Summa summae S. Thomae, Tomus II
Charles René Billuart (1685–1757)
Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae. Tomus II.
First published 1884
Charles-René Billuart, O.P.'s Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae, Tomus II, treats human acts, passions and virtues, sin, law, and grace in the Thomistic manual tradition. Schola presents the complete Latin Tome II from the Paris Vives edition of 1884.
Tractatus I: De actibus humanis
Tractatus II: De passionibus et virtutibus
Tractatus III: De peccatis
Tractatus IV: De legibus
Tractatus V: De gratia
Dissertatio I: Praeambula de variis erroribus circa gratiam
Dissertatio II: Praeambula de variis naturae humanae statibus
Dissertatio III: De necessitate gratiae
Articulus I: Quid intelligatur nomine gratiae?
Articulus II: Utrum homo sine gratia possit aliquod verum cognoscere?
Suppono tamquam principium certum, quo omnes difficultates de necessitate gratiae debent dirimi, quod definit Coelestinus Papa, aut quivis alius Pontifex author capitulorum quae ipsi adscribuntur, cap. 12, scilicet : « Gratiae operi et dignationi nihil penitus subtrahendum est. » Hoc principium in Scripturis, conciliis, Patribus et communi sensu fundatum Thomistae cum suo Doctore1
sic explicant, quod Deus non solum homini dedit et conservat virtutes bene agendi, sed eas movet et applicat ad bene agendum; his enim duobus continetur quidquid est entis et boni in opere.
Quantum ad cognitionem veri, duplicis generis sunt veritates, secundum quod ad ordinem naturalem vel ad ordinem supernaturalem spectant.
Inter veritates naturales quaedam sunt, pro praesenti statu unionis animae ad corpus, intellectui nostro proportionata, ut quae ex sensibus vel ex principiis per se notis deducuntur. Quaedam captum nostrum superant, vel quia sunt sensibus imperviae, aut connexionem necessariam non habent cum principiis naturaliter notis, ut cogitationes cordium et futura contingentia, vel quia sunt mere spirituales, ut substantia angelica. Constat has posteriores non posse cognosci sine speciali Dei auxilio, et de his non est quaestio, sed de prioribus tantum.
Iterum inter veritates naturales quaedam sunt mere speculativa, quae scilicet nullo modo spectant ad praxim, ut : quodlibet est vel non est, totum est sua parte majus, non est effectus sine causa. Quaedam sunt practicae, ut : bonum est faciendum, Deus est colendus, parentes sunt honorandi. De veritatibus naturalibus prioris generis Dico 1° : Homo lapsus sine gratia speciali natura superaddita, sed cum solo concursu generali praevio, qui tamen aliquo sensu debet dici specialis et gratuitus, potest cognoscere quasdam veritates naturales2 Est contra quosdam antiquos et Vasquez.
Probatur prima pars. Unaquaeque forma seu virtus rebus creatis a Deo indita, habet efficaciam respectu alicujus actus determinati, in quem potest ferri secundum suam proprietatem. Ergo intellectus noster, etiam in praesenti statu, habens formam veri cognoscitivam, hoc est, intelligibile lumen, licet per peccatum obscuratum, non tamen extinctum, potest ex se aliquam veritatem cognoscere. Adde quod aliter potentia intellectiva, quae est omnium potentiarum perfectissima, foret imperfectissima.
Probatur secunda pars. Omnes motus, tam corporales quam spirituales, reducuntur in primum movens simpliciter, quod est Deus : et ideo, quantumcumque natura aliqua corporalis vel spiritualis ponatur perfecta, non potest in suum actum procedere, nisi moveatur a Deo; quae quidem motio est secundum suae providentiae rationem, non secundum necessitatem naturae, sicut motio corporis coelestis.
Probatur tertia pars, scilicet quod haec motio quam dicimus generalem, aliquo sensu dici debeat specialis et gratuita. Cum enim intellectus noster sit defectibilis et flexibilis ad assentiendum vero et falso, illi debetur, secundum leges communis providentiae, ut aliquando moveatur in verum et non semper in falsum; et hoc sensu motio est generalis et quodam modo debita, ideoque non debet dici gratia. At quod ille potius moveatur ad verum quam alter qui ab eo deficit et a quo ipse deficere posset, id ipsi non debetur, sed est ex speciali providentia et benevolentia; et hoc sensu potest et debet dici motio et gratia specialis. — Hac explicatione evertitur fundamentum Vasquesii petitum ab indifferentia nostri intellectus ad assentiendum vero et falso.
