Summa summae S. Thomae, Tomus III

Charles René Billuart

Summa summae S. Thomae, Tomus III

Charles René Billuart (1685–1757)


Tractatus I: De fide

Tractatus II: De regulis fidei

Dissertatio I: De divina revelatione

Articulus I: De natura revelationis divinae

[Revelatio generatim est veritatis occultae vel facti ignoti manifestatio.

Si revelatio a Deo ipso atque extraordinario seu supernaturali modo, praeter consuetum eius providentiae ordinem, fiat, divina nuncupatur.

Porro revelationis divinae duplex obiectum esse potest. Quaedam enim sunt veritates ad quas etiam ratio naturalis pertingere potest; sed, quia haec ratio peccato debilitata etiam in his frequenter haesitare et etiam penitus errare potest, huiusmodi veritates facilius, clarius et certius ope revelationis cognoscuntur, ut diserte probat Doctor Angelicus, lib. I Contra gentes, cap. 3|summa-contra-gentiles-liber-primus:liber.1/capitulum.3 et 4. Et idem docet synodus Vaticana, constit. Dei Filius, ubi legitur: « Divina revelationi tribuendum quidem est, ut ea quae in rebus divinis humanae rationi per se impervia non sunt, in praesenti quoque generis humani conditione ab omnibus expedite, firma certitudine et nullo admixto errore cognosci possint. » Sunt etiam veritates quarum cognitio intellectus creati perspicaciam omnino exsuperat, uti sunt dogmata quae proprie mysteria vocantur. Et evidenter patet has veritates nonnisi Deo revelante creatura intellectuali cuicumque manifestari posse.

Possunt autem aliquae veritates a Deo revelari vel omnibus hominibus indiscriminatim, vel homini singulari aut aliquibus tantum, ut per hunc vel illos caeteri edocantur. Si priori modo, quo revera nunquam usus est Deus, fieret revelatio, generalis ac communis vocaretur; si vero posteriori, dicenda est peculiaris ac privata. Revelatio a Deo alicui facta, nullo alio interposito, est immediata; cum ad alios pervenit per eum quem Deus elegit, est mediata.

Iam vero ex incredulis alii sunt qui possibilitatem quamcumque revelationis negant; alii ut nullatenus accommodatam homini traducunt revelationem mediatam, alii denique revelationem tantummodo mysteriorum veluti impossibilem impugnant.

Hi omnes sequentibus articulis refellentur.]

Articulus II: Utrum possibilis sit divina revelatio immediata?

Articulus III: Utrum possibilis sit divina revelatio mediata?

Articulus IV: Utrum veritatum capitibus nostris excedentium, seu mysteriorum, possibilis sit revelatio?

Articulus V: Utrum divina revelatio fuerit necessaria?

Dissertatio II: De Scriptura sacra

Dissertatio III: De traditionibus

Dissertatio IV: De Ecclesia

Dissertatio V: De summo Pontifice

Dissertatio VI: De conciliis generalibus

Tractatus III: De spe

Tractatus IV: De charitate

Tractatus V: De iure et iustitia

↑ Top of work