Supplementum Tertiae Partis
Thomas Aquinas (1225–1274)
Supplementum Tertiae Partis Summae Theologiae
First published 1906
The Supplementum Tertiae Partis completes the unfinished Summa theologiae with texts by St Thomas Aquinas, compiled and arranged after his death chiefly from his Scriptum super IV Sententiarum. It runs from contrition and the parts of penance through the remaining sacraments to the last things. The Latin text follows the Leonine edition (Rome 1906), with the editors’ marginal references reproduced as inline footnotes and their variant apparatus omitted.
Quaestio I: De contritione
Quaestio II: De obiecto contritionis
Quaestio III: De quantitate contritionis
Quaestio IV: De tempore contritionis
Quaestio V: De effectu contritionis
Articulus I: Utrum peccati remissio sit contritionis effectus
Articulus II: Utrum contritio possit totaliter tollere reatum poenae
Articulus III: Utrum contritio parva sufficiat ad deletionem magnorum peccatorum.
Ad tertium sic proceditur.
-
Videtur quod contritio parva non sufficiat ad deletionem magnorum peccatorum. Quia contritio est medicina peccati. Sed corporalis medicina quae sanat corporalem morbum minorem, non sufficit ad sanandum maiorem. Ergo minima contritio non sufficit ad delendum maxima peccata.
-
Praeterea, supra1 dictum est quod oportet de maioribus peccatis magis conteri. Sed contritio non delet peccatum nisi sit secundum quod oportet. Ergo minima contritio non delet omnia peccata.
Sed contra, quaelibet gratia gratum faciens delet omnem culpam mortalem, quae simul stare cum ea non potest. Sed quaelibet contritio est gratia gratum faciente informata. Ergo, quantumcumque sit parva, delet omnem culpam.
Respondeo dicendum quod contritio, ut saepe dictum est2, habet duplicem dolorem. Unum rationis, qui est displicentia peccati commissi. Et hic potest esse adeo parvus quod non sufficiet ad rationem contritionis, ut si minus displiceret ei peccatum quam debeat displicere separatio a fine: sicut etiam amor potest esse ita remissus quod non sufficit ad rationem caritatis. – Alium dolorem habet in sensu. Et parvitas huius non impedit rationem contritionis: quia non se habet essentialiter ad contritionem, sed quasi ex accidenti ei adiungitur. Et iterum non est in potestate nostra.
Sic ergo dicendum quod, quantumcumque parvus sit dolor, dummodo ad contritionis rationem sufficiat, omnem culpam delet.
Ad primum ergo dicendum quod medicinae spirituales habent efficaciam infinitam ex virtute infinita quae in eis operatur. Et ideo illa medicina quae sufficit ad curationem parvi peccati, sufficit etiam ad curationem magni: sicut patet de baptismo, quo et magna et parva solvuntur. Et similiter est de contritione: dummodo ad rationem contritionis pertingat.
Ad secundum dicendum quod hoc sequitur ex necessitate, quod unus homo plus doleat de maiori peccato quam de minori, secundum quod magis repugnat amori, qui dolorem causat. Sed si unus alius haberet tantum de dolore pro maiori quantum ipse habet de minori, sufficeret ad remissionem culpae.