Summa summae S. Thomae, Tomus III

Charles René Billuart

Summa summae S. Thomae, Tomus III

Charles René Billuart (1685–1757)


Tractatus I: De fide

Tractatus II: De regulis fidei

Tractatus III: De spe

Tractatus IV: De charitate

Tractatus V: De iure et iustitia

Dissertatio I: De iure et dominio

Dissertatio II: De subjecto et objecto dominii

Dissertatio III: De modis acquirendi dominium

Dissertatio IV: De iustitia

Articulus I: De definitione, objecto et subjecto iustitiae

Iustitia definitur in iure, ex Ulpiano : « Constans et perpetua voluntas ius suum cuique tribuens. »

Per voluntatem non intelligitur ipsa potentia volendi, sed actus; unde definitur habitus per actum : quod non est insolitum. Dicitur « perpetua », non ex parte actus qui perpetuo duret, sed ex parte obiecti, quatenus iustus vult reddere perpetuo et in omnibus cuique ius suum : unde, si quis velit hanc definitionem ad debitam formam reducere, dicat quod iustitia sit « virtus inclinans constanter voluntatem ad perpetuo reddendum unicuique ius suum ». Hinc habes, esse de ratione iustitiae proprie dictae quod sit ad alterum.

Dico 2°: Obiectum materiale remotum iustitiae sunt res exteriores quae commutantur aut distribuuntur. Materiale proximum sunt actiones quibus hae res commutantur et distribuuntur. Quia iustitia in hoc differt ab aliis virtutibus moralibus, quod hae rectificent primario et per se hominem in seipso, iustitia vero in ordine ad alium. Atqui ordinatio unius hominis ad alium non attenditur secundum interiores affectiones seu passiones, sed secundum exteriores actiones et res quibus homines sibi invicem communicare possunt, ut sunt, quoad res, bona fortunae, pecuniae, domus, agri, frumenta, etc.; quoad actiones, eae quibus istae res commutantur, nimirum venditio, solutio, mutuum, commodatum, locatio, etc.; item etiam eae actiones in quibus nulla intervenit res exterior, ut honoratio, laudatio, detractio, etc. Ergo.

Obiectum formale quod iustitiae est ius acceptum pro iusto, seu aequali alteri debito; quia id principaliter intendit et facit iustitia, ut patet ex eius definitione, et per hoc ab aliis virtutibus distinguitur. Unde dicitur iustus qui hanc aequalitatem facit aut servat, iniustus qui non servat.

Obiectum formale quo est ratio debiti, seu ius in altero, sumptum pro legitima facultate possidendi, alienandi, etc. Ratio enim cur aequale alteri reddam, est quia ipsi debeo; debeo autem quia ille alter habet ius ad illud : debitum enim et ius sunt correlativa.

Dico 3°: Subiectum iustitiae est voluntas. Non enim est intellectus, quia iustitia non ordinatur per se primario ad dirigendum aliquem actum cognoscitivum; neque est appetitus sensitivus, quia appetitus sensitivus sequitur apprehensionem sensitivam, apprehensio autem sensitiva non considerat proportionem unius ad alterum, quod spectat ad iustitiam ; hoc enim est proprium rationis. Ergo.

Articulus II: De divisione iustitiae

Dissertatio V: De actu iustitiae ut sic, nempe de iudicio

Dissertatio VI: De actu iustitiae commutativae, nempe de restitutione

Dissertatio VII: De vitio opposito iustitiae distributivae, quod est acceptio personarum

↑ Top of work