AGAM hic de sacrificiis in genere; nam de sacrificiis legis veteris egi prima secundae, Tract. de legibus, Disputat. 10. quaest. 8. De lege veteri. De Augustissimo autem Sacrificio Missae simul, et de sacrificiis umbrosis agam tertia parte, Tract. de Eucharistia, disp. 2. initio.
OBSERVA ex D. Bonavent. in 3. dist. 9. dub. 1. multipliciter sumi sacrificium. Primo communiter sumitur pro omni re facta ad Dei gloriam: et significat actionem sacram, seu factum aliquod Divinae maiestati consecratum. Secundo sumitur sacrificium pro externo officio, quod ad Dei gloriam, et maiestatem recognoscendam, et internam devotionem exhibendam, et servitutem erga Deum, tamquam omnium rerum Dominum protestandam, certo ritu conficitur, ac immutatur; ut cum animal mactatur, aut comburitur; vel panis frangitur, et comeditur.
ILLAM communem rationem Sacrificii exprimunt scripturae, dum actus virtutum, sacrificia vocant, ut Psalm. 49. ubi S. Doctor observat, in veteri testamento fuisse quatuor genera sacrificiorum. Erat enim ibi sacrificium, quod non totum accendebatur: Erat holocaustum; quod totum consumebatur igne: Erat oblatio de rebus solidis, ut pane, thure: Libamen de liquidis, vino, oleo, etc. His ait respondere quatuor sacrificia. Sacrificium Iustitiae, de quo Psalm. 4. Sacrificate sacrificium iustitiae: Sacrificium poenitentiae, Deo spiritus contribulatus, Psalm. 50. Tertium Sacrificium laudis, de quo ibi Psalm. 49. et Quartum mortificationis, de quo Rom. 12. Exhibete corpora vestra hostiam viventem, sanctam, etc.
ET ad Psalm. 50. in ea verba: Sacrificium dedissem ait, in Sacrificio omni esse tria: Devotionem, Oblationem, et Significationem; et prima duo diligit Deus, non ultimum; et hoc est, de quo dicitur: Holocaustis non delectaberis.
HANC distinctionem agnoscit S. Doctor sermone 5. Hexaëmer. ubi cultum Dei dividit in laudem, et Sacrificium. Sacrificium autem institutum est ab Abel Genes. 3. et usitatum Noë Genes. 9. Verisimile tamen est eum ab Adam didicisse, ut notat Suarez tract. 2. lib. 1. cap. 1. ex Angelico art. 1. ad 5.
SIC etiam Sacrificium dividit in 3. dist. 9. art. 2. quaest. 2. ad 2. dicens, dari Sacrificium bonae operationis, devotae orationis, et immolationis; et hoc tertium dicit ad Latriam spectare, tametsi etiam oratio, ut ordinatur ad cultum Dei, prout praecellens et sit actus Religionis, lib. 2. de profectu Religiosi, ait, dari Sacrificia bonae voluntatis, bonae actionis, bonae locutionis, sacrae meditationis, et piae affectionis.