Duplex lucrum potest ex usura venire. Alterum est auctitium illud mutui, quod exigitur; alterum est illud, quod ex hoc auctitio gignitur.
Circa primum, omnes Catholici conveniunt, esse restituendum; sed controversia est qua de causa.
Prima opinio est Adriani quaest. de usura, Scoti in 4. dist. 15. quaest. 3. art. 3. et Paludani ibidem, post Glossam in cap. si quis usuram, 14. quaest. 4. dicentium, rationem esse, non quia usurarius non acquisierit dominium, sed quia damnum intulit mutuatario inducendo illum sine titulo rationabili ad donandum auctarium; Propterea debere damnum resarcire restituendo.
Vera tamen sententia est, fundamentum restitutionis esse, quia non est translatum illius auctitii dominium in usurarium. Ita D. Thom. quaest. 78. art. 3. Alens. 3. part. quaest. 36. memb. 4. art. 2. Altisiodor. 3. part. tract. 21. quaest. 1. Henricus quodlibet. 4. quaest. 27. Richardus in 4. dist. 15. art. 5. quaest. 5. Sylvester verb. Usura, 6. Caietanus tract. de usura, quaest. 1. Sotus lib. 6. de iust. quaest. 1. art. 4. Medina quaest. 4. de usura. Valentia disp. 5. quaest. 21. puncto 3. et fere omnes alii.
Haec est sententia D. Bonavent. in 4. dist. 15. part. 2. art. 2. quaest. 1. ad 4. et in speculo animae, cap. 2. §. tertius fructus, etc.
Probatur ex D. Bonavent. ibi, eodem modo se habet dans involuntarie ex timore latroni, et ex necessitate coactionis usurario; sed latro non acquirit dominium rei, quam in via extorquet a mercatore: Ergo cum non accipiat a mutuatario dominium, non habet illud, nisi a Principe obtineret; at ex lege illud non acquirit: Ergo. Minor probatur primo ex legibus allegatis quaest. 1. Et quamvis lege civili permittatur impune Tit. de usuris, ff. et Cod. quia cogi videtur mutuatarius ad solvendas usuras, ut patet ex leg. prima, Cod. de Usuris, tamen nunc detractum est eis Iure Canonico, maxime in Clementina unica de usuris, ubi sub excommunicatione iubentur iudices ferre sententiam contra Usuras. Ita Valentia puncto 1. Sotus lib. 6. quaest. 1. art. 1. post D. Bonavent. ut ostendi Tract. de legibus, Disput. de Iure Canonico.
Probatur secundo, quia si translatum esset dominium, non teneretur usurarius ex iustitia ad restitutionem.
Nec satis est, usurarium debere reddere, quia deficit rationabilis titulus accipiendi. Non enim necessarius est rationabilis titulus, ut donatio valeat, ut patet; cum quis ex levitate donat aliquid Scurrae; neque enim tenetur id Scurra restituere, sicuti neque histrio, ut docet Valentia puncto 3. cum S. Bonavent. loco citato.
Addo, non solum usurarium realem, seu exteriorem, sed etiam mentalem, teneri id restituere, quod ultra sortem accepit; si putat, vel putare debet, mutuatarium ex vi mutui id dedisse. Ita definitum est in cap. Consuluit, extra de Usuris, estque doctrina communis.
Argumenta pro opinione Scoti solum probant, mutuatarium quidem velle dare illud lucrum sed necessitate coactum. Itaque illa datio externa non sufficit ad transferendum dominium, ut habetur leg. Nunquam, ff. de acquirendo rerum dominio, et adnotavit Valentia eum D. Bonavent. supra.
Quoad lucrum emergens ex auctitio.
Distingvit D. Thom. quod si res illa est fructifera, certe fructus est restituendus; si autem lucrum factum est re usuraria, non fructifera, sed usu consumptibili, ut pecunia, non esse restituendum, quia non est fructus usurae, sed industriae: Est communis sententia, ut ait Valentia, excipe perpaucos apud Medinam quaest. de restitutione Usurarum.
Haec sententia pluribus defenditur a Thomistis. Argumenta in contrarium solvit Valentia.