Summa summae S. Thomae, Tomus III

Charles René Billuart

Summa summae S. Thomae, Tomus III

Charles René Billuart (1685–1757)


Tractatus I: De fide

Tractatus II: De regulis fidei

Tractatus III: De spe

Tractatus IV: De charitate

Tractatus V: De iure et iustitia

Dissertatio I: De iure et dominio

Dissertatio II: De subjecto et objecto dominii

Dissertatio III: De modis acquirendi dominium

Dissertatio IV: De iustitia

Dissertatio V: De actu iustitiae ut sic, nempe de iudicio

Dissertatio VI: De actu iustitiae commutativae, nempe de restitutione

Dissertatio VII: De vitio opposito iustitiae distributivae, quod est acceptio personarum

Articulus I: Quid sit acceptio personarum?

Articulus II: De acceptione personarum in distributione spiritualium

Per spiritualia hic intelligimus potestatem ecclesiasticam sive ordinis sive iurisdictionis, et eius usum, praesertim beneficia et officia ecclesiastica.

Suppono ut certum, collationem spiritualium fieri indigno, si reperiantur digni, esse peccatum mortale, quia est acceptio personarum in re gravis momenti.

Difficultas est itaque utrum liceat conferre beneficium minus digno, praetermisso digniore. Unde :

Dico: Collatio cuiuscumque beneficii aut officii ecclesiastici facta minus digno, praetermisso digniore, regulariter loquendo, est illicita, sed valida. Idem dic de presentatione et electione. Est communis post Authores.

Porro conclusionem sic intellige, non quod collator aut patronus debeat inquirere in toto regno vel provincia quis sit dignior; id enim foret onus nimis grave, nec non deceptioni obnoxium : sed quod ex his qui in promptu sunt, aut quorum notitiam habet vel habere potest, adhibita morali diligentia, eligat illum quem digniorem iudicaverit.

Prob. prima pars conclusionis 1° ex iure canonico, cap. unico : « Ut ecclesiastica beneficia », Decretal. lib. III, tit. XII. Innoc. III dicit : « Non ex affectu carnali, sed discusso iudicio debuisti ecclesiasticum officium et beneficium personae magis idoneae dispensare. » Conc. Trid., sess. XXIII, cap. 1, de promotione episcoporum, declarat promotos et operam praestantes peccare mortaliter, « nisi eos digniores et Ecclesiae magis utiles iudicaverint... praediligenter curaverint. » Et cap. 18, de parochorum presentatione dicit : « Ex his episcopus eum eligat, quem caeteris magis idoneum iudicaverit. »

Prob. 2° ratione. Dum in promotione ad beneficium vel officium ecclesiasticum praefertur minus dignus digniori, est manifeste acceptio personae iniuriosa Ecclesiae, in cuius utilitatem instituta sunt beneficia et officia ecclesiastica. Ergo.

Verum nota quod dignitas alicuius possit attendi dupliciter. Uno modo, simpliciter et secundum se; et sic maioris dignitatis est ille qui magis abundat in spiritualibus gratiae donis. Alio modo, per comparationem ad bonum commune; contingit enim quandoque quod ille qui est minus sanctus aut minus sciens, possit magis conferre ad bonum commune propter potentiam, vel industriam, vel propter aliquid huiusmodi. Debet autem attendi maior dignitas, non simpliciter, sed comparative ad bonum commune.

Secunda pars conclusionis patet ex variis locis iuris qui requirunt dignum dumtaxat. Quod intelligunt interpretes cum S. Thoma, ut collatio seu electio sit valida et impugnari non possit in foro iudiciali; quia alioquin omnis electio posset habere calumniam, et non esset litium finis.

Ex dictis sequitur, cum peccare mortaliter qui minus dignum, praetermisso digniore, promovet aut promoveri curat, presentat aut eligit ad beneficium seu officium ecclesiasticum habens annexam curam animarum aut ecclesiasticam gubernationem, aut etiam ad beneficia simplicia, sed aliunde gravis momenti, puta quod habeat suffragium in electionibus ad dignitates aut ad officia curam animarum habentia; quia est acceptio personarum in re gravis momenti, cum magno Ecclesiae detrimento, aut ex qua saltem potest sequi. Vide propositionem 47 damnatam ab Innoc. XI.

[Talis est haec propositio : « Cum dixit concilium Tridentinum, eos alienis peccatis communicantes mortaliter peccare, qui, nisi quos digniores et Ecclesiae magis ipsi iudicaverint, ad ecclesias promovent : concilium primo videtur per hoc, digniores, non aliud significasse velle, nisi dignitatem eligendorum, sumpto comparativo pro positivo; vel, secundo, locutione minus propria intellexit digniores, ut excludat indignos, non vero dignos; tandem sequitur, tertio, quando fit concursus. »]

Probabilius autem erit veniale dumtaxat, si agatur de beneficiis simplicibus minoris momenti, ut sunt capellaniae, canonicatus modici, modo tamen non conferantur per concursum; quia, cum talia beneficia ordinentur ad officia humilia et valde limitata, ut ad recitandum officium, ad missam celebrandam, ad Epistolam seu Evangelium cantandum, etc., non videtur grave damnum inferri Ecclesiae, si quandoque dignus praefeatur indigniori.

