Quo pacto frangatur Ieiunium naturale.
Ieivnivm hoc dicit abstinentiam a quavis re comestibili per modum cibi, potus, vel medicinae, etiamsi modica, de consecr. dist. 1. cap. Sacramenta. Requiritur vero ad talem sumptionem materia, quae valeat alterari in stomacho, ut docet Lugo de Euch. disp. 15. sect. 2. num. 28. Si tamen per accidens id non fit alterabile, violat. Requiritur et forma, quae est vitalis traiectio in ventriculum; haec enim dat ei materiae esse cibi: Ex varia sane materiae huius et formae consideratione nascuntur opiniones variae de fractione naturalis ieiunii.
Sic et per modum medicinae sumi dicuntur etiam nociua, ut venenum. Multi haec comprehendunt, quidquid extra per os traiicitur; alii negant.
QUAERUNT autem primo, an si reliquiae cibi praecedentis diei, dentibus haerescentes, voluntarie deglutiantur, impediant communionem.
IMPEDIRE asserunt Vasquez in 3. part. tract. 3. dub. 11. cap. 4. num. 30. Filliucius tom. 1. tract. 4. cap. 8. num. 236. Nungus 3. part. Tom. 1. quaest. 80. art. 8. Paludanus in 4. dist. 8. quaest. 2. art. 2. concl. 2. Videtur D. Thom. 3. part. quaest. 80. art. 8. ad 4. Inclinat Layman lib. 5. tract. 4. cap. 6. num. 18.
OPPOSITUM tamen sentio probabile cum Suarez 3. part. tract. 3. disput. 68. sect. 4. Henriquez lib. 8. cap. 50. Ioan. de Cruz in direct. quaest. 5. dub. 4. Mosseius in sum. tom. 1. tract. 3. cap. 10. num. 13. Pitigianensis 4. Tom. 1. dist. 18. quaest. 3. art. 3. Camerata de sacram. tract. 4. cap. 10. dub. 19. Rodriquez in sum. Tom. 1. cap. 103. num. 3. Coninch. de sacram. quaest. 80. art. 8. num. 47. Diana part. 3. Tract. 4. resol. 57. ubi tamen suadendum ait, ut expuantur. Ratio est, quia non per modum cibi, sed salivae cadunt.
ADDIT, si quis per nares aliquantulum aquae trahat, quae in stomachum decidat, non impedire a communione, quia non est transmissa per modum cibi, vel potus. Et docet, si quid per modum respirationis attractum sit, etiamsi possit nutrire, vel alterare, ut musca. Ita et Fagundez de praecep. Eccles. praecep. 3. cap. 5. num. 14. et alii. Addit Bassaeus V. Communio, si deglutiat sanguinem e capite cadentem, si pluviae guttas, aliquas aut iusculi particulam in praegustando inuite traiiciat.
QUAERUNT secundo, si quis deglutiat chartam, cretam, frustulum ligni, aut quid simile comestibile, frangant ieiunium naturale, et impediant communionem sanctissimam.
IMPEDIRE afferunt multi apud Dianam p. p. 34 Tract. 14. de celebr. miss. resol. 51. et Parte 4. tract. 4. resol. 104. Ita Henriquez lib. 8 cap. 49. et in glossa, lin. O. Nungus tract. 1. in 1. part. quaest. 50. art. 8. Villalobos tom. 1. tract. 7. diffic. 39. Reginaldus tract. 2. lib. 29 cap. 6. num. 118. Naldus V. Euch. num. 10. Layman lib. 5. tract. 4. cap. 6. Scortia de sacrificio Missae, lib. 2. cap. 7.
DE Tabaco, si ore sumptum deglutiatur, docent idem Diana part. 5. tract. 13. resol. 1. et alii.
ET quidem haec sententia mihi probabilior est, etiamsi oppositam magis probabilem teneant Sum. Corona part. 4. cap. 4. num. 65. Ioan. de la Cruz p. 2. de Euch. quaest. 5. dub. 4. Ludovicus de S. Iuan: sum. part. 1. Tract. de Euch. cap. 23. concl. 4. Diana loco cit. et part. 3. tract. 4. resol. 38. qui idem concedit de reliquia cibi diei hesternae cum Tabiena V. commun. §. 42. Tannerus tract. 4. disp. 5. quaest. 8. dub. 4. num. 79. Sanchez select. disp. 41. num. 23. Pasqualig. decis. 312. Ioan. Cruz quaest. 5. dub. 4. Baunius punct. cit. tract. 10. quaest. 22. nempe si deglutiatur, communionem non impedire.