Summa summae S. Thomae, Tomus III

Charles René Billuart

Summa summae S. Thomae, Tomus III

Charles René Billuart (1685–1757)


Tractatus I: De fide

Tractatus II: De regulis fidei

Tractatus III: De spe

Tractatus IV: De charitate

Dissertatio I: De charitate secundum se

Dissertatio II: De subjecto, causa, augmento et amissione charitatis

Articulus I: De subjecto, causa, augmento et amissione charitatis

Petes 1° quodnam sit subiectum charitatis.

Resp. esse voluntatem, quia actus charitatis, qui est amor, elicitur a voluntate; virtus autem est in ea potentia in qua est eius actus.

Petes 2° quae sit causa efficiens charitatis.

Resp. habitum charitatis non acquiri nostris actibus, sed a Deo infundi, iuxta illud, Rom., V, 5 : Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Ratio est, quia charitas est quaedam amicitia hominis cum Deo, qua fundatur in communicatione beatitudinis. Hac autem communicatio non est secundum bona naturalia, sed secundum dona gratuita. Ergo charitas naturae facultatem excedit. Adde quod eius obiectum sit bonum supernaturale, et quod sit proprietas consequens ad gratiae infusionem.

Si dicas, ex actibus charitatis infusae generari aliquem habitum dilectionis, ut docet Author, q. 17 de Veritate, a. 1, ad 4,

Resp. hunc habitum non esse charitatem qua sumus Dei amici et filii adoptivi, sed habitum diversae speciei ex actibus huius charitatis infusae ortum, ideoque acquisitum, neque tamen naturalem absolute, hoc sensu scilicet quod per naturam causetur, sed aliquo modo supernaturalem, nempe ex actibus supernaturalibus ortum. Unde, cum S. Thomas, 1ae 2ae, q. 51, a. 4, ad 3, dicit ex actibus habitus infusi non produci aliquem habitum, intelligit de habitu eiusdem speciei, prout argumentum requirebat. Ita interpretatur Sylvius.

Petes 3° utrum charitas possit augeri.

Resp. Charitatem viae posse augeri sine termino : sic est definitum in concilio Viennensi, Clementina Ad nostrum contra Beguardos et Beguinas. Item in concil. Trid., sess. VI, cap. 10 : « Hoc, inquit, justitia incrementum petit sancta Ecclesia, cum orat : « Da nobis, Domine, fidei, spei et charitatis augmentum. »

Prob. insuper 1° ex Scriptura. Ephes., IV, 15 : Veritatem facientes in charitate, crescamus in illo per omnia, qui est caput Christus. Philip., I, 9 : Oro ut charitas vestra magis ac magis abundet.

Prob. 2° ratione. Ex hoc dicimur viatores, quod in terminum destinatum, qui est Deus, tendimus. Atqui de ratione viatorum est, quod ita tendere possint ad terminum, ut magis ac magis ad illum appropinquent; alioquin cessaret via progressus. Ergo ita possumus tendere in Deum, ut magis ac magis ad illum appropinquemus. — Subsumo. Atqui istam appropinquationem facit charitas; non enim appropinquamus Deo passibus corporis, sed affectibus mentis quibus illi unimur. Ergo charitas in hac vita potest semper augeri.

Petes 4° quomodo charitas augeatur.

Resp. 4°. Charitas non augetur extensive, sed intensive tantum ; quia etiam minima charitas se extendit ad omnia illa quae sunt ex charitate diligenda. Cum enim sit amor efficax ultimi finis, scilicet Dei, habet secundum se sufficientem virtutem ad amandum caetera propter Deum. Quod si actu non extendatur ad consilia et ad bona supererogationis, non est ex defectu ipsius charitatis habitualis, sed voluntatis ; quia habitibus utimur cum volumus.

Resp. 2°. Charitas non augetur intensive per additionem charitatis ad charitatem ; hoc enim esset charitatem multiplicari, non augeri : sed per maiorem radicationem in subiecto, sive per maiorem actuationem subiecti, sive per maiorem inhaesionem subiecto ; accidentis enim esse, est inhaerere. Haec omnia sunt unum et idem, et modo unum, modo alterum usurpat S. Thomas, dum agit de intensione qualitatum. Item sive istud maius dicas novum gradum, sive novum modum, est perinde ad propositum ; est enim ista quaestio, de intensione qualitatum, philosophica, et ideo eam ad physicos remittimus.

[Petes 5° utrum charitas in hac vita possit esse perfecta.

