An IUSTITIA sit Virtutum moralium praestantissima.
VIDETUR S. Doct. in Diaeta, tit. 5. cap. 8. hanc prae ceteris nobilissimam ponere. Ideo eam regulae, lineae, semitae rectae comparat; Stellae polari assimilat; gemmam pretiosissimam inter ceteras acclamat. Est Aristotelis 5. Eth. cap. 3. et Scoti in 4. dist. 49. quaest. 4. post litt. L. Mastrii. disp. 7. quaest. 8.
Primo quidem Iustitia legalis perfectior videtur omnibus moralibus, quia habet pro obiecto bonum commune, et tanquam superior, et universalior imperat omnibus moralibus virtutibus, referendo ad bonum commune omnia eorum obiecta. Ideo eam Aristot. 5. Eth. cap. 1. Stellae praefulgidae comparat, et D. Bonav. in Diaeta, tit. 5. cap. ultimo rectae Regulae, Mensurae, Lineae, Polari stellae, etc. ut dixi quaest. 3.
SECUNDO Iustitia particularis non est simpliciter perfectior ceteris omnibus virtutibus, quae sunt ad alterum; nam Misericordia videtur perfectior. Similiter Pietas, et multo magis Religio, quae respicit proxime Deum infinitum, tanquam obiectum, cui debitus est cultus exhibitus, non ut obiectum Quod virtutum Theologicarum. Et sane nobilissima est inter virtutes, quae circa bonum proprium versantur.
RATIO est, quia, ut docet D. Thom. art. cit. bonum alterius continetur in quadam diffusione, in qua maxime resplendet ratio bonitatis, ut docet Aristoteles primo Rhet. cap. 9.
Deinde obiectum Iustitiae ad bonum commune maxime conducit Societatis humanae, ut ait Cicero lib. 1. offic. et Aristot. 5. Eth. cap. 5.
OBIICIES cum Buridano post Scotum in 3. dist. 27. quaest. 1. virtutes, quae versantur circa bonum proprium, sunt magis secundum inclinationem Naturae, et Caritatis.
RESPONDETUR, Iustitiam legalem esse magis secundum inclinationem, quia est ad bonum commune; particularem vero alias praecellentias habere, quae hinc praepondent, ut dixi prima secundae, Tract. 2. disp. 2. quaest. 12. Deinde Virtutes, quae circa bonum proprium ad moderandas passiones versantur, sicuti Fortitudo, Temperantia, et aliae his adnexae, non habent obiectum adeo rationale, sed magis sensibile, ut ait D. Thom. et Valentia puncto 5.
Non repetam Iustitiae praecellentias, indicatas quaest. 3. ex D. Bonau. in Diaeta, quas iterum prosequitur S. Doct. ad Psal. 18. in ea verba: Utinam dirigantur viae meae, etc.