Dixi in conclusione, « regulariter loquendo », quia sunt quidam casus in quibus licet promovere dignos ad beneficia etiam curata, praetermissis dignioribus.

1° Si ex institutione beneficii per Ecclesiam firmatum sit quod promovendus debeat esse de gremio Ecclesiae, v. g. de certa familia. 2° Si ipse fundator beneficii praefixerit dignum; hoc enim ipsi privilegium a iure concessum est, cap. Monasterium, causa 16, q. 7. 3° Si in electione [...] non prodesset digniori.

Petes 1° utrum qui ad beneficia seu officia ecclesiastica promoveat indignum seu minus dignum, praetermisso digniore, teneatur ad aliquam restitutionem.

Resp. 1° Qui promovet indignum, tam promovens quam promotus tenetur restituere Ecclesiae omnia damna quae inde ipsi obveniunt : promovens, quia peccat contra iustitiam commutativam erga Ecclesiam, cui ex officio praeficere dignos ministros; promotus, quia cooperatus est iniustae promoventis actioni, et ab ipso immediate fluunt mala Ecclesiae.

Resp. 2° Qui promovet minus dignum, praetermisso digniore, tenetur etiam, per se loquendo, vi talis promotionis, restituere Ecclesiae ; quia erga illam violat iustitiam commutativam, cum ipsi ex officio, ut dictum est, teneatur praeficere optimos ministros. Sed videtur quod Ecclesia neque exigat hanc restitutionem, neque ad eam obliget, ad obviandum perplexitatibus : et ita apprehendit sensus communis.

[Altera sententia non minus probabilis tenet, promoventem ad nullam restitutionem teneri in casu. Ratio est, quia officia ecclesiastica quibus beneficia sunt annexa fuerunt instituta primario, imo etiam unice, ut Ecclesiae inserviatur a bonis ministris. Atqui, ut supponitur, si praetermittantur digniores, qui eliguntur sunt digni seu boni. Unde, si non meliori modo provideatur bono Ecclesiae, hoc saltem fit sufficienter, et essentialiter allingitur finis intentus. Ergo Caeterum haec quaestio mere speculativa evadit ex eo quod supra dictum est, scilicet Ecclesiam in casu praefato restitutionem non exigere.]

Resp. 3°. Promovens indignum seu minus dignum, praetermisso digniore, extra concursum, nihil tenetur restituere digniori praetermisso ; quia respectu illius non violat iustitiam commutativam, sed tantum distributivam. Non enim dignior habet ius strictum ad beneficium, sed ius aptitudinis et proportionis tantum.

Dixi, « extra concursum ; » quia, vi indictionis concursus, quilibet capax habet ius concurrendi, et qui dignior probatus fuerit, habet ex pacto implicito ius strictum ad beneficium. Unde, si minus digno conferatur, fit iniuria manifeste digniori ; sicut, pluribus in publico certamine pugnantibus, fieret iniuria victori, si ipsi denegaretur praemium propositum.

[Petes 2° an dignus, manifeste sciens alterum esse digniorem, peccet acceptando beneficium, et teneatur damnum illi resarcire.

Resp. Prima sententia affirmat, quia ipse, acceptando beneficium, concurrit ad iniustam electionem in damnum alterius. Altera sententia, quae verior videtur, dicit eum nec peccare, nec consequenter ad restitutionem teneri.

Ratio cur non peccet datur a D. Thoma, IIae IIae, q. 185, a. 3, c, scilicet quod, ex parte eligentis, « ille qui debet aliquem eligere in episcopum... non tenetur assumere meliorem simpliciter,... sed meliorem quoad regimen Ecclesiae... Ex parte autem eius qui assumitur, non requiritur quod reputet se aliis meliorem ; hoc enim esset superbum et praesumptuosum : sed sufficit quod nihil in se inveniat per quod illicitum ei reddatur assumere praelationis officium. » Porro quod de episcopatu dicitur, a fortiori de beneficiis inferioribus est dicendum]

Petes 3° utrum hucusque dicta in praesenti articulo extendenda sint ad officia saecularia.

Resp. communius et probabilius affirmative ; quia haec officia sunt pariter primario et principaliter ordinata ad bonum commune reipublicae. Unde qui illa distribuit indignis, aut minus dignis, peccat contra iustitiam commutativam erga rempublicam, et contra distributivam, acceptione personarum, erga digniores.

Dices : Qui habet dominium alicuius rei, et ipsam vendere potest, non est acceptor personarum, si illam tradat aut vendat cui vult. Atqui princeps seu respublica habet dominium officiorum saecularium, et ipsa vendere potest. Ergo.