Resp. Si perfectio charitatis sumatur ex parte diligibilis, nulla creaturae charitas potest esse perfecta. Est enim Deus infinite diligibilis. Qualibet autem virtus creata est finita. Ergo nulla creatura potest Deum infinite diligere. Ex parte vero diligentis, est perfecta charitas quando diligit tantum quantum potest ; quod tripliciter contingit : 1° Cum totum cor hominis actualiter semper fertur in Deum ; et haec est perfectio charitatis patriae, qua non est possibilis in hac vita, in qua impossibile est, propter humanae vitae infirmitatem, semper actu cogitare de Deo et moveri dilectione ad ipsum. 2° Cum homo studium suum deputat ad vacandum Deo et rebus divinis, praetermissis aliis, nisi quantum necessitas praesentis vitae requirit ; et haec perfectio est possibilis in via, non tamen est communis omnibus habentibus charitatem. 3° Cum habitualiter aliquis totum cor suum ponit in Deo, ita ut nihil velit quod divinae dilectioni sit contrarium ; et haec perfectio est necessaria et communis omnibus charitatem habentibus.]

Petes 6° utrum quolibet actu charitatis, etiam remisso, augeatur charitas.

Ante responsionem, suppono 1° actus nostros non causare efficienter physice augmentum charitatis, quia eadem est ratio augmenti et productionis habitus ; augmentum enim est veluti continuata rei productio. Atqui actus nostri praecedentes charitatem, quantumvis ex auxilio supernaturali eliciti, non producunt efficienter charitatem, ut diximus superius. Ergo.

Suppono 2° actus nostros concurrere ad augmentum charitatis dispositive, non solum moraliter seu meritorie, sed etiam physice ; quia, ut iam dicebam, eadem est ratio augmenti et productionis habitus, actus autem nostri sunt dispositiones physicae ad productionem gratiae et charitatis. Utramque suppositionem probavimus in tract. de Gratia, dissert. VI, art. 3. Vide.

Resp. Quilibet actus charitatis, etiam remissus, sive elicitus, sive imperatus, meretur de condigno augmentum charitatis.

Prob. 1° ex conc. Trid., sess. VI, can. 32, ubi sic definit : « Si quis dixerit..., iustificatum bonis operibus quae ab eo per Dei gratiam et Iesu Christi meritum, cuius vivum membrum est, fiunt, non vere mereri augmentum gratiae... ; anathema sit. » Atqui actus charitatis, etiam remissus, est bonum opus factum a iusto per Dei gratiam et Christi meritum. Ergo est meritorius augmenti gratiae, consequenter charitatis, quae est proprietas consequens ad gratiam.

Prob. 2°. Actus charitatis, etiam remissus, habet omnes conditiones requisitas ad meritum de condigno augmenti charitatis. Ergo. — Prob. ant. Actus charitatis remissus est supernaturalis, ab homine grato et amico in obsequium Dei factus, et a Deo ordinatus ad praemium, siquidem actibus etiam minimis, ut calici aquae dato in suo nomine, promittat mercedem. Hae autem sunt conditiones meriti de condigno, ut expendimus in tract. de Gratia, dissert. VI, art. 1. Ergo.

Petes 7° quandonam confertur augmentum gratiae et charitatis actibus remissis debitum.

Ante responsionem, nota gratiam et charitatem considerari dupliciter : 1° in esse physico, quatenus sunt qualitates ; 2° in esse morali, prout dicunt ius ad gloriam ut mercedem.

Si dicas ius ad gloriam fundari in gratia et charitate physice sumptis, resp. id verum esse de iure physico et intrinseco ad gloriam ut haereditatem, quale competit infantibus post baptismum decedentibus, non vero de iure morali et extrinseco ad gloriam ut mercedem ; illud enim fundatur in bonis operibus quae Deus acceptat ad gloriam ut coronam et mercedem. Sicut, si filius regis regni haeres, insignibus et heroicis factis a patre propositis coronam meruisset, duplex ius ad regnum haberet : unum physicum et intrinsecum, in nativitate fundatum, ad regnum ut haereditatem ; alterum morale et extrinsecum, fundatum in egregiis factis, ad regnum ut coronam et praemium.

Resp. 1°. Gratia et charitas statim moraliter augentur per actus remissos, seu, quod idem est, homo per actus charitatis remissos acquirit ius novum ad augmentum gratiae, charitatis et gloriae. Patet ex supra dictis, ubi probavimus hominem per actus remissos mereri de condigno augmentum gratiae, charitatis et gloriae. Meritum autem est ius ad premium.

