Certissime assero, Spem aliquando esse informem.
Probatur a D. Bonav. primo ex D. August. de vera Innocentia, ubi soli Caritati tribuit, esse tantum informem.
Secundo, quia sicuti Spes formata oritur e fide formata; ita Spes informis a fide informi debet oriri: Sed datur fides informis, ut dicitur prima Corinth. 13. Ergo.
Tertio. Sic enim Spes consurgit ex fide praemiorum, sicuti timor ex fide suppliciorum: Sed timor potest esse informis: Ergo.
Quarto. Multi enim peccatores sperant, se misericordiam consecuturos, et gloriam; Iste autem actus ab aliquo habitu bono oriri debet, quia rectificat potentiam ad Divinam regulam, quae maxime prohibet desperare de misericordia Dei. Sic enim et fides roborat rationem ad credendum revelata, etiam in peccato maculati mortifero. Concludit autem S. D. ea, quae dicta sunt de fide informi, applicari Spei.
Obiicies primo. Spes est certa expectatio gloriae prouentiens ex gratia, et meritis; ut dicitur in definitione Spei.
Respondet S Doct: quatuor modis spem ex gratia, et meritis oriri; Vel ut habentur actu, et haec est fides formata iusti emeriti: Vel ut habentur in proposito, et in radice; sed non in effectu, et sic ille, habet merita, qui nuper iustificatus, habet radicem gratiae, sed nondum exercuit virtutes: Vel aliquis sperat ex meritis in proposito; sed non in effectu, nec in radice gratiae; et haec est fides informis: Vel sperat sine meritis etiam in proposito; et haec est praesumptio. Cum igitur definitur Spes expectatio ex meritis, definitur ex meritis, saltem in proposito.
Et per haec respondet ad secundum, opponens, Spem sine meritis esse malam.
Obiicies secundo. Deordinato subiecto proximo, tollitur virtus in eo existens; at Spes est in affectu; ergo, hoc deordinato, tollitur Spes simul cum caritate, quod si manet fides, hoc est, quia habet esse etiam in intellectu.
Respondet S. Doct. quod Spes manet etiam destructa Caritate, quia stat in expectandis aeternis; hoc autem stat sine Caritate; sicut stat credere revelata absque gratia sanctificante. Ideo ratio subiecti non est adaequata, quia affectus deordinatus in amando potest esse cum aliquo ordine ad sperandum ex meritis sane in proposito.
Obiicies ultimo. Fides tunc est formata, quando non credit Deo, sed credit in Deum, tendens in illum: Ergo Spes, quae tendit in Deum, semper est formata.
Respondet Respondet S. Doct. tendentiam perfectam esse a gratia, haec autem tendentia non est in eo, qui credit, et sperat, dum est in peccato.