An Donum CONCILII maneat in patria.
ASSERENDUM, manere in patria Donum Consilii.
Probatur primo a D. Thom. Quando movens est causa tantum motus, habito fine, cessat movere; ut quando domus aedificatur, promovetur; at quando iam aedificata est, non amplius aedificatur; at vero quando movens est causa, non solum motus, sed etiam formae, ad quam est motus; tunc non cessat actio moventis etiam post adeptionem formae, sicut Sol illuminat aërem, etiam postquam est illuminatus, et hoc modo Deus causat in nobis, et virtutem, et cognitionem, non solum quando primo acquirimus, sed etiam quamdiu in eis perseveramus: sic autem Deus in beatis causat cognitionem, non quasi in ignorantibus, sed continuando in eis cognitionem totam, quae agenda sunt. Circa ea vero, quae nesciunt, Deum consulunt, non inquisitione anxia, ut nos, sed simplici conversione.
Probatur secundo a D. Bonaventura hic in corpore. Multo abundatior, et perfectior est status gloriae, quam status Gratiae; sed status gratiae admittit omnia dona, quibus anima ad Deiformem perfectionem conducatur; inter haec autem est Consilium; Ergo. Consequentia patet, quia ubi maior est animae Deiformitas, ibi potius danda sunt Dona, quae id praestent; sed in patria maior est Deiformitas: Ergo. Advertit tamen S. Doctor, Dona, et habitus ibi admitti quo ad nobiliores actus, et usus; non vero quo ad ea, quae viz imperfectionem respiciunt.
Probatur secundo a Seraphico fundam. 2. Non erimus nos beatiores in patria, quam fuerit Christus in via; sed Christus habuit Donum Consilii, ut habet Isaias; ergo ex perfectione patriae non sequitur Consilii evacuatio.
Confirmatur fundam. 4. Infimum Donorum, scilicet timor, in patria non evacuabitur; dicitur enim in Psalmo. Timor Domini sanctus, permanens in saeculum saeculi: Ergo multo minus Consilium.
Obiicies. Ubi non erit defectus dubitationis, aut Compositio discussus, ibi non erit Consilium, quod haec duo secum portat; sed ista non erunt in patria: Ergo.
Respondet S. Doctor ad 4. Consilium Importare ponderatam partium discussionem, et stabilem, firmam, certamque dignioris partis electionem: primum est accidentale, et imperfectionis; quare tolletur: secundum vero Consilio est essentiale, et perfectionis, unde remanebit.
Quodnam autem sit Consilii munus in patria, colligitur e D. Bonaventura, late differente de septem Donis, de Dono Consilii, cap. 5. 6. et 7. ubi totam Animae familiam spiritualibus ferculis, et conditis poculis convivantem eximie describit, modumque praescribit, quo, etiam in via, hoc Donum praegustetur; ipsum vide, cuius verba, divinum quid, et sapidum, proprio loco perlecta, suggerunt, quae ideo huc transferre non libuit.