Supplementum Tertiae Partis
Thomas Aquinas (1225–1274)
Supplementum Tertiae Partis Summae Theologiae
First published 1906
The Supplementum Tertiae Partis completes the unfinished Summa theologiae with texts by St Thomas Aquinas, compiled and arranged after his death chiefly from his Scriptum super IV Sententiarum. It runs from contrition and the parts of penance through the remaining sacraments to the last things. The Latin text follows the Leonine edition (Rome 1906), with the editors’ marginal references reproduced as inline footnotes and their variant apparatus omitted.
Quaestio I: De contritione
Quaestio II: De obiecto contritionis
Quaestio III: De quantitate contritionis
Quaestio IV: De tempore contritionis
Quaestio V: De effectu contritionis
Articulus I: Utrum peccati remissio sit contritionis effectus
Parallela: IV Sent., dist. XIV, qu. II, art. 1, qua 1; IV Cont. Gent., cap. LXXII; De Verit., qu. XXVIII, art. 8; Quodl. IV, qu. VII, art. 1.
Ad primum sic proceditur.
-
Videtur quod peccati remissio non sit contritionis effectus. Solus enim Deus peccata remittit. Sed contritionis nos sumus aliqualiter causa: quia actus noster est. Ergo contritio non est causa remissionis culpae.
-
Praeterea, contritio est actus virtutis. Sed virtus sequitur culpae remissionem: quia virtus et culpa non sunt simul in anima. Ergo contritio non est causa remissionis culpae.
-
Praeterea, nihil impedit a perceptione Eucharistiae nisi culpa. Sed contritus ante confessionem non debet accedere ad Eucharistiam. Ergo nondum est consecutus remissionem culpae.
Sed contra est quod dicitur in Glossa1, super illud Psalmi2, Sacrificium Deo spiritus contribulatus etc.: Contritio cordis est sacrificium in quo peccata solvuntur.
- Praeterea, virtus et vitium eisdem causis corrumpuntur et generantur, ut dicitur in II Ethic.3 Sed per inordinatum amorem cordis peccatum committitur. Ergo per dolorem ex amore caritatis ordinato causatum peccatum solvitur. Et sic peccatum contritio delet.
Respondeo dicendum quod contritio potest dupliciter considerari: vel inquantum est pars sacramenti; vel inquantum est actus virtutis. Et utroque modo est causa remissionis peccati, sed diversimode. Quia inquantum est pars sacramenti, primo operatur ad remissionem peccati instrumentaliter: sicut et de aliis sacramentis in I distinctione4 patuit. Inquantum autem est actus virtutis, sic est quasi causa materialis remissionis peccati: eo quod dispositio est quasi necessitas ad iustificationem5; dispositio autem reducitur ad causam materialem, si accipiatur dispositio quae disponit materiam ad recipiendum. Secus autem est de dispositione agentis ad agendum: quia illa reducitur ad genus causae efficientis.
Ad primum ergo dicendum quod solus Deus est causa efficiens principalis remissionis peccati: sed causa dispositiva potest etiam esse ex nobis. Et similiter etiam causa sacramentalis: quia formae sacramentorum verba sunt a nobis prolata, quae habent virtutem instrumentalem gratiam inducendi, qua peccata remittuntur.
Ad secundum dicendum quod peccati remissio uno modo praecedit virtutem et gratiae infusionem, et alio modo sequitur. Et secundum hoc quod sequitur, actus a virtute elicitus potest esse causa aliqua remissionis peccati.
Ad tertium dicendum quod dispensatio Eucharistiae pertinet ad ministros Ecclesiae. Et ideo ante remissionem peccati per ministros Ecclesiae non debet aliquis ad Eucharistiam accedere, quamvis sit sibi culpa quoad Deum remissa.