Quid sit SPES.
NON ago de Spe, ut est passio, quae definitur, lib. 2. Rhet. cap. 5. ab Aristotele Spes est suspicio summi boni, ut refert S. Doctor 3. p. Coemil. sect. 39. et in 3. dist 26. dub. 2. sed pro ut est virtus Theologica.
Definitur primo a Magistro dist. 26. apud Seraphicum, ea dist. dub. 2. Est virtus, qua spiritualia, et aeterna bona sperantur, idest, cum fiducia expectantur.
Observat autem S. Doctor, hic definiri Spem in ordine ad obiectum, quod est bonum aeternum, et gloriosum, hoc autem est duplex: Increatum, quod est Deus; et creatum, quod est beatitudo, ad quam reducuntur etiam gratia, venia, perseverantia, et cetera ad gloriam perducentia. Dum igitur dicuntur, bona spiritualia, tangitur obiectum genericum; dum vero dicitur, aeterna, tangitur obiectum specificum.
Definitur secundo a Magistro ex Haymone, ut refert S. Doctor locis citatis: Spes est certa expectatio futurae beatitudinis, veniens ex Dei gratia, et meritis praecedentibus. Quae definitio lata est in ordine ad obiectum, et ad principium, ut advertit S. Doctor ibi.
Definitur tertio a D. Augustino Lib. de civitate Dei passim: Spes est virtus, qua quis se ad illud, quod credit, perventurum praesumit. Quae definitio lata est in ordine ad obiectum, et habitum.
¶ ALIO modo has definitiones distinguit S. Doctor. Prima lata est per genus, et differentiam; et est Formalis. Secunda Causalis, lata per actum, et causam. Tertia partim est causalis, partim formalis, quia datur per obiectum Spei, et praeambulam virtutem fidei.
Considerat deinde dub. 3. S. Doct. tam Spem, quam fidem esse de invisibilibus, ut ait Magist. sed fides est de invisibilibus, in quantum non sunt visa, at Spes est de invisibilibus, ut sunt non habita.
Observat etiam dub. 4. Spem, etiam ut passionem, et ut virtutem, differre a gaudio, et dolore, quia sunt de obiecto praesenti; sed Spes est de futuro, et per hoc differt Spes etiam a beatitudine; convenire vero cum amore, qui est etiam de futuro.
Differre autem a Timore, quia hic est respectu mali; Spes vero respectu boni. Quare si aliquando respectu mali dicitur spes, improprie dicitur, ut cum Cicero Lib. 1. ad Atticum, spem malorum dicit, et Virg. AEneid. 4.
Hunc ego si potui tantum sperare dolorem.
Id observat S. Doctor cum D. Augustino, cap. 8. Enchiridii.
Potest autem sic definiri Spes nostra: Est Theologica Virtus, qua voluntas fertur in Deum, ut est beati- tudo nostra, ardua ad consequendum, quae obtineri tamen queat Dei auxilio. Dicitur Virtus, quia reddit bonum moraliter, eam habentem; haec enim est nota virtutis insignis, ex Aristotele 2. Eth. cap. 6.
Dicitur Theologica; versatur enim circa Deum, excedentem nostram naturalem capacitatem, ut dicitur prima Corinth. 2. Oculus non vidit, etc. Spem autem esse Dei donum, habetur Rom. 15. Deus autem spei repleat vos omni gaudio, etc. ut abundetis in spe, et Prima Petri, primo. Qui regeneravit nos in spem vivam. Ideo Concilium Trident. sess. 6. can. 7. definit, eam infundi; et can. 3. ait, esse donum gratiae.
Reliquae particulae definitionis explicabuntur in quaestionibus, dum Obiectum Spei examinabimus et subiectum eius discutiemus. Hanc definitionem colligo ex D. Bonavent. locis adductis, et in opusculo Declaratio terminorum Theologiae, et in Diaeta, tit. 5. cap. 4. ubi praeclare Speim pretiosis rebus assimilat, et Lib. 5. Compend. Theologiae, cap. 2.