De praeceptis PRUDENTIAE.
Non est dubium, Virtutem Prudentiae, quae est regula omnium virtutum, esse praeceptum; etenim omnia alia praecepta affirmativa de actibus virtutum supponunt praecepta affirmativa prudentiae; tum in genere, tum in specie, hoc ipso, quod ipsi prudenter fieri debent ex recta electione per prudentiam. Similiter omnia praecepta negativa, vetantia contrarios actus vitiorum, supponunt praecepta negativa prudentiae, inhibentia imprudentiae actus, a quibus actus vitiosi prave dirigerentur.
ATQUE hinc habetur ratio, cur non oportuerit in Decalogo dari praecepta prudentiae: habent enim haec se antecedenter ad omnia praecepta Decalogi.
PONUNTUR autem in multis locis haec praecepta Prudentiae, Leuit. 19. Non facies Calumniam proximo tuo, per astutiam scilicet, dolum, vel fraudem. Deuter. 25. Non habebis in sacculo tuo diversa pondera, maius, et minus. Prouerb. 3. Ne innitaris prudentia tua; idest, ne nimirum sis tenax tui proprii iudicii.
Prouerb. 4. Acquire prudentiam, et arripe illam, et cap. 9. Ambulate per vias prudentiae. Et Matth. 10. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae, ubi D. Hieronymus ait: Ut per prudentiam deuitent insidias; per simplicitatem non faciant malum. Et serpentis astutia ponitur in exemplum, quia toto corpore occultat caput, ut illud, in quo vita est, protegat. Ita nos toto periculo corporis caput nostrum, qui CHRISTUS est, custodiamus, idest, fidem integram, et incorruptam. Haec est interpretatio etiam Hilarii can. 10. in Matth. Epiph. haeresi 37. ac D. Bonau. passim, ut dixi disp. hac quaest. 2. ubi alias etiam serpentis proprietates attuli, e quibus aliquas afferunt etiam Rabbanus, Remigius, et alii multi.
PERTINENT etiam ad praeceptum prudentiae ea verba Rom. 12. Nolite esse prudentes apud vos metipsos iuxta id Prouerb. 3. Ne innitaris prudentia tua. Ne sis sapiens apud temetipsum. Et cap. 4. Posside prudentiam. Et infra: Oculi tui recta videant, et palpebrae tuae praecedant gressus tuos. Dirige semitam pedibus tuis, et actiones tuae tuae stabilientur. Tit. 2. Sobrii sint, pudici, prudentes, etc. prima Petri 4. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus. Matth. 10. Estote ergo prudentes, sicut serpentes.
Sunt etiam praecepta negativaque abstinendi ab his, quae Prudentiae opponuntur, supra relatis.