De VERECUNDIA.
VERECUNDIA proprie non est virtus, licet sit quaedam laudabilis passio. Ita D. Thom. art. 1. Aristoteles 2. Eth. cap. 7. et lib. 4. cap. ultim.
RATIO est, nam Virtus est habitus electivus, sive ex electione operans, et si statum perfectum habet, excludit in operante timorem rei turpis, et probrosae, veluti mali difficilis, et ardui ad vitandum, neque actu admittit aliquid turpe, unde probrum timeatur. Verecundia autem, cum nihil sit aliud, quam timor alicuius rei turpis, et probrosae, proprie non est habitus, sed passio, neque motus eius est ex electione, sed ex impetu quodam passionis, neque excludit timorem, seu opinionem rei turpis, veluti possibilis, et arduae, seu difficilis ad vitandum, sed eum potius includit.
HUIUS autem subiectum non sunt senes, neque scelerati, neque perfecti, cum enim verecundia sit timor alicuius turpitudinis, duo ad eam requiruntur, et ut turpitudo pro te mala habeatur, et ut verecundanti aestimetur vitatu difficilis. Ex defectu prioris conditionis carent verecundia homines scelerati, de quibus Hierem. 3. Frons meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. Ex defectu secundae conditionis senes, et perfecti verecundia carent, qui tamen in hoc dispositi sunt, ut si in eis aliquid turpe esset, verecundarentur, ut ait Aristoteles 4. Eth. cap. ultimo.
HINC D. Ambrosius, lib. 1. off. cap. 18. Pulchra virtus adolescentium verecundia, et suavis gratia, quae non solum in factis, sed etiam in ipsis spectatur sermonibus. Vide D. Bonavent. lib. 1. Pharetrae, cap. 30.
ET D. Hieronymus epist. 14. apud D. Bonavent. lib. 4. Pharetrae, cap. 14. Ornet prudentiam verecundia, et quod praecipuum in feminis semper fuit, cunctas in te virtutes pudor superet.
ET D. Bernard. serm. 86. in Cant. Verecundia specialis gloria conscientiae est, virtutum primitiae, et insigne totius honestatis.
MULTOS etiam Patres ibi recenset admittentes verecundiam etiam in viris perfectis, non in ordine ad malum, turpitudinemve praesentem, sed praeteritam, quatenus est praesens in memoria, et imminentes habet malos effectus.
IN 4. dist. 16. part. 1. dub. 11. ponit in magnis peccatoribus verecundiam ad poenitentiam. Id rursus ex Patribus confirmat loc. cit. Pharetrae. Sed nil mirum, non enim amplius habent rationem scelestorum, dum peccatorum eos poenitet.