Cvm Donum Consilii proponatur, tanquam oeconomus, potentiis animae quoad superna dirigendis, prosequitur hic S. Doct. ostendere quomodo familiam suam ordinet.
Observat itaque, Animam esse nobilem quamdam creaturam, ex libro de spiritu, et anima, cap. 17. apud D. August. tomo 3. est quippe Civitas illa Dei, de qua gloriosa dicta sunt, Psalm. 86. In civitate autem sunt populi multi; Sapientes scilicet ad consulendum, Milites ad pugnandum, et Artifices ad operandum; Itidem in Anima sunt ingenii et naturales vigores, quasi Indigenae, ut ait S. Doctor, in tres gradus distincti; primum gradum obtinent facultates Intellectuales, medium possident Rationales, infimum retinent Sensibiles, seu Animales.
Donvm igitur Consilii praeficit toti animae vires Intellectuales ad superna bona penetranda, et suadenda; unde hi sensus sunt optimi Consiliarii animae, Consulunt enim: Deum time, et mandata eius serua; hoc enim est omnis homo, idest, totus: His pro Advocatis adiunguntur Fides, Spes, et Caritas, utpote e superis ad humanae salutis causam agendam vocatae.
Item hoc Donum potentias rationales Intellectualibus subordinat, ad malum, discretionis oculo, aspernandum, et bonum viriliter eligendum; unde sunt quasi Milites Animae, Insolentiam concupiscentiae pro viribus impugnantes; quibus in Auxiliares copias adiiciuntur habitus acquisiti, Prudentia nimirum, Temperantia, Fortitudo et Iustitia; hae etenim virtutes vitia fortiter repellunt, suumque Ius animose tuentur.
Infimo denique loco Consilium ordinat sensus animales, ad visibilia corporis necessitati subministranda; unde sunt veluti Rustici, et Artifices, manuum operibus insistentes, et crassiori minerva operantes, ceteris animae facultatibus subserviunt. Hi, ut in artium Instrumenta, assumunt sibi exteriores sensus, qui sunt etiam veluti Tyrones crassiora rudimenta sectantes; Item sensibus animalibus associantur quaedam passiones, ut Amor, Odium, Dolor, et Gaudium, quibus instructi expeditius superioribus facultatibus obsequuntur; haec autem omnia praestat mediate, vel imediate, Donum Consilii, suo ordine, et ad suum munus unumquemque sensum disponendo, ut concludit egregie hic Seraphicus; de his autem mira eloquitur cap. 6. et 7. seqq.