D. BONAVENTURA ad 2. Lucae ait, in oblatione Domini quatuor personas obtulisse, Ioseph, Mariam, Simonem, et Annam, quia anima, quae verum Sacrificium vult Deo offerre, debet habere comitatum quatuor virtutum Cardinalium. Per Simonem, qui interpretatur Audiens, intelligitur Prudentia. Audiens sapiens, sapientior erit. Prou. 1. Per Annam, quae interpretatur Gratia intelligitur Temperantia? Optimum est gratia stabilire cor non escis. Heb. 13. Per Ioseph virum iustum, intelligitur Iustitia; sonat autem Ioseph augmentum, 2. Corinth. 9. Multiplicabit semen vestrum, et augebit incrementa frugum iustitiae vestrae. Per Mariam, quae dicitur Dominatrix, intelligitur Fortitudo, Prouerb. 16. Melior est patiens viro forti.
POTEST sane esse Sacrificium, idest, Sacrum Deo Deo, infectum aliqua mala circumstantia, sic enim et votum Iephte, sacrificandi primum, qui e domo occurreret, vocatur sacrificium, et tamen fuit pravum, ut docet D. Bonav. in 4. dist. 38. quaest. 2. ex D. August. super Iud. cap. 49. et qu. veter. testam. cap. 43. ubi ait, quod fuit in vovendo stultus, et in reddendo impius.
Primo autem necesse est, ut sacrificium institutum sit a Deo, vel per internum instinctum, sicut erant sacrificia a Patriarchis usitata in Lege naturae; vel per mandatum peculiare, ut docet D. Bonav. in 4. dist. 1. p. 2. quaest. 5. eo vero magis hoc erat illorum sacrificiis insitum, quia erant in memoriam Redemptoris venturi, in cuius fidem habebant virtutem. Igitur ut Deo placeant sacrificia, debent Dei voluntati esse conformia; hoc autem non possumus scire, nisi, aut dictamine recto naturae, aut revelatione.
Secundo ex parte offerentis requiritur, ut sit talis, qualem requirit Divina institutio. Hinc enim antiquitus non poterant offerri sacrificia, nisi a personis, Divino cultui dedicatis. Unde 1. Reg. 13. Saul gravissime reprehenditur, eo quod sacrificarit, etiam necessitate compulsus. Ideo etiam cap. 15. ait: Melior est obedientia, quam victimae, ut observat S. Doct. in Dicta, tit. 3. cap. 1.
Ex quibus sequitur, soli Deo vero offerendum sacrificium, ut ait D. August. lib. 10. de civit. cap. 14.
Porro ad perfectionem sacrificii eaedem conditiones requiruntur, quae ad orationem, de quibus disp. 3. quaest. 5. et 10. ac sequentibus, dictum est.