Dico 2° : Homo lapsus absque gratia speciali superaddita non potest, potentia saltem morali, cognoscere sive collective sive divisive omnes veritates naturales tam speculativas quam speculative-practicas, a fortiori practice-practicas.
Dixi 1° « potentia saltem morali. » Duplex enim distinguitur potentia, scilicet physica, quae habet ex se debitam proportionem cum objecto, abstrahendo ab impedimentis illud attingendi ; moralis, quae praeter debitam cum objecto proportionem, nullis impedimentis irretitur aut retardatur ne in actum exeat.
Dixi 2° « veritates speculative-practicas, » quae, quamvis spectent ad praxim, ad actum tamen non movent, ut sunt principia generalia syndereseos, seu habitus principiorum agibilium, et propositiones universales quae pertinent ad philosophiam moralem, ut : bonum est faciendum, Deus est colendus. Veritates practice-practicae movent in particulari ad actum, ut : parentes sunt hic et nunc per talem actum honorandi. Ratione actuum qui ex iis procedunt, istae posteriores veritates pertinent ad sequentes articulos, in quibus tractabitur de necessitate gratiae ad quodcumque bonum operandum. Hic ergo agendum est tantum de veritatibus mere speculativis et speculative-practicis.
Probatur prima pars, scilicet de cognitione omnium veritatum naturalium collective.
1° Potentia infirma et laesa non potest producere actum excellentissimum potentiae sanae et integrae. Atqui cognoscere collective omnes veritates naturales, est actus excellentissimus intellectus sani et integri; intellectus autem humanus est per peccatum laesus et infirmus. Ergo. Unde S. Thomas, IV Contra gentes, cap. 52, de poenis spiritualibus peccati originalis loquens, dicit : « Inter spirituales est potissima debilitas rationis, ex qua contingit quod homo difficulter pervenit ad veri cognitionem et de facili labitur in errorem, et appetitus bestiales omnino superare non potest, sed multoties obnubilatur ab eis. » Et hic a. 3, ad 3 : « Magis est natura humana corrupta per peccatum quantum ad appetitum boni, quam quantum ad cognitionem veri. » Ergo corrupta est etiam quantum ad cognitionem veri, licet minus.
2° Facultas intellectiva in homine lapso multis impedimentis irretitur, ne possit omne verum collective sumptum sine errore attingere. Primum est brevitas vitae, in cujus initio homo parum aptus est ad operationes intellectuales, et infinitas prope veritatum naturalium multitudo. Secundum, infirmitas corporis et imperfectio sensuum, a quibus pendet cognitio, qui primum minus expediti, deinde diuturno et acri studio debilitantur. Tertium, vitae civilis officia, cura domestica, necessitates naturae, quibus maxima pars vitae absumitur et a studio veritatis mens avocatur. Quartum, deordinatio passionum, quibus ratio obnubilatur, torpet amor veritatis et delectatio contemplationis.
Atqui hos defectus auxilio superiori compensari necesse est, ut homo etiam veritatum naturalium cognitionem collective assequi possit. Ergo.
Probatur secunda pars, de cognitione quarumcumque veritatum naturalium divisive, eisdem ferme rationibus.
1° Voluntas vulnerata non potest absque gratia speciali quodcumque opus bonum morale facere, ut infra probabitur. Ergo similiter intellectus vulneratus non potest sine gratia speciali quodcumque verum cognoscere.
2° Sunt veritates naturales difficillimae, quae certo et integre intelligi non possunt sine diuturno et acri studio, ad quod requiruntur voluntas constanter recta, ardens veritatis amor, delectatio contemplationis, quies passionum, firmitas et bona dispositio sensuum et otium curis vacuum. Atqui haec omnia non habentur in praesenti statu, ut dictum est in probatione primae partis. Ergo.
