Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada

Summa de Ecclesia

Juan de Torquemada (1388–1468)

First published 1561

Torquemada's Summa de Ecclesia from the Venice 1561 edition, Books I-IV with the Florentine union apparatus, in Latin with a new English translation.


Privilegium

Epistola I: Epistola dedicatoria

Index I: Index copiosissimus

Liber I: De universali ecclesia

Liber II: De ecclesia Romana et pontificis eius primatu

Liber III: De universalibus conciliis

Caput I: Cap. I. Quid concilii nomine importetur.

DECURSIS pro nostri parvitate ingenii primis duobus libris huius nostri operis videlicet primo libro de universali ecclesia, et secundo de ecclesia Romana, et eiusdem pontificis primatu. Reliquum est iuxta propositi nostri formam opitulante nobis gratia salvatoris librum tertium subiungere de universalibus conciliis. Praemittimus in primis quid concilii nomine importetur. Pro quo sciendum quod prout ex Isidoro nostro libro Ethic. et capit. canones distinct. 1. colligere possumus, triplex est huius nominis concilii interpretatio. Primo quidem concilium quasi consilium dicitur a confidendo quasi considium d. litera in l. mutata, et hoc quia in concilio confident maiores secundum morem tractantium graviter, et mature res ad universitates pertinentes, hinc dicit Isidorus ubi supra. Synodus ex graeco interpretatur comitatus vel coetus. Concilii vero nomen tractum est ex more Romano. Tempore enim quo causas agebant conveniebant omnes in unum communique intentione retractabant. Scribitur etiam primo Machab. decimo quarto. quod seniores in plateis sedebant, et de bonis terrae tractabant. Secundo concilium dicitur a communi intentione. unde Isido. ubi supra vel concilium dictum est a communi intentione eo quod in unum dirigant omnem mentis intuitum. Cilia enim secundum Papiam sunt velamina oculorum dicta a celando oculum. Concilium ergo dicitur a con et cilium, quia omnes in concilio congregantur ut in unum conveniant omnemque mentis intuitum dirigentes ad unum, scilicet ad utilitatem publicam, unde Synodus dicitur a syn quod est simul, et odos quod est via: quia omnes ad eundem finem tendunt. unde sequitur in decreto. Coetus conventus est vel congregatio a coeundo vel a conveniendo in unum, hinc etiam conventus est nuncupatus quia ibi homines conveniunt sicut conventus est coetus, sic et conciliorum a societate multorum in unum appellatur, haec ibi. Tertio dicitur concilium a consulendo quasi consilium, et hoc recte: quoniam consilium concilii antonomatice dicitur concilium. Ad hoc enim viri sapientes ad concilia vocantur, ut super agendis consulant. Cum enim in rebus agendis multa incertitudo inveniatur quia actiones sunt circa singularia contingentia quae propter sui variabilitatem incerta sunt et in dubiis atque incertis ratio non proferat recte iudicium absque inquisitione praecedente. ideo necessaria est inquisitio rationis ante iudicium de eligendis, et haec inquisitio concilium vocatur. Ex hac triplici nominis concilii interpretatione posset una diffinitio magistralis elici communis ad omnia concilia tam ecclesiastica sive generalia sive particularia, sive secularia aut laicalia, quae imperatores aut reges cum maioribus proceribus aut principibus, et magistratibus regnorum pro arduis causis agunt, unde de 1. Paralip. in ca. 3. ita legitur. Misit quoque rex Ezechias ad omnem Israel, et Iudam et scripsit epistolas ut venirent in domum domini in Hierusalem, et infra. Inito ergo consilio regis, et principum et universi coetus Israel decreverunt ut facerent etc. Unde etiam in c. Canones dist. 15. inquit Isidorus quod nomen concilii tractum est ex more Romano. tempore enim quo causas agebant conveniebant omnes in unum communique intentione tractabant. Descriptio vero magistralis talis esse potest. Concilium est congregatio sive conventus hominum prudentium publica auctoritate convocatorum ad tractandum communi intentione de rebus necessariis sive commodis reipublicae sive universitatis. Tanguntur autem in hac diffinitione quattuor causae ipsius concilii. Primo materialis ex qua corpus concilii consurgit cum dicitur quod est congregatio sive conventus hominum, i. habentium rationem. Solius enim rationalis naturae est ratiocinari, et inquirere de agendis. Bruta autem animalia non consilio sed naturae impetu se movent. unde Tullius in rhetoricis diffiniens consilium inquit. Consilium est aliquid faciendi vel non faciendi recte excogitata ratio. Additur autem prudentum quoniam hominum imprudentium congregatio non est digna nomine concilii. Cum enim prudentia recta ratio sit agibilium (ut 6. Ethicorum dicitur) maxime ad prudentiam pertinet consilium. unde prudens ut ibidem Aristoteles dicit est bene consiliativus. Econverso vero imprudens sive fatuus male consiliari potest, propterea dicitur Eccles. 8. Cum fatuis consilium non habeas: non enim poterunt diligere nisi quae eis placent. propria ergo materia ex qua corpus concilii instituendum venit est conventus virorum prudentum, quocirca sapiens ecclesiasticus inquit cap. 6. In multitudine presbyterorum prudentum sta: et sapientiae illorum ex corde coniungere. Secundo tangitur causa effectiva auctorizans concilium cum dicitur auctoritate publica convocatorum. Profecto cum ad potestatem publicam potissime pertineat eorum consideratio quae universitatem respiciunt ad ipsam maxime pertinet sive in uno resideat sicut in regno sive in pluribus, ut in aliis politiae speciebus concilium convocare efficere, et auctorizare. Tertio tangitur quasi causa formalis cum dicitur communi intentione. Plane quemadmodum forma dat esse rei et nomen ita communis intentio dat esse et nomen concilii ipsi congregationi. unde ut ait Isidorus ubi supra qui sibimet dissentiunt non agunt concilium: quia non consentiunt in unum. Quarto tangitur causa finalis concilii cum dicitur ad tractandum de rebus necessariis sive commodis universitatis, hic profecto esse debet principalis finis synodalis congregationis virorum prudentum sive patrum; haec duo praecepta Plato dedisse legitur teste Tul. lib. de officiis volentibus prodesse reipublicae unum est ut utilitatem civium sic tueantur, ut quocumque agunt ad eam referant obliti commodorum suorum. Alterum praeceptum est ut totum corpus reipublicae curent nec partem tueantur, et alias deserant.

