Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Liber I: De universali ecclesia

Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Liber III: De universalibus conciliis

Caput I: Cap. I. Quid concilii nomine importetur.

Caput II: Cap. II. De origine celebrationis conciliorum in ecclesia.

Caput III: Cap. III. De multiplici specie conciliorum in ecclesia.

Caput IV: Cap. IIII. De tempore quo uniuersalia concilia in ecclesia celebrari inceperunt.

Caput V: Cap. V. Quid per diffinitionem dicatur uniuersale concilium catholicae ecclesiae.

QUONIAM tantum de conciliis universalibus instituimus loqui, relictis aliis conciliorum speciebus quid per diffinitionem sit concilium universale catholicae ecclesiae explicemus. Iuxta autem ea quae in 1. c. superius dicta sunt talis potest magistralis descriptio concilii universalis catholicae ecclesiae dari. Concilium universale catholicae ecclesiae est congregatio maiorum praelatorum ecclesiae auctoritate Romani pon. speciali convocata ad aliquid communi intentione solenniter tractandum in religione Christiana papa ipso in concilio praesidente vel aliquo loco sui. Ista diffinitio sive descriptio videtur conveniens ac sufficiens cum contineat ea quae ad integritatem essentialiter faciunt universalis ecclesiastici concilii et ea per quae congregatio universalis concilii distinguitur a quacumque alia congregatione. Tangitur autem in primis materia ex qua principaliter corpus universalis concilii consurgit et constituitur cum dicitur congregatio praelatorum cuiusmodi sunt episcopi et alii superius ascendendo: quoniam ut infra plenius ostensuri sumus, soli tales praelati pro eorum singularitate dignitatis et auctoritatis in ecclesia pertinent ad corpus universalis concilii. Cuius rei illustre satis testimonium est quod cum de universalibus conciliis fiat mentio in corpore decretu, ut distin. 15. per totum tantum episcoporum concilia esse dicuntur. Ex quo satis aperte colligitur quod minus convenienter diffinitum sit concilium universale cum dicitur quod sit congregatio ex omni statu hierarchico ecclesiae catholicae etc. quoniam non requiritur ad esse concilii universalis hoc quod de omni statu hierarchico praelati vocentur, sed sufficit quod maiores praelati vocentur sicut infra pleniusdemonstrabimus. Ex hac etiam parte colligitur non sufficienter diffiniri concilium universale cum a quibusdam magistris diffinitur, quod concilium sit societas fidelium in unum propositum et propter unam communem intentionem congregatorum. patet quoniam haec diffinitio ita convenit congregationi laicorum fidelium sicut praelatorum, ut quilibet doctus videre potest. Secundo tangitur causa efficiens auctorizans concilium cum dicitur auctoritate regulariter singulariter residet auctoritas convocandorum conciliorum universalium, ut nulla praelatorum congregatio quae non fuerit apostolicae sedis auctoritate convocata sive fulta nomen concilii universalis mereatur habere. unde beatus Marcellus papa et martyr scribens Maxentia episcopo ut habetur in c. 1. 17. dist. dicit. Synodum episcoporum absque huius sedis auctoritate quamquam quosdam episcopos possitis congregare non potestis regulariter facere, ubi gl. inquit ar. quod talis congregatio episcoporum non dicitur synodus. Dicitur autem speciali auctoritate ad differentiam aliorum conciliorum patriarchalium sive provincialium quae de licentia generali et dispositione iuris sine alia licentia papae celebrantur certis temporibus designatis dist. 18. quasi per totum. Tertio tangitur quasi causa formalis concilii universalis cum dicitur communi intentione sicut supra tetigimus c. 1. Et beatus Isido. inquit in c. Canones dist. 15. qui sibi dissentiunt non agunt concilium. Quarto tangitur in praedicta diffinitione causa finalis universalis concilii cum dicitur ad aliquid tractandum in religione Christiana quod scilicet sit utile et salutare toti universali ecclesiae, ut puta quod ad fidei illuminationem, ad componendum mores, ad augmentum religionis Christianae, ad decorem et incrementum divini cultus et pacem populi Christiani pertineat. Quinto tangitur ritus cerimonialis qui observatur in diffinitionibus et constitutionibus synodalibus cum dicitur solenniter per quod distinguitur congregatio concilii universalis a congregatione consistoriali sive aliorum praelatorum congregationibus quas quandoque Romanus pontifex facit in curia arduis rebus concurrentibus sine solennitate et cerimoniis in synodis generaliter consuetis observari. Sexto tangitur director atque gubernator concilii cum subditur papa in concilio est. Necesse quidem est ut multitudo congregata ad aliquid agendum habeat aliquem directorem et ducem et per hanc particulam distinguitur universale concilium a congregationibus acephalis, quae sine praesidente aut capite aliquo legitimo congregantur. distinguitur etiam per hoc a congregationibus praelatorum in quibus praesident aut patriarchae, aut primates, aut metropolitani sive episcopi qui non specialiter destinati sunt ad praesidendum loco papae, sed praesident iure legationis vel propriae dignitatis, ut notatur dist. 17. in summa.

Caput VI: Cap. VI. Cuius auctoritate concilium uniuersale congregandum sit.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta in praecedenti cap. de auctoritate conuocandorum uniuersalium conciliorum.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones iam factas.

Caput IX: Cap. IX. De causis congregationis uniuersalium conciliorum.

Caput X: Cap. X. De utilitate celebrationis conciliorum.

Caput XI: Cap. XI. Quod Roman. pontif. praesentia personalis non necessario requiritur in conciliis universalibus.

