Quid sit IUSTITIA.
VARIAS Iustitiae definitiones variis in locis affert D. Bonav. in 3. dist. 33. dub. 1. litt. et 3. p. Centil. sect. 44. In Dieta tit. 5. cap. 8. et ad 3. et 20. Lucae et lib. 2. Pharetrae, cap. 42.
PRIMA habetur ex Tullio in primo Rhet. Iustitia est habitus animi, communi utilitati servata, suam unicuique tribuens dignitatem.
SECUNDA in Macrobio: Iustitia est unicuique servare quod suum est.
TERTIA ex D. August. de lib. arb. Iustitiam quid dicam esse, nisi virtutem, qua sua cuique tribuuntur. Et lib. 19. de civitate, cap. 21. Iustitia, est virtus, quae sua cuique distribuit. Eandem habet D. Bernardus serm. 3. in adventu Domini, et Glossa Matth. 5. Alias definitiones retuli supra.
DEFINITIO autem magis recepta, quam esse Magistrorum, ait D. Bonav. est illa, quam habet Ulpianus, l. Iustitia, ff. de Iustitia, et iure: Iustitia est constans, et perpetua voluntas ius suum cuique tribuendi. Hanc approbat D. Thom. quaest. 58. art. 1. et communiter Doctores.
Dicitur Voluntas, non formaliter, sed causaliter, quasi dicat: Iustitia est habitus, qui efficit actum voluntarium, et ex electione; est enim de ratione virtutis, ut sit actus voluntarius, ut docet Aristot. lib. 2. Eth. cap. 4. et proprium est Iustitiae rectificare voluntatem in ordine ad ius alterius, ut docet D. Bonav. 3. p. Brevil. cap. 4.
DICITUR constans, et perpetua, quia Iustitia habet actum firmum, et stabilem, quod est operari constanter, et immobiliter, ut operatur virtus, ex Aristotele 2. Eth. cap. 4. D. Thom. ad 4. et D. Bonav. in Diaeta, tit. 5. cap. 31. ubi idco Iustitiam stellae polari comparat. Per Ius intelligitur iustum, secundum aequalitatem, ut explicui quaest. 1. Per particulam suum significatur id, quod cuique secundum leges est debitum, ut explicat D. Bonav. locis adductis, D. Th. art. 11. Per extremum verbum tribuendi intelligitur non solum actus ipse tribuendi ius suum cuique, secundum formam rectae distributionis, aut commutationis; sed etiam omissione iniuriae; siquidem eiusdem virtutis est facere bonum in materia propria, et omittere malum contrarium, ut ait Ulpianus statim post hanc definitionem. Quare non recte Buridanus hanc definitionem carpit, quasi non ponat adaequatum obiectum Iustitiae, quod includit etiam non laedere.