Resp. Dist. mai. Si res illa sit ita propria, ut non sit communi reipublicae utilitati approprianda, conc. ; si sit communi reipublicae utilitati approprianda, ut sunt officia publica, nego. — Ad minorem Equidem, absolute loquendo et ex natura rei, officia saecularia possunt vendi ; quia dignitas, pingue stipendium, lucri occasio, et similia his officiis annexa, sunt pretio aestimabilia. Verum vendenda sunt dignioribus et modico pretio, ne pauperes magis idonei ab iis arceantur, et qui emunt immodico pretio, rapinas et concussiones exerceant, ut se servent indemnes. Et quia solent vendi indifferenter plus offerentibus et immodico pretio, non attendendo ad indignitatem vel dignitatem maiorem vel minorem, ideo non expedit ea vendi.

Petes 4° quae sint qualitates ad beneficia rite obtinenda necessariae.

Resp. Prima est probitas vitae. Secunda est scientia, quae talis esse debet, qualem requirit officium beneficio annexum. Tertia est aetas legitima, nempe ad episcopatum, annus trigesimus completus ; ad beneficia curam animarum habentia, vigesimus quartus completus ; ad canonicatus ecclesiae cathedralis requiritur illa aetas, ut qui accepit beneficium, possit intra annum suscipere ordinem qui huic beneficio est annexus ; ad alios canonicatus et quaevis beneficia simplicia, annus decimus quartus inchoatus. Quarta, titus legitimus, sine quo, aut sine dispensatione, collatio est irrita. Quinta, tonsura clericalis. Sexta, caelibatus, ita quod collatio facta coniugato sit nulla. Septima est immunitas ab excommunicatione maiori, suspensione, interdicto et irregularitate. Octava est immunitas ab haeresi in se et in parentibus usque ad secundam generationem secundum lineam paternam, et usque ad primam secundum lineam maternam. Nona est determinata intentio suscipiendi officium beneficio annexum, seu, si nullum sit annexum, perseverandi in statu clericali. Unde peccat mortaliter, qui accipit beneficium eo animo ut eius fructibus potiatur donec, v. g., absolverit studia, vel uxorem convenientem repererit, postea dimissurus, et si sit beneficium parochiale, tenetur restituere fructus perceptos. Ultima conditio est ut habenti unum beneficium non conferatur aliud sine causa. Hinc

Petes 5° utrum liceat plura simul beneficia possidere.

Resp. esse illicitum iure naturali et positivo, nisi in certis casibus infra assignandis.

Iure naturali ; quia unum habere plura simul beneficia, continet in se plures inordinationes. Primo destituitur Ecclesia numero et obsequio ministrorum, cum non sit possibile unum in pluribus ecclesiis deservire, et tunc praebendae sunt ordinatae quasi quaedam stipendia ibidem ministrantium. Secundo, sequitur diminutio cultus divini, dum unus loco plurium instituitur ; non enim qui habet plures praebendas, pluries vel horas recitat, psallit, vel celebrat missam, etc. Tertio, sequitur frustratio voluntatis fundatorum, qui ad hoc aliqua huic ecclesiae contulerunt, ut secundum numerum beneficiorum esset numerus beneficiatorum ibidem Deo ministrantium. Quarto, sequitur inaequalitas, dum unus pluribus beneficiis abundat, et alii aeque aut forte magis idonei nec unum habere possunt. Adde, pluralitatem beneficiorum esse fomentum ambitionis, avaritiae, crapulae, luxuriae et plurium aliorum vitiorum.

Iure positivo. Cap. Sanctorum, dist. 70 ; cap. Clericis et cap. Clericum, causa 21, q. 1. Quod ius antiquum confirmat et innovat Trid., sess. xxiv, cap. 17 de Reform. his verbis : « Sancta synodus... praesenti decreto mandat observari, ut in posterum unum tantum beneficium ecclesiasticum singulis conferatur, quod quidem ad vitam eius cui confertur honeste sustentandam sufficiat, liceat nihilominus aliud simplex sufficiens dummodo utrumque personalem residentiam non requirat, eidem conferri. »

Dixi, « nisi in certis casibus. » Primus est quem assignat Trid., si unum beneficium non sufficiat ad honestam beneficiarii et suorum egentium sustentationem.

Secundus. Dignitas, v. g., decanatus aut praepositura, potest possideri cum canonicatu in eadem Ecclesia. Ita declaravit Congregatio concilii Trid., 13 ianuarii 1594, teste Gallemart, in cap. 17 cit. Et bene ; istae enim dignitates

convenientius, et forte ex intentione fundatorum, conferuntur uni ex gremio.

Tertius est, si ecclesia parochialis sit legitime annexa canonicatui, quia beneficium alteri perpetuo annexum censetur unum cum alio.

Quartus est maior Ecclesiae utilitas aut necessitas, ut si quis propter eminentem scientiam vel virtutem possit plus proficere absens, quam alius praesens, vel ratione potentiae et authoritatis posset efficacius Ecclesiam tueri contra haereticos aut alios ; qua ratione SS. Pontifices saepe dispensant cum principibus Germaniae, ut plures episcopatus simul possideant. In hoc ultimo casu requiritur dispensatio Pontificis, qui solus potest dispensare in lege Ecclesiae universalis. De beneficiis plura, dum de Religione.

Articulus III: De tributis

↑ Top of work