Summa summae S. Thomae, Tomus III
Charles René Billuart (1685–1757)
Tractatus I: De fide
Tractatus II: De regulis fidei
Tractatus III: De spe
Tractatus IV: De charitate
Dissertatio I: De charitate secundum se
Dissertatio II: De subjecto, causa, augmento et amissione charitatis
Dissertatio III: De charitate erga proximum
Dissertatio IV: De ordine et praecipuo actu charitatis, qui est dilectio
Dissertatio V: De eleemosyna
Articulus I: Utrum dare eleemosynam sit in praecipto, et quando?
Articulus II: Variae quaestiones circa eleemosynam breviter solvuntur
Petes 1° utrum quis satisfaciat praecepto eleemosynae, pauperi mutuando, commodando, vel vendendo credito.
Ante responsionem, nota aliquem posse esse dupliciter pauperem, simpliciter et secundum quid. Voco pauperem simpliciter, qui neque actu, hic aut alibi, habet bona, neque est in potentia propinqua ut habeat ; pauperem secundum quid, qui, licet non habeat hic bona quibus iuvari nunc possit, habet tamen alibi, vel est in potentia propinqua ut habeat, sive per artem et industriam, sive per expectatam haereditatem.
Resp. 1°. Non satisfit praecepto eleemosynae, subveniendo illi qui simpliciter est pauper, mutuando, commodando, aut vendendo credito.
Prob. 1° Quia certum est eleemosynam esse in praecepto. Atqui mutuare, commodare, vendere credito, non est facere eleemosynam ; eleemosyna enim gratis datur, neque qui petunt mutuum, commodatum, aut emunt credito, dicuntur petere eleemosynam. Ergo. 2° Inhumanum et ridiculum foret dare pauperi qui nihil, neque in re, neque in spe, habet, sub conditione restituendi in posterum. Ergo.
Resp. 2°. Satisfit praecepto eleemosynae, subveniendo pauperi secundum quid, mutuando, commodando, aut vendendo credito ; quia pauper secundum quid non est vere pauper, et praesens necessitas tollitur ipsi mutuando, commodando aut vendendo credito. Intellige de maioribus eleemosynis, non de minutis ; insolitum est enim et inhumanum foret obligare mendicantes ad refusionem.
[Petes 2° quantum divites teneantur pauperibus erogare.
Resp. Non tenentur totum superfluum sic impendere ; sed nec sufficit erogare tam modicam partem, pro quantitate suae substantiae, ut, si alii divites eadem parcimonia uterentur, pauperibus subsidium deesset. Communiter autem censetur divites huic obligationi satisfacere largiendo pauperibus in necessitate communi constitutis quinquagesimam partem suorum redituum ; quae proportio minui potest, cum divitiae multum excedunt1. Excipe beneficiatos, qui tenentur totum suum superfluum pauperibus aut operibus et locis piis distribuere, ut suo loco videbitur.
Petes 3° ex quibus bonis dari debeat aut possit eleemosyna.
Resp. 1° Ex propriis, quorum quis liberam habet administrationem2
Dico, « ex propriis, » quia non licet ex bonis restitutioni obnoxiis ; nec licet aere alieno gravatis, cum damno creditorum ; nec licet filiis ex bonis parentum, nec famulis ex bonis haeredum, nisi venia fuerit illis rite concessa. Dico, « quorum quis liberam habet administrationem. » Unde uxor non debet extraordinarias eleemosynas elargiri sine mariti consensu, nisi ex bonis propriis, quorum ipsa scilicet dominio et plena administratione gaudet, quorumque fructus percipit. Ordinarias tamen et communes eleemosynas facere potest ex bonis domesticis, iuxta morem uxorum suae conditionis ; id vero etiam marito prohibente, quia non est rationabiliter invitus, et consuetudo hoc ius uxoribus tribuit.
Resp. 2°. Ex alienis, si vel pauper sit in necessitate extrema, et de propriis ei dari non possit ; vel dominus consentiat, aut consentire rationabiliter praesumatur. Hinc filiis licet largiri tenues eleemosynas, et famulis panem et similia3.
Similiter possunt tutores ex bonis sibi commissis dare illas modicas eleemosynas quas dare deberent pupilli, cum eorum personam gerant4]
Petes 4° utrum possit fieri eleemosyna de illicite acquisitis.