Resp. 2°. Gratia et charitas non statim augentur in esse physico per actus remissos.

Prob. Augmentum gratiae et charitatis non confertur nisi iuxta dispositionem subiecti. Atqui actus remissi, puta ad duo in habente charitatem ut sex, non sunt dispositiones sufficientes ad augendam physice charitatem ultra sex, cum sint tali augmento improportionati et imperfectiores ipso habitu. Ergo. — Prob. mai. 1° Gratia et charitas non infunduntur adultis nisi iuxta dispositiones subiecti, ut probavimus, de Gratia, dissert. VI, art. 3. Atqui eadem est ratio augmenti et primae productionis, ut iam diximus, cum augmentum sit veluti continuata rei productio. Ergo. 2° De spiritualibus, proportione servata, loquendum est sicut de naturalibus, nisi contrarium ex revelatione constet ; id enim exigit suavis Dei providentia, ut de supernaturalibus disponat sicut de naturalibus quae nobis sunt nota : alias cuilibet fas erit fingere quodlibet circa supernaturalia. Atqui effectus naturales, sive in augmento, sive in prima productione, non producuntur nisi iuxta dispositiones subiecti. Ergo.

Resp. 3°. Quando iustus prorumpit in actum ferventiorem, augmentum charitatis quod acquirit correspondet isti soli actui ferventiori, non actibus prioribus remissis, ita quod non sit unum praemium duplici titulo collatum. Est contra Bannem et Contensonum.

Prob. 1°. Inter meritum de condigno et praemium debet servari aequalitas. Atqui, si augmentum gratiae et charitatis quod respondet actui intensiori idem conferatur alio titulo actibus remissis, non servatur aequalitas ; hi enim actus remissi fraudantur suo praemio. Sicut, si laborans per sex dies in vinea, mereatur quotidie viginti asses, et in fine hebdomadae dentur tantum illi semel viginti asses pluribus titulis, fraudatur sua mercede, nec servatur aequalitas inter meritum et praemium. Ergo.

Prob. 2° ab absurdis. Ex opposita sententia sequitur 1° quod iustus qui per plures annos actus remissos mille et amplius elicuisset, si non eliciat actum ferventiorem, et sic moriatur, perpetuo carebit praemio suis actibus remissis debito. 2° Sequitur quod qui innumeros actus remissos ut octo per longam vitam elicuisset, et moriendo eliciat actum intensum ut decem, non obtineat maius praemium essentiale, quam flagitiosissimus qui in fine vitae elicit actum charitatis ut decem.

Resp. 4°. Augmentum debitum actibus remissis, non confertur in hac vita, sed differtur usque ad ingressum gloriae, seu ad primum instans glorificationis. Ita Ioannes a S. Thoma, Serra, de Marinis, Gonet, etc.

Prob. prima pars. Iustus nunquam est sufficienter dispositus in hac vita ad augmentum gratiae et charitatis debitum actibus remissis. Ergo. — Prob. ant. Quando iustus elicit actum ferventiorem, per illum disponitur ad augmentum huic actui correspondens et simul illud meretur atque recipit. Atqui istud augmentum adaequate actui ferventiori respondet et pro solo illo datur, ac si nullus actus remissus praecessisset, ut probatum est. Ergo nulla relinquitur dispositio ad augmentum actibus remissis debitum.

Prob. secunda pars. Iustus in ingressu gloriae, seu in primo instanti glorificationis ex clara Dei visione, erumpit in actum ferventissimum tantae intensionis, quantae fuit meritum actuum remissorum : et cum ille actus non sit meritorius, quia non est amplius viatoris, sed tantum dispositio physica, totum augmentum huic dispositioni proportionatum correspondebit solis actibus remissis elicitis in via. Ergo.

Confirm. Actus remissi quibus homo meruit de condigno augmentum gratiae et charitatis, non possunt fraudari suo praemio. Atqui illud recipere non possunt in hac vita, defectu dispositionis, ut probatum est. Ergo recipiunt in patria.

[Petes 8° utrum charitas possit amitti.

Resp. affirmative, contra Calvinum, qui, damnatus a concil. Trident., renovaverat errorem Ioviniani et Beguardorum ac Beguinarum iam proscriptum a concilio Viennensi, Clement. Ad nostrum, de Haeret.