Caput XII: Cap. XII. Qui ad uniuersalia concilia necessario uocandi sunt.

Caput XIII: Cap. XIII. In quo ponuntur obiectiones contra iam dicta.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponitur solutio ad obiecta facta.

Caput XV: Cap. XV. Qui admittendi sunt ad concilium uniuersale, et qui non.

Caput XVI: Cap. XVI. An omnes praelati maiores totius orbis Christiani necessario uocandi ueniant ad concilium uniuersale.

Caput XVII: Cap. XVII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra praedicta.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo datur responsio ad superiora obiecta.

Caput XIX: Cap. XIX. De qualitate praelatorum ad uniuersalia concilia conuocandorum.

Caput XX: Cap. XX. De punitione praelatorum qui uocati ad concilium uenire contempnunt.

Caput XXI: Cap. XXI. De impedientibus celebrationem uniuersalium conciliorum.

Caput XXII: Cap. XXII. Quis in uniuersali concilio praesidere debeat.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo obiicitur per aduersarios contra ea quae dicta sunt de praesidentia Romani pontificis in concilio uniuersali.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo respondetur ad obiectiones praefatas in primo loco positas.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo respondetur ad obiectiones secundo loco positas.

Caput XXVI: Cap. XXVI. De his quae in ipso uniuersalis concilii prosecutionis exordio obseruanda sunt.

Caput XXVII: Cap. XXVII. A quibus cauendum est in conciliis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod uniuersalium conciliorum auctoritas a Romano pontifice de iure pendeat.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo obiectiones aliquae adversariorum ponuntur contra praedicta.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo reprobatur praedicta adversariorum assertio, scilicet quod concilium habeat immediate potestatem a Christo non mediante Roman. pont. et quod hoc pertineat ad veritatem fidei.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur obiectionibus supra positis adversariorum ad probandum quod universale concilium habeat immediate a Christo potestatem.

Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod quicquid in conciliis universalibus statuitur, diffinitur, aut sententia auctoritate Romani pontificis principaliter fit.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. De laudabili consuetudine antiquorum conciliorum quod absque prius habito decreto apostolicae sedis non fieret in synodo diffinitio cuiuscunque quaestionis ad fidem pertinens.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. Quod uniuersalia concilia semper solita sunt gesta sua petere confirmari per Roman. pont.

Caput XXXV: Cap. XXXV. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo respondetur ad obiectiones factas.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. De honorando summo pontifice per uniuersalia concilia, et uniuersos fideles, et de grauissimis culpae inhonorantium eum.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. De quibus causis uniuersale concilium debeat se intromittere.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo obicitur contra praedicta.

Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad obiectiones praedictas.

Caput XLI: Cap. XLI. Ad quae uniuersale concilium congregatum aut congregandum uacante sede apostolica se debet aut possit extendere et qua auctoritate.

Caput XLII: Cap. XLII. In quo obiiciuntur contra praedicta.

Caput XLIII: Cap. XLIII. In quo respondetur obiectionibus praefatis aduersariorum.

Caput XLIV: Cap. XLIIII. In quo ostenditur quod Romanum pon. auctoritate iurisdictionis superior sit uniuersali concilio.

Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Caput XLVII: Cap. XLVII. Quod non liceat appellare a papa ad uniuersale concilium.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. In quo aduersariorum obiectiones ponuntur contra praedicta.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo respondetur obiectionibus praefatis aduersariorum.

Caput L: Cap. L. Quod uniuersale concilium in Rom. pon. uerum et indubitatum extra casum haeresis nullam habeat iurisdictionem.

Caput LI: Cap. LI. Quod Rom. pon. legibus, et statutis uniuersalium conciliorum nec legatur nec necessario subiicitur.

Caput LII: Cap. LII. Quod uniuersale concilium non possit facere contra Romanum pontif. decretum irritans.

Caput LIII: Cap. LIII. Quod ad Romanum pon. pertineat canonum sacrorum interpretatio.

Caput LIV: Cap. LIIII. Quod ad Romanum pon. maxime spectat tam dispensatio sacrorum canonum quam regularum sanctorum patrum moderatio.

Caput LV: Cap. LV. Quod Rom. pon. habet auctoritatem tollendi statuta aliqua tam sacrorum conciliorum quam praedecessorum suorum.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo obicitur per aduersarios contra praedicta.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Caput LVIII: Cap. LVIII. Quod uniuersale concilium plenarium in his quae fidei sunt errare non possit.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praedicta.

Caput LX: Cap. LX. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo ostenditur quod apostoli omnes in passione Christi a fide eius defecerunt.

Caput LXII: Cap. LXII. Quod ad Romanum pontificem spectat corrigere, et damnare concilia quae in pernitiem fidei aut scandalum ecclesiae profecisse contingit.

Caput LXIII: Cap. LXIII. De ordine conciliorum ad inuicem, cui standum sit si sibi inuicem discrepare siue dissonare inueniantur.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. Cuius iudicio standum sit: si in concilio uniuersali contingat patres et papa uel eius legato dissentire.

Caput LXV: Cap. LXV. Cui parti patrum de concilio standum sit si inter eos dissensionem interuenire contingat.

Caput LXVI: Cap. LXVI. Quod papa possit transferre concilium congregatum de loco ad locum id rationabili causa exigente.

Caput LXVII: Cap. LXVII. Quod Rom. pon. causa legitima siue rationabili existente possit auctoritate sua uniuersale concilium dissoluere etiam inuitum.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. In quo obiicitur per aduersarios contra praedicta.

Caput LXIX: Cap. LXIX. In quo respondetur obiectionibus factis.

Liber IV: De scismaticis et haereticis

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work