Summa Theologiae, Tertia Pars

Thomas Aquinas

Summa Theologiae, Tertia Pars

Thomas Aquinas (1225–1274)

Summa Theologiae

First published 1273

The Tertia Pars, the third part of Thomas Aquinas's Summa theologiae, left unfinished at his death in 1274, turns from the virtues to the one who restores them: the incarnate Word — the fittingness of the incarnation, the person and natures of Christ, his grace, knowledge, power and will, his passion, death, descent, resurrection and judgement — and then the sacraments that carry his work to men. The present digital edition follows the Latin text of the Leonine edition, printed with Cardinal Cajetan's commentary.

This work is being completed — add a section.


Quaestio I: De convenientia incarnationis

Quaestio II: De modo unionis verbi incarnati quantum ad ipsam unionem

Quaestio III: De unione ex parte personae assumentis

Articulus I: Utrum personae divinae conveniat assumere naturam creatam

Parallela: III Sent., dist. V, qu. II, art. 1.

Ad primum sic proceditur.

  1. Videtur quod personae divinae non conveniat assumere naturam creatam. Persona enim divina significat aliquid maxime perfectum. Perfectum autem est cui non potest fieri additio. Cum igitur assumere sit quasi ad se sumere, ita quod assumptum addatur assumenti, videtur quod personae divinae non conveniat assumere naturam creatam.

  2. Praeterea, illud ad quod aliquid assumitur, communicatur quodammodo ei quod in ipsum assumitur: sicut dignitas communicatur ei qui in dignitatem assumitur. Sed de ratione personae est quod sit incommunicabilis: ut in Prima Parte dictum est. Ergo personae divinae non convenit assumere, quod est ad se sumere.

  3. Praeterea, persona constituitur per naturam. Sed inconveniens est quod constitutum assumat constituens: quia effectus non agit in suam causam. Ergo personae non convenit assumere naturam.

Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Fide ad Petrum: Formam, idest naturam servi in suam accepit Deus ille, scilicet unigenitus, personam. Sed Deus unigenitus est persona. Ergo personae competit accipere naturam, quod est assumere.

Respondeo dicendum quod in verbo assumptionis duo importantur, videlicet principium actus, et terminus: dicitur enim assumere quasi ad se aliquid sumere. Huius autem assumptionis persona est et principium et terminus. Principium quidem, quia personae proprie competit agere: huiusmodi autem sumptio carnis per actionem divinam facta est. Similiter etiam persona est huius sumptionis terminus: quia, sicut supra dictum est, unio facta est in persona, non in natura. Et sic patet quod propriissime competit personae assumere naturam.

Ad primum ergo dicendum quod, cum persona divina sit infinita, non potest ei fieri additio. Unde Cyrillus dicit, in Epistola Synodali Ephesini Concilii: Non secundum coappositionem coniunctionis intelligimus modum. Sicut etiam in unione hominis ad Deum quae est per gratiam adoptionis, non additur aliquid Deo: sed id quod divinum est apponitur homini. Unde non Deus, sed homo perficitur.

Ad secundum dicendum quod persona dicitur incommunicabilis inquantum non potest de pluribus suppositis praedicari. Nihil tamen prohibet plura de persona praedicari. Unde non est contra rationem personae sic communicari ut subsistat in pluribus naturis. Quia etiam in personam creatam possunt plures naturae concurrere accidentaliter: sicut in persona unius hominis invenitur quantitas et qualitas. Hoc autem est proprium divinae personae, propter eius infinitatem, ut fiat in ea concursus naturarum, non quidem accidentaliter, sed secundum subsistentiam.

Ad tertium dicendum quod, sicut supra dictum est, natura humana non constituit personam divinam simpliciter: sed constituit eam secundum quod denominatur a tali natura. Non enim ex natura humana habet Filius Dei quod sit simpliciter, cum fuerit ab aeterno: sed solum quod sit homo. Sed secundum naturam divinam constituitur persona divina simpliciter. Unde persona divina non dicitur assumere divinam naturam, sed humanam.

Articulus II: Utrum naturae divinae conveniat assumere

Articulus III: Utrum, abstracta personalitate per intellectum, natura possit assumere

Articulus IV: Utrum una persona possit assumere naturam creatam, alia non assumente

Articulus V: Utrum alia persona divina potuerit humanam naturam assumere, praeter personam Filii

Articulus VI: Utrum duae personae divinae possint assumere unam et eandem numero naturam

Articulus VII: Utrum una persona divina possit assumere duas naturas humanas

Articulus VIII: Utrum fuerit magis conveniens filium Dei incarnari quam patrem vel spiritum sanctum

