An, et quid accipere queat mutuans ratione periculi, et lucri cessantis.
Difficultatem facit cap. Naviganti, de usuris: ubi sic dicitur: Naviganti, et ad nundinas eunti, certam mutuans pecuniae quantitatem, pro eo quod suscipit in se periculum recepturus aliquid ultra sortem, usurarius est censendus.
Attamen videtur mihi periculum illud susceptum esse pretio aestimabile; atque adeo aliquam accipere possit remunerationem, ut ait Caspensis disput. 3. sect 7. Similiter et ex lucro cessante posse interpellatum de mutuo dando aliquid exigere pro vero lucro cessante; ut notat Caspensis sect. 10.
Oportet autem advertere, ne deducantur in pactum lucra integra, sed extractis expensis periculo deteriorandi, etc. Ratio est, quia lucrum in spe quantum habet incertitudinis, tanto debet esse minus. Ita Rodriquez in summa, cap. 111. num. 9. Palatius de contract. lib. 4. cap. 4. Sylvester, verb. usura, 1. quaest. 19. Angel. quaest. 16. Armilla num. 3. Molina tract. 2. disp. 316. Gabriel. in 4. dist. 5. quaest. 11. Graff. part. 1. lib. 2. cap. 115. num. 20. Rebell. part. 1. lib. 8. quaest. 6. et alii, ut Sotus lib. 6. de Iustitia, quaest. 1. art. 3. Salon. tract. 2. quaest. 88. art. 2. controv. 9. Bassaeus, V. Usura 3. aliis adductis.
Sed quia dicta opinio relinquit taxationem dicti lucri arbitrio boni viri, oportet scrupulis valedicere, et modum moraliter certum dare.
Igitur Diana p. p. Tract. 8. resol. 64. cum Lessio lib. 2. cap. 20. dub. 11. num. 96. Bonacina de contract. disp. 3. quaest. 3. puncto 4. Reginaldus tract. 2. lib. 23. cap. 8. num. 87. Tantum esse de lucro cessante remittendum, quantum ipse daret alteri ob contractum assecurationis, idest, quantum daret illi, qui securum redderet de toto lucro sperato, in seipsam suscipiens totum periculum.
Melius definitur ex D. Bonavent. in speculo animae, cap. 2. §. secundus fructus principalis, ut utriusque gravamen, pericula, etc. computentur, et omnia redacantur in commune, ita ut aequaliter mutuans, et mutuatarius participent de utroque stetque bono, et malo, et hoc facile computabitur. Talis vero lucri cessantis bonificatio debet esse aptata quantitatis certitudini, ac tempori, ita ut non statim, sed tempore, quo erit cessatio, fiat.