Summa Theologiae, Tertia Pars
Thomas Aquinas (1225–1274)
Summa Theologiae
First published 1273
The Tertia Pars, the third part of Thomas Aquinas's Summa theologiae, left unfinished at his death in 1274, turns from the virtues to the one who restores them: the incarnate Word — the fittingness of the incarnation, the person and natures of Christ, his grace, knowledge, power and will, his passion, death, descent, resurrection and judgement — and then the sacraments that carry his work to men. The present digital edition follows the Latin text of the Leonine edition, printed with Cardinal Cajetan's commentary.
✦ This work is being completed — add a section.
Prologus
Quaestio I: De convenientia incarnationis
Quaestio II: De modo unionis verbi incarnati quantum ad ipsam unionem
Quaestio III: De unione ex parte personae assumentis
Articulus I: Utrum personae divinae conveniat assumere naturam creatam
Articulus II: Utrum naturae divinae conveniat assumere
Parallela: III Sent., dist. v, qu. ii, art. 2.
Ad secundum sic proceditur.
-
Videtur quod naturae divinae non conveniat assumere. Quia, sicut dictum est1, assumere dicitur quasi ad se sumere. Sed natura divina non sumpsit ad se humanam naturam: quia non est facta unio in natura, sed in persona, sicut supra2 dictum est. Ergo naturae divinae non competit assumere naturam humanam.
-
Praeterea, natura divina communis est tribus personis. Si igitur naturae convenit assumere, sequitur quod conveniat tribus personis. Et ita Pater assumpsit humanam naturam, sicut et Filius. Quod est erroneum.
-
Praeterea, assumere est agere. Agere autem convenit personae, non naturae, quae magis significatur ut principium quo agens agit. Ergo assumere non convenit naturae.
Sed contra est quod Augustinus3 dicit, in libro de Fide ad Petrum4: Illa natura quae semper genita manet ex Patre, idest, quae est per generationem aeternam accepta a Patre, naturam nostram sine peccato suscepit.
Respondeo dicendum quod, sicut dictum est5, in verbo assumptionis duo significantur: scilicet principium actionis, et terminus eius. Esse autem assumptionis principium convenit naturae divinae secundum seipsam: quia eius virtute assumptio facta est. Sed esse terminum assumptionis non convenit naturae divinae secundum seipsam: sed ratione personae in qua consideratur. Et ideo primo quidem et propriissime persona dicitur assumere: secundario autem potest dici quod etiam natura assumit naturam ad sui personam.
Et secundum etiam hunc modum dicitur natura incarnata: non quasi sit in carnem conversa; sed quia naturam carnis assumpsit. Unde dicit Damascenus6: Dicimus naturam Dei incarnatam esse, secundum beatos Athanasium et Cyrillum.
Ad primum ergo dicendum quod ly se est reciprocum, et refert idem suppositum. Natura autem divina non differt supposito a persona Verbi. Et ideo, inquantum natura divina sumit naturam humanam ad personam Verbi, dicitur eam ad se sumere. Sed quamvis Pater assumat naturam humanam ad personam Verbi, non tamen propter hoc sumit eam ad se: quia non est idem suppositum Patris et Verbi. Et ideo non potest dici proprie quod Pater assumat naturam humanam.
Ad secundum dicendum quod id quod convenit divinae naturae secundum se, convenit tribus personis: sicut bonitas, sapientia et huiusmodi. Sed assumere convenit ei ratione personae Verbi, sicut dictum est7. Et ideo soli illi personae convenit.
Ad tertium dicendum quod, sicut in Deo idem est quod est et quo est8, ita etiam in eo idem est quod agit et quo agit: quia unumquodque agit inquantum est ens. Unde natura divina et est id quo Deus agit, et est ipse Deus agens.