An liceat mutuare triticum, vel aliquid aliud cum pacto, ut restituatur in eadem mensura, etiamsi pretium tempore restitutionis creverit.
Dico primo: si dubium est: An res sit valitura plus, vel minus; potest pro eo tempore, puta mensis Septembris, mutuare triticum, ut reddatur in mense Februario. Vide Molinam disp. 311. et Caspensem sect. 6.
Enim vero, si moraliter sit certum, tempore solutionis plus valiturum triticum, vinum, etc. et non erat mutuatus servaturus triticum ad illud tempus, non potest citra usuram mutuare triticum, quod modo minus valet ex conditione, ut reddatur tantumdem, tempore, quo plus valitutum est. Ita expresse D. Bonavent. in speculo animae, cap. 2. supra citato, quaest. 5. quem sequuntur communiter apud Caspensem sect. 6. Idem infert S. Doctor de eo, qui rem antiquam mutuat, ut novam accipiat maioris pretii. Ratio est, quia accipitur lucrum ex mutuo absque aliquo fundamento.
Hinc habes quid sentiendum: An liceat scienti, monetas esse extollendas, dare mutuum, ut monetas reddat ad partem tempore restitutionis mutui.
Respondetur enim negative cum Rebellio part. 2. lib. 9. quaest. 6. num. 7. Azorio part. 3. lib. 5. cap. 7. quaestio 9. contra Reginaldum Tom. 2. lib. 5. cap. 23. num. 345. Bonacinam de contract. disput. 3. quaest. 2. puncto 5. num. 17. et alios apud eum, quibus arridet Diana p. p. Tract. 8. resol. 25. qui oppositum titulum proponit, quod idem est: An, si sciat pecunias minuendas, possit obligare ad valorem praesentem.
Ratio est, quia accipit e mutuo lucrum, quod est vetitum.
Observat autem Caspensis sect. 5. quod si in contractu mutui non conveniunt, ut redderetur eadem materia, puta aurum; vel eadem quantitas, puta tot Ungari; non potest mutuatarius praetendere aliud, praeter valorem.
Quod si convenit, ut redderetur eadem materia, puta auri, non potest exigere incrementum.
At si convenit, ut reddantur monetae eaedem, etiam quo ad valorem, si creverint, ait, posse obligare mutuatarium ad reddendum etiam accrementum, puta Ungaros illos, qui apud se crescerent: quia cessat lucrum accrementi, si pecunias apud se retineret, puta ungaros illos, qui apud se crescerent: Ergo ratione lucri cessantis potest obligare mutuatarium; si tamen decrescant, non tenebitur mutuatarius reddere eundem valorem, quem habebat tempore mutui; sed sufficit quod reddat easdem pecunias numero, pondere, et mensura. Et ita debet intelligi pactum in omni eventu.
Tandem male concludit cum Diana, quod si sciat, valorem pecuniae deprimendum, potest obligare mutuatarium ad reddendam monetam in valore currente tempore contractus. Ratio est, quia hoc lucrum non venit ex mutuo, sed ex causa extrinseca; sic enim etiam secundum D. Thom. quaest. 77. art. 3. ad 4. possunt vendi merces alto pretio currente; si scias, brevi pretium diminuendum.
Sed haec comparatio non placet; nam in mutuo fit contractus pro tempore redditionis, mutato valore, atque adeo pro lucro; neque excusatur, eo quod ex mandato extrinseco Principis id eveniat, nam lex Principis est monetae intrinseca, quia currit, et valet, quatenus moneta est solum, quantum a Principe decernitur, atque adeo fit mutuum pro tempore intrinseci accrementi, quod est usura, ut ait S. Bonavent: at contractus venditionis fit solum pro nunc; et ideo negatur paritas.