ASTUTIA est excogitatio mediorum, quae ad finem aliquem, sive bonum, sive malum, ita sunt idonea, ut quidem videantur bona, sed revera sint falsa, et simulata. Ita colligitur ex Philosopho lib. 1. Magn. Moral. cap. 33. et lib. 6. Eth. cap. 12. et D. Thom. art. 3. Vide Tanner. disp. 3. quaest. 1. dub. 4. Ipsa saepe prudentia vocatur Astutia Proverb. 1. sicuti Prudentia in malo sensu saepe accipitur. Proptie tamen est vitium, ut dicitur 2. Corinth. 4. Non ambulantes in astutia. Astuti enim, et simulatores provocant iram Dei, sive pro occulta iniquitate, sive pro aperta simulatione; ut ait D. Bernard. de ordine vitae, finem versus. Haec imbecilliores et minus discretos solet aggredi; sic Diabolus, prius Astutiae Magister, in serpente, callidissimo Animale, non virum, sed mulierem, minori quippe discretione dotatam, simulata loquela decepit.
QUARE ait D. Gregor. lib. 9. moral. cap. 17. Duo sunt in bonis operibus timenda, desidia, et fraus, Desidiam facit minor amor Dei; Astutiam facit maior amor sui, haec ex privata sui dilectione prodit exterius in circumventione proximi, aliud simulans factis, aliud praeferens verbis, vel e contra.
PLURIMA Astutiae exempla e Sacris litteris commemorat S. Doctor in Bibliis pauperum, cap. 54. ut cum scrutaretur Laban suppellectilem Iacob, et veniret ad Tentorium Rachel, illa, simulata feminarum consuetudine, eum astute delusit Genes. 31.
ITA Gabaonitae, scientes quid fecerit Iosuë Iericho, et Hai, callide cogitaverunt, quomodo ita facere possent, ut non penitus delerentur Ios. 9.
SIC Absalon, Ambiens regnum sui Patris, malitiose coepit populo adulari, astute iactans se cum omni aequitate iudicaturum 2. Reg. 15.
HIS adiice in novo testamento Astutiam Herodis, volentis addiscere tempus stellae Matth. 2. ut veniens potius occideret, quam adoraret, licet posterius callide simularet; Ita saepenumero Pharisaei cupientes capere Dominum in sermone, nunc miserunt ad eum discipulos, Iustitiae simulatores, modo feminam in adulterio deprehensam adduxere; et alia plura, quae vide loco supra citato.