Resp. Si acquisitio ipsa sit illicita et iniusta, ut in furto et rapina, non licet ; quia illa sunt obnoxia restitutioni, nisi forte pauper esset in extrema necessitate, cui aliter succurri non posset.
Si autem ipsa acquisitio non sit illicita, sed tamen id ex quo acquiritur est illicitum, ut quando mulier acquirit per meretricium, licet ; quia, quamvis turpiter exerceat meretricium, in eo tamen quod accipit non agit iniuste. Hanc materiam fuse disputatam habes de Contractibus, dissert. I, art. 8.
Petes 5° quis possit facere eleemosynam.
Resp. Per se loquendo, is et solus potest facere eleemosynam, qui habet liberam administrationem suorum bonorum5. Pro quo vide dissert. II de Contractibus, art. 2, § 2. Ubi expendimus quis donare possit, et plura resolvimus circa minorennes, filios-familias, uxores et religiosos, quae ad praesentem quaestionem pertinent. Confer etiam dissert. II de Iustitia, art. 3.
Petes 6° utrum clerici strictius quam laici teneantur ad eleemosynas.
Resp. affirmative, praesertim ex bonis ecclesiasticis congruae sustentationi superfluis. Pro quo vide plura dissert. III de Iustitia, art. 3, conclus. 2.
Petes 7° utrum fictus pauper peccet petendo et accipiendo eleemosynas, teneaturque illas restituere.
Resp. affirmative ; quia dantes non censentur dare nisi pauperi, et sub ea conditione tacita, quod sit pauper. Unde haec donatio est nulla et receptio furtum, iuxta Catechismum Tridentinum, III part., in 7um praeceptum Decalogi, n. 17, 5° : « Furtum, inquit, praeterea facere videntur, qui fietis simulatisque verbis, quive fallaci mendicitate pecuniam extorquent ; quorum eo gravius est peccatum, quod furtum mendacio cumulant. » Debent ergo restituere veris pauperibus, quia donantes censentur abdicasse harum eleemosynarum dominium in favorem pauperum.
Quidam excipiunt minutas et ordinarias eleemosynas ; quia, inquiunt, praesumitur has fieri absolute. Sed ista praesumptio non videtur nobis satis fundata. Si tamen quis esset vere pauper, sed fingeret se pauperiorem, ut facilius aut largiorem obtineret eleemosynam, non videtur adstrictus restitutioni ; quia est communis opinio, quod pauperes exaggerent ordinarie suam paupertatem, et id supponunt donantes.
[Petes 8° utrum qui praeficitur distributioni eleemosynarum, possit sibi retinere partem, si vere sit pauper.
Resp. affirmative, cum non sit peioris conditionis quam alii pauperes6. Excipe tamen nisi designati sint pauperes quibus faciendae sunt eleemosynae, exclusis quibusvis aliis.
Petes 9° utrum magistratus possint impedire ne in suis locis pauperes extranei mendicent.
Resp. non posse omnes omnino impedire ; quia plures sunt pauperes qui e suis locis natalibus exulare coguntur, sive sententia iudicis, sive quia ibi habent inimicos aut dedecus passi sunt, sive quia urbes et pagi vel incursione hostium vel incendio sunt devastati ; et hi tamen debent vivere. Unde autem vivent, si ab omnibus repellantur ? Inde patet legitimum charitatis usum impedire, et ius pauperum laedere, magistratus qui absolute et indiscriminatim prohibent ne in suis territoriis pauperes mendicent.
Petes 10° utrum facienda sit eleemosyna voluntarie pauperibus, qui, si vellent, non egerent.
Resp. faciendam esse iis qui sunt voluntarie pauperes propter Christum et ex amore virtutis, sive in religione, sive extra, ut fuit S. Benedictus Iosephus Labre ; quia ob iustam causam et ex vocatione divina ad hunc statum se demittunt, et reperitur in illis obiectum misericordiae. Vide Angelicum, infra q. 187, a. 3, 4 et 5, et Opusc. Contra impugnantes religionem. Iis vero qui sunt pauperes ex ignavia, amore otii et cupiditate lucri, non est facienda eleemosyna, tum quia illis non licet mendicare, tum quia charitas sic erga eos exercita eorum ignaviam et cupiditatem foveret. Non est tamen curiosius inquirendum de conditione mendicantium, ne forte veri pauperes subsidio sibi necessario fraudentur. Plures sunt enim qui ex verecundia se pauperes declarare non audent ; minus autem est incommodi dare non indigenti, quam denegare indigenti.]