TRIPLICES partes sunt Temperantiae, sicuti et aliarum virtutum Cardinalium. Aliae sunt integrales; aliae subiectivae; aliae potentiales.
PARTES quasi integrales sunt duae, scilicet Verecundia, per quam aliquis refugit turpitudinem temperantiae contrariam: et Honestas, qua amatur pulchritudo Temperantiae.
VERECUNDIA describitur a D. Bonavent. 3. part. Centil. sect. 42. Verecundia est in gestu, et verbo honestatem servare. Et opusc. declarat. terminorum Theol. Verecundia est observatio honestatis in gestu, et verbo. Hanc ex Patribus describit S. Ductor lib. 4. Pharetrae, cap. 14.
HONESTAS describitur a D. Bonavent. loc. cit. 12 Centiloquii: Est nec lautiores cibos quaerere, nec in apparatu operam dare. Vult dicere, esse affectum illum erga honestatem, seu erga opera temperantiae honore digna. Dicuntur autem opera temperantiae honesta, seu digna honore, quia opponuntur peccatis intemperantiae probrosis, et infamibus.
PARTES subiectivae Virtutis Temperantiae, quae diversae sunt ex obiecto, sunt quatuor. Delectationes enim tactus, in quibus fraenandis versatur Temperantia, dividuntur in duo genera: Nam quaedam ordinantur ad nutrimentum, et in his quantum ad cibum, est Abstinentia; quantum ad potum, est Sobrietas. Quaedam vero ordinantur ad vim generativam, et in his, quantum ad delectationem principalem ipsius coitus, est castitas; quantum vero ad delectationes circumstantes, ut sunt aspectus, oscula, tactus, dicitur Pudicitia. Eadem tamen est ac castitas; et dicitur Pudicitia quatenus circa usum esse solet pudor, ut ait D. Augustinus 14. de Civit. cap. 17. et 18. et Aristoteles 2. Reth. cap. 6. Unde D. Thom. ait, Pudicitiam esse castitatem, prout pudore afficitur, etiam circa ipsa signa. Ita Valentia disp. 9. quaest. 1. puncto 2. Tannerus disp. 3. quaest. 3. dub. 6.
IN Castitate principem locum tenet Virginitas, quae ab omni actu Venereo conservat se intactam, ut ait D. Ambrosius lib. de Virginibus, dicens: Castitas Virginalis est expers contagionis integritas. Per integritatem autem corporis intelligo eam, quae nulla voluntaria obscaenitate violata est, ut monet D. Augustinus lib. 1. de Civitate Dei, cap. 18. et 25. semel autem corrupta non potest restitui, ut habet D. Hieronymus epist. 22. cap. 2. et D. Thom. quaest. 152. art. 1.
INFERIOR vero est abstinentia a coitu illicito; quae est duplex, coniugalis; et vidualis. Haec omnia vide in D. Bonavent. 3. part. Centil. sect. 42. et aliis locis citandis quaest. 9. et 10.
POTENTIALES Temperantiae partes sunt quaedam virtutes, quae versantur in moderandis delectabilibus; sed tamen recedunt a perfectione Temperantiae, quia non laborant circa adeo difficilia, ut sunt delectabilia tactus, et hae sunt octo, scilicet Continentia, Mansuetudo, Clementia, Modestia, Humilitas, Studiositas, Eutrapelia, Parcitas, seu simplicitas, sive moderatio.
CONTINENTIA est virtus cohibens exorbitantes motus voluntatis, qui solent existere ex impulsu passionum appetitus sensitivi, moventis voluntatem ad ea, quae sunt contraria rectae rationi. De hac S. Thom. quaest. 155. et Aristoteles. 7. Ethic.
MANSUETUDO est virtus moderationem statuens in appetitu vindictae. Ita D. Thom. quaest. 157.
CLEMENTIA est virtus, modum adhibens rationi rectae convenientem in externa punitione, et sic competit superioribus erga subditos, ut docet D. Thom. loco citato.
MODESTIA est virtus moderationem ponens in externis corporis actionibus.
HUMILITAS est virtus, ira cohibens motus audaciae, et spei, ut non velit sibi tribui aliquid ultra meritum.
STUDIOSITAS est virtus, modum praescribens appetitui in sciendi desiderio.
EUTRAPELIA est virtus, ponens modum in ludis honestatis, et iocis.
PARVITAS est virtus, quae utitur moderate rebus externis ad corpus pertinentibus, ut ornatu, vestibus, etc. Haec vide in D. Bonavent. sermone 5. Hexaëmer. et aliis allegatis. Haec habet etiam 3. part. Centil. sect. 43.