Caput II: Cap. II. De origine celebrationis conciliorum in ecclesia.

Caput III: Cap. III. De multiplici specie conciliorum in ecclesia.

Caput IV: Cap. IIII. De tempore quo uniuersalia concilia in ecclesia celebrari inceperunt.

Caput V: Cap. V. Quid per diffinitionem dicatur uniuersale concilium catholicae ecclesiae.

Caput VI: Cap. VI. Cuius auctoritate concilium uniuersale congregandum sit.

Caput VII: Cap. VII. In quo ponuntur aliquae obiectiones contra praedicta in praecedenti cap. de auctoritate conuocandorum uniuersalium conciliorum.

Caput VIII: Cap. VIII. In quo respondetur ad obiectiones iam factas.

Caput IX: Cap. IX. De causis congregationis uniuersalium conciliorum.

Caput X: Cap. X. De utilitate celebrationis conciliorum.

Caput XI: Cap. XI. Quod Roman. pontif. praesentia personalis non necessario requiritur in conciliis universalibus.

Caput XII: Cap. XII. Qui ad uniuersalia concilia necessario uocandi sunt.

Caput XIII: Cap. XIII. In quo ponuntur obiectiones contra iam dicta.

Caput XIV: Cap. XIIII. In quo ponitur solutio ad obiecta facta.

Caput XV: Cap. XV. Qui admittendi sunt ad concilium uniuersale, et qui non.

Caput XVI: Cap. XVI. An omnes praelati maiores totius orbis Christiani necessario uocandi ueniant ad concilium uniuersale.

Caput XVII: Cap. XVII. In quo ponuntur obiectiones aliquae contra praedicta.

Caput XVIII: Cap. XVIII. In quo datur responsio ad superiora obiecta.

Caput XIX: Cap. XIX. De qualitate praelatorum ad uniuersalia concilia conuocandorum.

Caput XX: Cap. XX. De punitione praelatorum qui uocati ad concilium uenire contempnunt.

Caput XXI: Cap. XXI. De impedientibus celebrationem uniuersalium conciliorum.

Caput XXII: Cap. XXII. Quis in uniuersali concilio praesidere debeat.

Caput XXIII: Cap. XXIII. In quo obiicitur per aduersarios contra ea quae dicta sunt de praesidentia Romani pontificis in concilio uniuersali.

Caput XXIV: Cap. XXIIII. In quo respondetur ad obiectiones praefatas in primo loco positas.

Caput XXV: Cap. XXV. In quo respondetur ad obiectiones secundo loco positas.

Caput XXVI: Cap. XXVI. De his quae in ipso uniuersalis concilii prosecutionis exordio obseruanda sunt.

Caput XXVII: Cap. XXVII. A quibus cauendum est in conciliis.

Caput XXVIII: Cap. XXVIII. Quod uniuersalium conciliorum auctoritas a Romano pontifice de iure pendeat.

Caput XXIX: Cap. XXIX. In quo obiectiones aliquae adversariorum ponuntur contra praedicta.

Caput XXX: Cap. XXX. In quo reprobatur praedicta adversariorum assertio, scilicet quod concilium habeat immediate potestatem a Christo non mediante Roman. pont. et quod hoc pertineat ad veritatem fidei.