Est de fide, ut patet ex definitione sequenti conc. Trid., sess. VI, can. 23 : « Si quis hominem semel iustificatum dixerit amplius peccare non posse, neque gratiam amittere, atque adeo eum qui labitur et peccat nunquam vere fuisse iustificatum... ; anathema sit. »

Prob. 1° ex Scriptura sacra. Ezech., XVIII, 26 : Cum averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem, morietur in eis. Galat., V, 4 : Evacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini ; a gratia excidistis. Rom., XI, 20 : Tu fide statis : noli altum sapere, sed time. I Cor., IX, 27 : Castigo corpus meum et in servitutem redigo, ne forte, cum aliis praedicaverim, ipse reprobus efficiar.

Confirm. Adam, David, S. Petrus erant iusti, et tamen peccando a iustitia et charitate exciderunt. Item, omnes infantes qui baptizantur, accipiunt per baptismum gratiam et charitatem. Quis dicat eos omnes nunquam a gratia et charitate peccando excidere ?

Prob. 2° ex SS. Patribus, qui in hoc sunt unanimes. Cyprianus, de Unitate Ecclesiae et de Lapsis. Tertull., de Praescript., cap. 3. Ambrosius, de Poenitentia. Hieron., lib. II contra Iovinian. Augustinus, epist. 217 et lib. de Corrept. et Gratia, cap. 12, 13 et 14. Prosper, in Resp. ad capita Gallor., cap. 2 et 7, et alibi.

Prob. 3° ratione. Eae solae formae sunt inamissibiles, quae replent totam capacitatem materiae seu obiecti ; quae autem non replent totam capacitatem materiae seu subiecti, sunt amissibiles per introductionem alterius formae. Atqui, licet charitas patriae repleat totam capacitatem voluntatis, quia versatur circa summum bonum clare visum in se et semper est in actu, ideoque inamissibilis ; charitas tamen viae non replet totam capacitatem voluntatis, quia versatur circa summum bonum obscure tantum et imperfecte cognitum, nec semper est in actu : unde, quando actu in Deum non fertur, potest aliquid occurrere per quod charitas amittatur ex mutabilitate arbitrii. Ergo.

Obi. : Secundum Apostolum, I Cor., XIII, 8, charitas nunquam excidit. Ergo.

Resp. Charitas comparatur hic ad fidem et spem, quae pertinent ad conditionem viatoris. Per fidem enim ambulamus, et non per speciem, II Cor., V, 7. Per fidem ex parte cognoscimus... Cum autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est, I Cor., XIII, 9 et 10. Spes item evacuabitur, adepto bono quod nunc speramus. Charitas vero, nedum evacuari debeat in patria, perficietur potius et in aeternum permanebit, dummodo finaliter fuerit habita in via : quia Deus tunc necessario diligetur ut summum bonum summum bonum et inamissibiliter possidebitur. Non est ergo ad rem textus allatus.]

Petes 9° utrum per unum peccatum mortale amittatur charitas.

Resp. affirmative.

Est de fide decisa in concil. Trid., sess. VI, cap. 15, his verbis : « Asserendum est, non modo infidelitate, per quam et ipsa fides amittitur, sed etiam quocumque alio mortali peccato, quamvis non amittatur fides, acceptam iustificationis gratiam amitti. »

Probatur insuper argumentis theologicis. 1° Per peccatum mortale, homo fit dignus morte aeterna, secundum illud, Rom., VI, 23 : Stipendia peccati mors. Et quilibet habens charitatem est dignus vita aeterna. Atqui nemo potest esse simul dignus morte aeterna et vita aeterna. Ergo.

2° Unum contrarium pellitur per aliud contrarium superveniens. Atqui quodlibet peccatum mortale contrariatur charitati secundum propriam rationem. Charitas enim est unio amicitiae cum Deo, ut ultimo fine ; peccatum mortale est aversio a Deo, ut ultimo fine : charitas facit hominem velle diligere Deum super omnia, et se omnibus eius praeceptis subiicere ; peccatum mortale praefert creaturam Deo, et violat eius praecepta. Ergo.

Nec obstat quod actus contrarietur directe habitui, quodque ideo unus actus non destruat habitum; id namque verum est de habitibus acquisitis, non vero de habitibus infusis, ut est charitas.

Dissertatio III: De charitate erga proximum

Dissertatio IV: De ordine et praecipuo actu charitatis, qui est dilectio

Dissertatio V: De eleemosyna

Dissertatio VI: De correptione fraterna

Dissertatio VII: De vitiis charitati oppositis

Tractatus V: De iure et iustitia

↑ Top of work