Summa summae S. Thomae, Tomus III
Charles René Billuart (1685–1757)
Tractatus I: De fide
Tractatus II: De regulis fidei
Tractatus III: De spe
Tractatus IV: De charitate
Tractatus V: De iure et iustitia
Dissertatio I: De iure et dominio
Articulus I: Quid et quotuplex sit ius?
Articulus II: Quid et quotuplex sit dominium? Quid ususfructus et usus?
Articulus III: Utrum usus in rebus unico actu consumptibilibus distinguatur a dominio?
Duplex distinguitur usus: unus independens et irrevocabiliis ad nutum concedentis, ut in mutuo; alter dependens et revocabilis ad nutum concedentis, qualem habent convivae ad dapes appositas, religiosi particulares ad cibum aut potum sibi a superiore concessum; haec enim, sive dapes, sive cibi et potus, quamdiu existunt, a domino vel superiore auferri possunt absque iniustitia.
Usus irrevocabilis vocatur a Nicolao III, cap. Exiit, de verborum signific. in 6°, et a quibusdam theologis, « usus iuris, » quia est ius absolutum et solidum. Usus revocabilis vocatur usus facti; quia ius quod importat aut supponit, est valde debile, utpote dependens a voluntate alterius.
Dico: Usus revocabilis in rebus uno actu consumptibilibus, distinguitur a dominio.
Prob. 1°. Separatio est manifesta realis distinctionis probatio. Atqui usus revocabilis, ut in conclusione, est separabilis a dominio. Ergo. — Prob. min. Qui concedit alteri facultatem utendi re sua, retinendo potestatem revocandi pro nutu hanc facultatem et disponendi de re sua ad quem voluerit usum, is concedit usum et retinet dominium. Ergo. — Prob. ant. Quod concedat usum, per se patet. Quod retineat dominium, probatur. Ille est vere dominus, qui rem suam ad se pro libitu revocare potest, nullo contractu interveniente, et de ea ad quemlibet usum disponere. Ergo.
Prob. 2°. Religiosi particulares habent usum eorum quae ipsis conceduntur ad victum, revocabilem a superiore. Atqui non habent eorum dominium, cum per votum paupertatis abdicaverint omnium rerum dominium et proprietatem1 . Ergo.
Confirmatur exemplo quo utitur Nicolaus III. Paterfamilias praebens hospitibus convivium, dat eis ciborum usum ad nutum suum revocabilem. Atqui tamen non transfert eis dominium. Ergo. — Prob. min. Convivae non sunt domini eorum quae mensae apponuntur, nec illis uti possunt ad quemlibet usum, sed tantum ad comedendum, idque sic dependenter a voluntate patrisfamilias, ut nullam iniustitiam committeret, si quae exposuit tolleret. Ergo.
Ita nobiscum sentiunt Nicolaus III, Clemens V, et ante illos Alexander III et Gregorius IX, Soto, Navarrus, Sylvius, Lessius, et alii plures cum integra Scotistarum schola.
Obi. : Ioannes XXII, Extravag. Ad conditorem, asserit contrarium nostrae sententiae, et ait, quod dicere in talibus rebus usum separatim posse constitui a dominio, repugnet iuri et obviet rationi. Ergo, vel ille, vel prius laudati Pontifices erravere.
Resp. 1° esto admittamus Ioannem XXII in hac parte errasse, nihil sequitur absurdi, cum non sit materia fidei aut morum, sed partim naturalis, partim civilis : et aliunde id dixerit non definiendo ut Pontifex, sed ratiocinando ut doctor particularis.
Responderi potest 2° nec in hoc errasse Ioannem XXII; quia non sumit dominium stricte et proprie, sed late et improprie pro iure etsi tenuissimo, seu potius pro licentia utendi re eam consumendo, quae cum in rebus usu ipso consumptibilibus quoad effectum aequivaleat dominio (Fratres enim Minores aeque libere cibos consumunt, ac si essent domini), ideo Pontifex hoc ius licet tenuissimum et revocabile vocavit dominium, aequivalenter scilicet et similitudinarie. Hanc solutionem innuit glossa in Clement., Exivi de Paradiso, § Proinde.