Summa summae S. Thomae, Tomus III

Charles René Billuart

Summa summae S. Thomae, Tomus III

Charles René Billuart (1685–1757)


Tractatus I: De fide

Tractatus II: De regulis fidei

Dissertatio I: De divina revelatione

Articulus I: De natura revelationis divinae

Articulus II: Utrum possibilis sit divina revelatio immediata?

Articulus III: Utrum possibilis sit divina revelatio mediata?

Resp. affirmative. Ea scilicet possibilis est revelatio, qua alii homines revelatas divinitus veritates edoceantur per alios, qui eas a Deo immediate acceperunt.

Prob. Demonstratum est possibilem esse divinam revelationem immediatam. Atqui nihil impedit quin homo aliis communicet veritates quas divinitus accepit: et in hoc consistit revelatio mediata. Ergo possibilis est revelatio mediata.

Si qua difficultas occurrat, ea non tam ex parte rei exsurgit, quam ex parte caeterorum hominum, qui revelationibus hac via sibi traditis fidem adhibere minime tenentur. At, si revelatio a Deo vere processerit, cum eam nonnisi in commune bonum fecerit, ei extrinsecis subsidiis, et praesertim miraculis et vaticiniis, fidem conciliabit; et si haec motiva credibilitatis omnino desint, nemo sane revelationem aliquam affirmanti assensum praebere tenebitur.

Obi.: Ordo supernaturalis ordini naturali perfecte coaptari et respondere debet. Atqui Deus veritates naturales singulis hominibus per rationem demonstrat. Ergo congruentius est ut singulis per revelationem privatam veritates supernaturales aperiat. — Subsumo. Atqui repugnat Deum media minus congruentia praeferre. Ergo revelatio mediata impossibilis est.

Resp. Conc. mai. sic intellectam, quod elevatio totius naturae humanae ad ordinem supernaturalem fiat per media singulis eius facultatibus respondentia, quae sunt non tantum interna, sed etiam externa, sicut fit et in ordine naturali. — Dist. min. Deus veritates naturales singulis hominibus demonstrat per rationem, non tantum spectaculo suorum operum admonitam, quo invisibilia ipsius, a creatura mundi, per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, Rom., 1, 20; sed etiam et necessario per disciplinam quam ab institutoribus accipiunt, primum ut veritates primarias percipere possint, deinde ut in eis proficiant et admixtionem erroris vitent: in hoc sensu conc.

Nego vero Deum sic veritates naturales cuicumque homini privato ita demonstrare per rationem, ut solus et absque quolibet adiutorio homo possit omnes veritates naturales apprehendere, ordinare et tuto possidere. Probavimus, ex S. Thoma, in tract. de Deo creatore, diss. IV, art. 1., quod pueri in statu innocentiae non fuissent nati perfecti in scientia, sed tantum facile processu temporis eam acquisivissent. Etiam tunc ergo educatoribus indiguissent. Quidni iisdem indigent in statu naturae lapsae, in quo et sensus exteriores iam non sunt integri, et ingenium nativae suae perspicacitatis debilitatem notabilem passum est? Inde multigeni errores, in quos, non tantum privati homines, sed genus humanum fere totum lapsum est, ubicumque divina revelatio etiam veritates naturales luce sua non respersit. Nonne timendum esset ne homines qui ratione sua, quae tamen a Deo ipso procedit, tam luctuose abusi sunt, privatis revelationibus pariter abuterentur, si Deus singulis mysteria sua manifestare dignaretur? Aliunde plurimi a Deo ea se accepisse affirmarent, quae non essent nisi propriae mentis deliria, ac totidem possent esse religiones, quot capita. Hoc exitiosissimum malum Deus sapientissime praecavit, per selectos homines veritates altissimas aliis manifestando, praeconum suorum missionem signis vere divinis testificans. Ergo, quamvis aliter finem suum absolute obtinere potuerit, ita agendo vere se conditioni hominis lapsi accommodavit, ita ut obiectioni in hoc fiat satis. — Et sic antevertitur illatio sequens.]

Articulus IV: Utrum veritatum capitibus nostris excedentium, seu mysteriorum, possibilis sit revelatio?

Articulus V: Utrum divina revelatio fuerit necessaria?

Dissertatio II: De Scriptura sacra

Dissertatio III: De traditionibus

Dissertatio IV: De Ecclesia

Dissertatio V: De summo Pontifice

Dissertatio VI: De conciliis generalibus

Tractatus III: De spe

Tractatus IV: De charitate

Tractatus V: De iure et iustitia

↑ Top of work