An bellum aliquod possit esse iustum.
neminem percutite, vulnerate neminem, sed quia sciebat, eos, cum haec militando facerent, non esse homicidas, sed ministros legis, et non ultores iniuriarum suarum, sed salutis publicae defensores: respondit eis: neminem concutiatis, etc. sed contenti estote stipendiis vestris.
Loquebatur sane Baptista pro hominibus etiam novi testamenti; erat enim Christi praecursor.
PROBATUR secundo etiam ex Heroibus, in Scriptura laudatis ut sanctis, qui bella gessere, sic Abraham, Moyses, Iosue, Gedeon, Sampson, David, Iosias, Machabaei, et alii.
PROBATUR tertio ex Pontificibus sanctis, qui bella gesta a Christianis laudarunt, vel gerenda suaserunt hi: Damasus apud Theodorum lib. 5. c. 10. Gregorius lib. 1. epist. 72. Chrysostomus in Psalm. 45. Nazianzenus oratione 3. de pace, Ambrosius Lib. 1. offic. cap. 40. et 41. Hieronymus in 4. Micheae, Vide S. Doctorem in sermonibus Hexaëmeronis.
PROBATUR ratione D. Bonauent. loco allegando, sumpta ex Aristotele 7. Polit. cap. 14. et D. Augustino epist. 207. quia pax humanae Reipublicae est necessaria, ut nos, nostraque habere possimus ad vivendum; sed haec saepe violentiis impediuntur, quae nequeunt aliter quam bello propulsari; est autem ius naturae, ut violentias propulsemus, ex quo argumenta adversa corruunt.
ID totum confirmat S. Doctor ad 6. Lucae, in ea verba: et qui te percutit in maxillam, etc. ex D. Augustino primo de civit. cap. 21. ubi ait, exponens illud praeceptum: Non occides: Contra hoc praeceptum non fecerunt, qui, Deo auctore, bella gesserunt, aut personam gerentes publicae potestatis, secundum eius leges, hoc est, iustissimum rationis imperium, sceleratos morte punierunt.
CONFIRMAT ex cap. Fortitudo 23. quaest. 3. qui est D. Ambrosii Lib. 1. de offic. cap. 27. Fortitudo, quae vel bello tuetur a barbaris patriam, vel domi defendit infirmos, vel a latronibus socios, plena iustitia est.
OBIICIES primo. Praedictum est Isaiae 2. et Micheae 4. bella tempore gratiae abigenda.
RESPONDETUR cum D. Ambrosio in Psalm. 45. et D. Hieronymo in cap. 4. Micheae, praedictum tempore adventus Christi futuram pacem in toto orbe, ut recipiendo Evangelio esset paratus.
OBIICIES secundo in Evangelio praecipitur, Matth. 5. Qui te percusserit in unam maxillam, praebe illi et alteram. Matth. 26. Qui acceperit gladium, gladio peribit. Rom. 12. Nulli malum pro malo reddentes.
RESPONDETUR ex D. Augustino epist. 5. ad Marcellinum, id prohiberi, ne fiat privata auctoritate.
ADVERTE in Concilio Nicaeno, can. 11. damnari eos, qui prius deposito cingulo militari, ne idolis immolarent, rursus ad vomitum redibant, servientes Imperatoribus Paganis, Diocletiano, Licinio, et aliis, qui omnes Christianos cingulo militari dehonestabant, nisi immolarent Idolis.
ALIQUI vero Patres damnant bella tantum iniqua, vel quae occasiones sunt proximae peccandi, vel dissuadent viris religiosis, vel suadent ad religionem ire, etc.
EX his habes, bella etiam contra Turcas esse licita; esto enim Deus utatur Turcis ad exercitium nostrum, utitur etiam peste, et fame, et tamen nos tenemur defendere, ne Christianum orbem superstitiosis nubibus obruant. Vide Valentiam loco cit. et Bellarminum, cap. 16. Sunt enim Turcae iniqui possessores Regnorum Christianorum.