Quaestio IV: De unione ex parte assumpti

Quaestio V: De assumptione partium humanae naturae

Quaestio VI: De ordine assumptionis

Quaestio VII: De gratia Christi secundum quod est singularis homo

Quaestio VIII: De gratia Christi secundum quod est caput ecclesiae

Quaestio IX: De scientia Christi in communi

Quaestio X: De scientia beata animae Christi

Quaestio XI: De scientia indita vel infusa animae Christi

Quaestio XII: De scientia animae Christi acquisita vel experimentali

Quaestio XIII: De potentia animae Christi

Quaestio XIV: De defectibus corporis quos Christus in humana natura assumpsit

Quaestio XV: De defectibus pertinentibus ad animam quos Christus in humana natura assumpsit

Quaestio XVI: De his quae conveniunt Christo secundum esse et fieri

Quaestio XVII: De unitate Christi quantum ad esse

Quaestio XVIII: De unitate Christi quantum ad voluntatem

Quaestio XIX: De unitate operationis Christi

Quaestio XX: De subiectione Christi ad patrem

Quaestio XXI: De oratione Christi

Quaestio XXII: De sacerdotio Christi

Quaestio XXIII: De adoptione, an Christo conveniat

Quaestio XXIV: De praedestinatione Christi

Quaestio XXV: De adoratione Christi

Quaestio XXVI: De hoc quod Christus dicitur mediator Dei et hominum

Quaestio XXVII: De sanctificatione beatae virginis

Quaestio XXVIII: De virginitate matris Dei

Quaestio XXIX: De desponsatione matris Dei

Quaestio XXX: De annuntiatione beatae virginis

Quaestio XXXI: De materia de qua corpus salvatoris conceptum est

Quaestio XXXII: De principio activo in conceptione Christi

Quaestio XXXIII: De modo et ordine conceptionis Christi

Quaestio XXXIV: De perfectione prolis conceptae

Quaestio XXXV: De nativitate Christi

Quaestio XXXVI: De manifestatione Christi nati

Quaestio XXXVII: De circumcisione Christi et de aliis legalibus circa puerum Christum observatis

Quaestio XXXVIII: De baptismo ioannis

Quaestio XXXIX: De baptizatione Christi

Quaestio XL: De modo conversationis Christi

Quaestio XLI: De tentatione Christi

Quaestio XLII: De doctrina Christi

Quaestio XLIII: De miraculis a Christo factis in generali

Quaestio XLIV: De singulis miraculorum speciebus

Quaestio XLV: De transfiguratione Christi

Quaestio XLVI: De passione Christi

Quaestio XLVII: De causa efficiente passionis Christi

Quaestio XLVIII: De modo efficiendi passionis Christi

Quaestio XLIX: De effectibus passionis Christi

Quaestio L: De morte Christi

Quaestio LI: De sepultura Christi

Quaestio LII: De descensu Christi ad inferos

Quaestio LIII: De resurrectione Christi

Quaestio LIV: De qualitate Christi resurgentis

Quaestio LV: De manifestatione resurrectionis

Quaestio LVI: De causalitate resurrectionis Christi

Quaestio LVII: De ascensione Christi

Quaestio LVIII: De sessione Christi ad dexteram Patris

Quaestio LIX: De iudiciaria potestate Christi

Quaestio LX: Quid sit sacramentum

Quaestio LXI: De necessitate sacramentorum

Quaestio LXII: De effectu principali sacramentorum, qui est gratia

Quaestio LXIII: De alio effectu sacramentorum, qui est character

Quaestio LXIV: De causis sacramentorum

Quaestio LXV: De numero sacramentorum

Quaestio LXVI: De sacramento baptismi

Quaestio LXVII: De ministris per quos traditur baptismi sacramentum

Quaestio LXVIII: De suscipientibus baptismum

Quaestio LXIX: De effectibus baptismi

Quaestio LXX: De circumcisione

Quaestio LXXI: De catechismo et exorcismo

Quaestio LXXII: De sacramento confirmationis

Quaestio LXXIII: De sacramento eucharistiae

Quaestio LXXIV: De materia huius sacramenti

Quaestio LXXV: De conversione panis et vini in corpus et sanguinem Christi

Quaestio LXXVI: De modo quo Christus existit in hoc sacramento

Quaestio LXXVII: De accidentibus remanentibus in hoc sacramento

Quaestio LXXVIII: De forma huius sacramenti

Quaestio LXXIX: De effectibus huius sacramenti

Quaestio LXXX: De usu sive sumptione huius sacramenti

Quaestio LXXXI: De usu huius sacramenti quo Christus usus est in prima sui institutione

Quaestio LXXXII: De ministro huius sacramenti

Quaestio LXXXIII: De ritu huius sacramenti

Quaestio LXXXIV: De poenitentia secundum quod est sacramentum

Quaestio LXXXV: De poenitentia secundum quod est virtus

Quaestio LXXXVI: De effectu poenitentiae quantum ad remissionem peccatorum mortalium

Quaestio LXXXVII: De remissione venialium peccatorum

Quaestio LXXXVIII: De reditu peccatorum post poenitentiam dimissorum

Quaestio LXXXIX: De recuperatione virtutum per poenitentiam

Quaestio XC: De partibus poenitentiae in generali

↑ Top of work