Summa summae S. Thomae, Tomus III
Charles René Billuart (1685–1757)
Tractatus I: De fide
Tractatus II: De regulis fidei
Tractatus III: De spe
Tractatus IV: De charitate
Tractatus V: De iure et iustitia
Dissertatio I: De iure et dominio
Articulus I: Quid et quotuplex sit ius?
Varie accipitur nomen iuris: 1° pro eo quod iustum est. Iustum autem dupliciter sumitur: generaliter, pro omni eo quod est legi consonum; stricte, pro aequalitate alteri debita; dicuntur enim vulgariter ea quae adaequantur iustari. Et ius sic sumptum est obiectum iustitiae, ut infra dicemus.
2° Ius accipitur pro legitima facultate aliquid faciendi, acquirendi, possidendi, alienandi, etc.: quo sensu quis dicitur uti iure suo. Ius autem hoc secundo modo sumptum est fundamentum iuris primo modo sumpti. Nihil enim est alteri debitum ad aequalitatem, sine iure in altero, quia quod est debitum, est iuri debitum; sunt enim correlativa ius et debitum.
3° Sumitur ius pro lege, quae est regula iusti in genere. Unde ab hoc iure pendet ius secundo modo sumptum; quod enim aliquis habeat ius ad aliquid, id ipsi tribuitur vel a lege naturae, vel a lege positiva, vel saltem ex concessione libera Dei vel hominum. Quapropter
Dico 2°: Ius hoc triplici modo sumptum potest eadem divisione dividi in ius naturale et positivum.
Et quantum ad ius sumptum pro lege, patet; quia lex alia naturalis, alia positiva. Non ponitur lex aeterna, quia haec divisio fit in membra omnino diversa; lex autem naturalis non est quid omnino diversum a lege aeterna, sed est eius participatio in rationali creatura, ut docetur Ia IIae, q. 91, a. 2, ad 1.
Ius positivum dividitur in divinum et humanum. Divinum aliud veteris, aliud novi Testamenti. Ius positivum humanum dividitur in ius gentium, ius canonicum et ius civile. Ius canonicum, quod nos specialiter spectat, conflatur ex canonibus conciliorum, decretis Pontificum et sententiis Patrum.
Ius sumptum pro iusto, similiter dividitur adaquate in ius naturale et ius positivum1 ; quia ius sic sumptum est iustum, seu alteri adaequatum. Atqui dupliciter potest aliquid esse alteri adaequatum. Uno modo, ex natura rei, puta cum aliquis tantum dat ut tantumdem recipiat, et hoc vocatur ius naturale. Alio modo aliquid est alteri adaequatum seu commensuratum, ex beneplacito ponentium, ut dum duae personae privatae sic inter se paciscuntur, vel communitas consentit tale quid esse habendum pro iusto, vel princeps lege statuit ita esse; et hoc dicitur ius positivum. Caetera subdivisiones ut in divisione legis.
Ius sumptum pro « facultate legitima, etc., » dividitur etiam, ex parte principii, in naturale, quod lege seu concessu naturae competit, et in positivum, quod lege positiva vel libera Dei aut hominum concessione competit. Caeterae subdivisiones ut in divisione legis. Item hoc ius ex parte termini quem respicit, dividitur in ius in re et ius ad rem.
Ius in re est quod quis habet in re iam sua et obtenta. Unde dat actionem realem in ipsam rem. Ad hoc requiruntur tres condiciones: existentia rei, legitimus titulus, ut emptio, donatio, etc., et traditio rei. Ita, exceptis quibusdam casibus, ius disposuit.
Ius ad rem est quod quis habet ut res aliqua fiat sua. Ad hoc nulla alia requiritur conditio, quam legitimus titulus. Non dat actionem in ipsam rem, sed in personam tantum. Tale ius2 acquiritur per donationem, emptionem, etc., ante traditionem. Item per electionem, praesentationem ad officium, per collationem beneficii ante acceptationem, etc.