A quibusnam BELLUM geri possit.
Primo certum est, Clericos in sacris constitutos, et monachos etiam Laicos, iure Ecclesiastico prohiberi. De Monachis habetur Can. eos qui, d. 20. quaest. 3. De Clericis vero 23. quaest. 8. praesertim Can. clerici, et can. Quicunque ex clero. Ita D. Thom. et alii.
Posse tamen hos e licentia Pontificis pugnare in casu necessitatis, notant Couar. Relect. in Clement. si furiosus. Bannes art. 2. Caietanus ibidem, Valentia puncto 4.
Ratio est; quia tunc obligatione naturali cedit ius Ecclesiasticum. Non prohibent tamen allegati Canones clericos, adesse, hortari, succurrere spiritualibus. Vide D. Thom. art. 2. Valentiam loco cit. Molinam disp. 108. Suarez Tom. 5. disp. 47. sect. 6. Tanner. num. 80.
Itaque si Clerici absque debita iustitia, et licentia pugnent, irregulares fiunt, ut colligitur, cap. de cetero, extra de homicidio, modo tamen aliquis ibi occidatur.
Imo etiamsi in Bello iniusto tantum hortentur, ut colligitur ex cap. Quod in dubiis, extra de Poenis, et cap. Clericus, extra de homicidio.
Itaque si Bello iusto pugnent clerici ex licentia pontificis, etiamsi occidant, non fiunt irregulares.
Quod si bello iusto, sine tamen licentia pugnent, adhuc non incurrunt irregularitatem, iuxta communem sententiam, Sylvest. verbo Bellum, 3. quaest. 2. Couarru. loco cit. part. 2. §. 3. num. 9. Castro Lib. 2. de lege poen. cap. 14. Valentia loco citato, puncto 4.
Ratio est, quia non sunt Iura odiosa amplianda. Iura vero solum homicidium illicitum, et ministrorum iustitiae publicorum, irregularitate onerant.
Neque est credibile, quod propter actum, ad quem tenetur iure naturae, incurrat quis impedimentum ad suum officium.
Quaeres, quo tempore licitum sit Bellum. Hoc quaeritur ob dies festos, certum quidem est, hisce diebus bellum defensivum licere, ut habetur primo Machab. 2. Probatur; Nam si licet bovem extrahere e fovea, ut dicitur Lucae 14. et sanare hominem, ut dicitur Ioan 7. cur non licebit pro conservatione Reipublicae pugnare? sic decernit etiam Nicolaus can. si nulla, 23. quaest. 8.
Licite etiam fit, quando est necessarium ad finem belli, nempe ad victoriam. Id e dictus Nicolaus, urgente necessitate, id licere affirmat.
Non est tamen peccatum mortale, extra necessitatem, die festo pugnare, dummodo audiatur Missa, ut ait Caietanus apud Valentiam, Tannerum numero 87. adducens Bannem hic, et Molinam disput. 111.