Summa summae S. Thomae, Tomus III

Charles René Billuart

Summa summae S. Thomae, Tomus III

Charles René Billuart (1685–1757)


Tractatus I: De fide

Tractatus II: De regulis fidei

Tractatus III: De spe

Tractatus IV: De charitate

Tractatus V: De iure et iustitia

Dissertatio I: De iure et dominio

Dissertatio II: De subjecto et objecto dominii

Dissertatio III: De modis acquirendi dominium

Dissertatio IV: De iustitia

Articulus I: De definitione, objecto et subjecto iustitiae

Articulus II: De divisione iustitiae

Iustitia, ut sic, dividitur in generalem seu legalem, qua ordinat cives ad bonum generale seu commune, ut partes ad totum, et particularem, quae ordinat civem ad civem.

Dico 2°: Iustitia particularis subdividitur adaequate in commutativam et distributivam, tamquam in species essentialiter distinctas

Prob. prima pars. Iustitia particularis est virtus qua quis ordinatur ad aliquam personam particularem. Atqui duplex est ordo unius ad alterum particularem, nempe vel partis ad partem, vel totius ad partem. Primum dirigit iustitia commutativa, secundum distributiva. Ergo.

Prob. secunda pars. 1° Cum ad rationem iustitiae pertineat quod debitum alteri reddat, ubi invenitur specialis ratio debiti alicui personae, ibi est specialis virtus. Atqui in iustitia commutativa et distributiva invenitur specialis ratio debiti. Ergo. — Prob. min. In commutativa redditur cuique quod suum est et debitum simpliciter, scilicet quod est ipsi proprium et appropriatum atque in eius dominio, licet ab altero detineatur. In distributiva vero redditur cuique quod suum est et debitum, non simpliciter, sed secundum quid, iure scilicet condignitatis et communitatis cuius est pars; quae enim sunt totius, quodam modo sunt partium. Atqui haec ratio debiti est diversa, ut patet. Alia enim ratione debetur res quae est propria creditoris et iam in eius dominium immissa; alia quia est totius communitatis cuius est membrum, et ea ratione, attenta eius condignitate, habet ius ut fiat propria. Ergo.

Nota. Et haec est ratio cur violatio iustitiae commutativae inducat obligationem restituendi, non violatio iustitiae praecise qua distributivae.

Prob. 2°. Generalis forma iustitiae est aequalitas. Atqui reperitur diversa aequalitas in iustitia commutativa et distributiva. Ergo. — Prob. min. In commutativa est aequalitas absoluta rei ad rem, qua dicitur proportio arithmetica, ut si debeas centum, reddas centum; in distributiva est aequalitas non absoluta, sed proportionis, qua dicitur geometrica, ut si, v. g., in distributione boni communis dentur decem nummi ei qui habet sex gradus meriti, dentur quinque ei qui habet tres gradus. Ergo.

Petes utrum inter patrem et filium non emancipatum, inter dominum et mancipium, inter virum et uxorem sit iustitia proprie dicta.

Resp. esse iustitiam proprie dictam, non tamen omnino perfectam; quia, licet filius, ut filius, sit aliquid patris, tamquam pars eius, mancipium aliquid domini, ut eius instrumentum, uxor aliquid viri, qui est eius caput et cui subiecta est, ex quo capite non est inter illos perfecta iustitia ad alterum : attamen, quatenus homines isti sunt supposita distincta, filius a patre, mancipium a domino, uxor a viro; iustitia sub ista ratione est ad alterum, sicque salvatur ratio iustitiae proprie dictae, licet non omnino perfecta.

Dissertatio V: De actu iustitiae ut sic, nempe de iudicio

Dissertatio VI: De actu iustitiae commutativae, nempe de restitutione

Dissertatio VII: De vitio opposito iustitiae distributivae, quod est acceptio personarum

↑ Top of work