Summa summae S. Thomae, Tomus III
Charles René Billuart (1685–1757)
Tractatus I: De fide
Tractatus II: De regulis fidei
Tractatus III: De spe
Tractatus IV: De charitate
Tractatus V: De iure et iustitia
Dissertatio I: De iure et dominio
Dissertatio II: De subjecto et objecto dominii
Dissertatio III: De modis acquirendi dominium
Dissertatio IV: De iustitia
Dissertatio V: De actu iustitiae ut sic, nempe de iudicio
Dissertatio VI: De actu iustitiae commutativae, nempe de restitutione
Dissertatio VII: De vitio opposito iustitiae distributivae, quod est acceptio personarum
Articulus I: Quid sit acceptio personarum?
1°: Acceptio personarum est iniustitia qua, in rebus communibus ex iustitia distribuendis, non attenditur proportio meritorum vel idoneitas eorum qui candidant, sed aliqua causa huic rei impertinens.1
Dixi, « in rebus communibus », sive bona, ut sunt officia publica, beneficia, honores, iudicia, etc.; sive mala, hoc est onerosa, ut sunt tributa, vectigalia, opera publica, contributiones, poenae, etc.
Observandum est autem, bona communia esse duplicis generis. Quedam sunt primario et immediate ordinata ad bonum publicum, et eo mediante tantum ac secundario in utilitatem particularium qui ea occupant, ut sunt beneficia, officia publica, dignitates, etc. Alia sunt primario ordinata ad utilitatem particularium, ut sunt thesaurus publicus, proventus communes, legatum pauperibus distribuendum, summa pecuniae a rege tradita distribuenda, stipendia militibus bene meritis, etc.
In utroque genere bonorum mala distributio est acceptio personarum opposita iustitiae distributivae, in quantum non attenditur proportio meritorum; sed insuper utrobique reperitur violatio iustitiae commutativa, diversimode tamen. In mala distributione bonorum primi generis violatur iustitia commutativa erga rempublicam vel Ecclesiam; quia haec vel illa habet strictum ius ut de optimis ministris ipsi provideatur, et provisoribus id incumbit ex officio. Unde, stricte loquendo, illi restitutio facienda est, non vero particularibus, in quorum utilitatem haec bona non sunt primario ordinata, qui ideo non habent ius strictum ad illa, sed tantum ius aptitudinis. At vero in mala distributione bonorum secundi generis reperitur violatio iustitiae commutativa etiam erga particulares; quia ex hoc quod haec bona sint ipsis primario destinata, habent ad illa ius strictum, hoc est ius ad rem, et illis restituere tenetur malus distributor.
Dico 2°: Acceptio personarum est ex genere suo peccatum mortale.2 Quia omnis iniustitia est ex genere suo peccatum mortale. Atqui acceptio personarum est iniustitia opposita iustitiae distributivae, quae est virtus praestantior commutativa, et ex qua non minora damna sequuntur quam ex commutativa. Ergo.