Caput XXXI: Cap. XXXI. In quo respondetur obiectionibus supra positis adversariorum ad probandum quod universale concilium habeat immediate a Christo potestatem.

Caput XXXII: Cap. XXXII. Quod quicquid in conciliis universalibus statuitur, diffinitur, aut sententia auctoritate Romani pontificis principaliter fit.

Caput XXXIII: Cap. XXXIII. De laudabili consuetudine antiquorum conciliorum quod absque prius habito decreto apostolicae sedis non fieret in synodo diffinitio cuiuscunque quaestionis ad fidem pertinens.

Caput XXXIV: Cap. XXXIIII. Quod uniuersalia concilia semper solita sunt gesta sua petere confirmari per Roman. pont.

Caput XXXV: Cap. XXXV. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones.

Caput XXXVI: Cap. XXXVI. In quo respondetur ad obiectiones factas.

Caput XXXVII: Cap. XXXVII. De honorando summo pontifice per uniuersalia concilia, et uniuersos fideles, et de grauissimis culpae inhonorantium eum.

Caput XXXVIII: Cap. XXXVIII. De quibus causis uniuersale concilium debeat se intromittere.

Caput XXXIX: Cap. XXXIX. In quo obicitur contra praedicta.

Caput XL: Cap. XL. In quo respondetur ad obiectiones praedictas.

Caput XLI: Cap. XLI. Ad quae uniuersale concilium congregatum aut congregandum uacante sede apostolica se debet aut possit extendere et qua auctoritate.

Caput XLII: Cap. XLII. In quo obiiciuntur contra praedicta.

Caput XLIII: Cap. XLIII. In quo respondetur obiectionibus praefatis aduersariorum.

Caput XLIV: Cap. XLIIII. In quo ostenditur quod Romanum pon. auctoritate iurisdictionis superior sit uniuersali concilio.

Caput XLV: Cap. XLV. In quo ponuntur aduersariorum obiectiones.

Caput XLVI: Cap. XLVI. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Caput XLVII: Cap. XLVII. Quod non liceat appellare a papa ad uniuersale concilium.

Caput XLVIII: Cap. XLVIII. In quo aduersariorum obiectiones ponuntur contra praedicta.

Caput XLIX: Cap. XLIX. In quo respondetur obiectionibus praefatis aduersariorum.

Caput L: Cap. L. Quod uniuersale concilium in Rom. pon. uerum et indubitatum extra casum haeresis nullam habeat iurisdictionem.

Caput LI: Cap. LI. Quod Rom. pon. legibus, et statutis uniuersalium conciliorum nec legatur nec necessario subiicitur.

Caput LII: Cap. LII. Quod uniuersale concilium non possit facere contra Romanum pontif. decretum irritans.

Caput LIII: Cap. LIII. Quod ad Romanum pon. pertineat canonum sacrorum interpretatio.

Caput LIV: Cap. LIIII. Quod ad Romanum pon. maxime spectat tam dispensatio sacrorum canonum quam regularum sanctorum patrum moderatio.

Caput LV: Cap. LV. Quod Rom. pon. habet auctoritatem tollendi statuta aliqua tam sacrorum conciliorum quam praedecessorum suorum.

Caput LVI: Cap. LVI. In quo obicitur per aduersarios contra praedicta.

Caput LVII: Cap. LVII. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Caput LVIII: Cap. LVIII. Quod uniuersale concilium plenarium in his quae fidei sunt errare non possit.

Caput LIX: Cap. LIX. In quo obiicitur contra praedicta.

Caput LX: Cap. LX. In quo respondetur obiectionibus praefatis.

Caput LXI: Cap. LXI. In quo ostenditur quod apostoli omnes in passione Christi a fide eius defecerunt.

Caput LXII: Cap. LXII. Quod ad Romanum pontificem spectat corrigere, et damnare concilia quae in pernitiem fidei aut scandalum ecclesiae profecisse contingit.

Caput LXIII: Cap. LXIII. De ordine conciliorum ad inuicem, cui standum sit si sibi inuicem discrepare siue dissonare inueniantur.

Caput LXIV: Cap. LXIIII. Cuius iudicio standum sit: si in concilio uniuersali contingat patres et papa uel eius legato dissentire.

Caput LXV: Cap. LXV. Cui parti patrum de concilio standum sit si inter eos dissensionem interuenire contingat.

Caput LXVI: Cap. LXVI. Quod papa possit transferre concilium congregatum de loco ad locum id rationabili causa exigente.

Caput LXVII: Cap. LXVII. Quod Rom. pon. causa legitima siue rationabili existente possit auctoritate sua uniuersale concilium dissoluere etiam inuitum.

Caput LXVIII: Cap. LXVIII. In quo obiicitur per aduersarios contra praedicta.

Caput LXIX: Cap. LXIX. In quo respondetur obiectionibus factis.

Liber IV: De scismaticis et haereticis

Appendix I: Apparatus super decreto Vnionis Graecorum

↑ Top of work