Quantum ad veritates supernaturales,
Dico 1° : Homo lapsus, supposita praedicatione seu revelatione externa, potest cum solo praevio concursu generali, sine gratia speciali superaddita, cognoscere et amplecti veritates supernaturales assensu imperfecto, ex aliquo motivo humano. Est communis.
Probatur prima pars. Supponendam et necessariam esse externam revelationem, docet Apostolus, Rom., IX, 14, dicens : Quomodo credent ei quem non audierunt? Quomodo autem audient sine praedicante? Et patet; quia nihil possumus cognoscere in praesenti statu, nisi quod cadit sub sensibus per se vel per aliud. Atqui verum supernaturale, cum nulla habeat connexionem cum operibus naturae, non cadit sub sensibus per se nec per aliud. Ergo ab alio docente discendum est.
Probatur secunda pars, quae similiter patet. Verum supernaturale, prout subest motivo humano seu naturali, licet entitative sit supernaturale, in ratione tamen objecti formaliter non est supernaturale; quia objectum in ratione objecti formaliter constituitur per motivum seu rationem formalem sub qua attingitur. Ergo, supposita revelatione externa, potest ex motivo humano propriis viribus credere. Idque patet in haereticis, qui fide humana credunt quaedam mysteria fidei, non ex motivo supernaturali divinae revelationis, alias omnia crederent, sed vel ex proprio judicio, vel quia hujusmodi fidem sibi honorificam aut utilem aestimant.
Dico 2° : Homo non potest credere veritates supernaturales ex motivo supernaturali divinae revelationis sine gratia speciali interna, tam ex parte intellectus, quam ex parte voluntatis3 Est contra Pelagianos, Semi-Pelagianos et quosdam theologos, qui dicunt, hominem lapsum posse propriis viribus assentiri assensu naturali veritatibus supernaturalibus ex motivo divinae revelationis.
Probatur prima pars, nempe requiri gratiam supernaturalem ex parte intellectus, 1° ex Scriptura. Matth., XI, 27 : Nemo novit Filium, nisi Pater, neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Ibid. XVI, 17, Petro suam fidem in Christum profitenti, dicit ipse Christus : Beatus es, Simon Bar-Jona, quia caro et sanguis non revelavit tibi, sed Pater meus, qui in coelis est. Ephes., II, 8 et 9 : Gratia estis salvati per fidem, et hoc non ex vobis, Dei enim donum est : non ex operibus, ut ne quis glorietur. Ergo.
2° Ratione. Actus fidei quo assentimur veritatibus supernaturalibus ex motivo divinae revelationis, est supernaturalis. Ergo intellectus non potest illum elicere, nisi adjutus auxilio supernaturali. — Prob. ant. Objectum hujus actus seu assensus est formaliter et in ratione objecti supernaturale : objectum quod enim, nempe ipsa veritas, est in se supernaturale; objectum quo, id est, motivum seu ratio formalis sub qua, est etiam supernaturale, scilicet divina revelatio. Atqui objectum supernaturale formaliter, qua tale, non potest attingi nisi per actum supernaturalem. Ergo. Et hinc evertitur fundamentum Molina, qui dicit, assensum fidei ex motivo divinae revelationis esse quoad substantiam naturalem, et supernaturalem tantum quoad modum.
Probatur secunda pars, scilicet etiam requiri gratiam supernaturalem ex parte voluntatis. Ad credendum veritates supernaturales ex motivo supernaturali divinae revelationis, requiritur pia motio voluntatis quae efficaciter moveat intellectum ad talem assensum. Atqui voluntas non potest suis viribus, sine auxilio supernaturali, movere efficaciter ad actum supernaturalem, qualis est assensus veritatibus fidei ex motivo divinae revelationis. Ergo. — Prob. maj. In hoc differunt veritates naturales a supernaturalibus, quod naturales possint esse vel ex seipsis vel ratione medii evidentes, sicque convincunt intellectum et ejus assensum extorquent absque motionе, saltem libera, voluntatis; at veritates supernaturales revelatae neque ex seipsis neque ratione revelationis sunt evidentes, proindeque non convincunt intellectum, nec ejus assensum obtinent, nisi ad hunc assensum intellectus specialiter a voluntate moveatur.