Summa summae S. Thomae, Tomus II

Charles René Billuart

Summa summae S. Thomae, Tomus II

Charles René Billuart (1685–1757)

Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae. Tomus II.

First published 1884

Charles-René Billuart, O.P.'s Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae, Tomus II, treats human acts, passions and virtues, sin, law, and grace in the Thomistic manual tradition. Schola presents the complete Latin Tome II from the Paris Vives edition of 1884.


Tractatus I: De actibus humanis

Tractatus II: De passionibus et virtutibus

Tractatus III: De peccatis

Tractatus IV: De legibus

Tractatus V: De gratia

Dissertatio I: Praeambula de variis erroribus circa gratiam

Dissertatio II: Praeambula de variis naturae humanae statibus

Dissertatio III: De necessitate gratiae

Articulus I: Quid intelligatur nomine gratiae?

I. Relictis variis gratiae acceptionibus, hic sumitur generaliter pro quocumque dono seu beneficio gratis, hoc est, ex mera Dei benignitate, non ex justitia aut ex meritis nostris concesso. Sub hac generali gratiae acceptione omnia dona naturalia, scilicet ipsa natura et omnes ejus potentiae, possunt dici gratiae; gratis enim Deus nobis contulit esse, vivere, sentire, intelligere, velle, etc. Haec tamen, etsi isto lato sensu dicantur gratiae, non possunt dici auxilia gratiae, quia auxilium supponit eum qui adjuvatur et potentias activas quas adjuvat.

II. Gratia proprie et communi Scripturae atque Ecclesiae sensu accipitur pro dono gratuito, sive habituali sive actuali, natura superaddito.

III. Gratia haec, tam habitualis quam actualis, est duplicis ordinis, naturalis scilicet et supernaturalis : naturalis, quae movet ad bonum intra sphaeram naturalium, ut si Deus infundat lumen scientiae naturalis, aut moveat specialiter ad rerum naturalium cognitionem; supernaturalis, quae vel habitu vel motione adjuvat ad ea quae excedunt vires naturae, ut dum Deus infundit habitum fidei vel charitatis, aut movet ad alterutrius actum. Inter utrumque hoc auxilium potest adhuc distingui alterum, quasi medium, quod de utroque aliquid participat, scilicet ut sit naturale quoad substantiam et supernaturale quoad modum, v. g., dum Christus caecum natum illuminavit : modus namque operandi hunc effectum fuit supra vires naturae, quamvis effectus, consequenter gratia, substantialiter sit intra ordinem naturae ; non enim iste visus fuit alterius rationis quam visus caeterorum hominum.

IV. Verum, quia gratia dividitur contra naturam, gratia praecise sistens in bono naturali minus proprie dicitur gratia : unde propriissime dicitur gratia, vel habitus supernaturalis infusus, ut gratia sanctificans et virtutes infusae, vel motio supernaturalis qua nos movet Deus ut primus motor in ordine gratiae ad actus supernaturales, vel etiam ea Dei operatio qua res naturales dirigit ad salutem nostram.

V. Gratia sumpta pro motione supernaturali est duplex, moralis et physica. Moralis fit per ostensionem boni, quandoque adjuncta infusione luminis ad illud percipiendum : pertinet ad causam finalem. Physica fit per influxum effective et intrinsece reducentem facultatem ad actum : pertinet ad causam efficientem. Deum utroque modo movere voluntatem, docet Auctor 1ap., q. 105, a. 4, et alibi.

VI. Motio physica quandoque est mera applicatio potentiae et virtutis praeexistentis, ut cum Deus voluntatem justi movet ad actum charitatis. Quandoque, licet sit applicatio potentiae, non est tamen applicatio virtutis, quia non praeexistit, sed eam secum adfert per modum transeuntis, ut dum Deus voluntatem peccatoris movet ad actum attritionis aut contritionis ; cum enim iste actus sit supernaturalis, et in illo peccatore nullus adhuc habitus supernaturalis existat, necesse est ut illa motio conversionem inchoans secum adferat aliquam virtutem supernaturalem, non per modum habitus permanentis, sed per modum passionis transeuntis.

VII. Motio illa physica quae est mera applicatio potentiae et virtutis praeexistentis, iterum est duplex : una generalis, qua Deus ut primus et universalis motor applicat facultates secundum exigentiam et modum earum ad actus sibi proportionatos; altera specialis, qua Deus quandoque mentem hominis applicat ad cogitanda vel volenda quae, licet non excedant ejus vires, tamen, secundum consuetum cursum et dispositionem subjecti, homo ea non cogitaret nec vellet, et hoc tam in naturalibus, quam in supernaturalibus.

VIII. Motio generalis qua Deus, ut primus et universalis motor, tam in ordine naturae quam in ordine gratiae, applicat potentiam et virtutem praeexistentem, secundum ejus exigentiam et consuetum rerum cursum, ad actus ipsi proportionatos, primo aspectu videtur non pertinere proprie ad auxilium speciale gratiae, quia non datur gratuito, sed ex connaturali quadam exigentia: sicut enim, supposita collatione virtutis naturalis, illi debetur motio seu concursus generalis ipsam praemovens ad actum proprium, ut igni ad comburendum, soli ad illuminandum, ita quod sine miraculo non possit illi denegari ; sic, quamvis justo data sit gratis virtus elevans ad bonum supernaturale, ea tamen supposita, debetur quodammodo juxta leges communes Providentiae, generalis motio illam applicans ad actus ipsi proportionatos.

Altamen, si rem altius consideremus, haec motio generalis potest et debet aliquo vero sensu dici speciale auxilium gratiae. Pro cujus intelligentia observandum est, hanc motionem generalem non eodem modo se habere in agentibus naturalibus et voluntariis. Agentia naturalia habent naturalem formam qua determinantur necessario ad unum actum sibi convenientem, ut ignis ad comburendum, sol ad illuminandum, et sic exigunt motionem generalem determinantem ad actum sibi proprium. Agentia autem voluntaria non habent formam naturalem qua determinentur necessario ad unum actum sibi convenientem, sed vertibilia sunt ad opposita et defectibilia a bono sibi connaturali. Sic, licet objectum intellectus sit verum, voluntatis secundum se bonum naturale, voluntatis ut instructae virtutibus infusis bonum supernaturale; tamen intellectus ad verum et voluntas ad bonum sive naturale sive supernaturale feruntur flexibiliter et sunt ab illo defectibiles.

Unde, quamvis istis potentiis debeatur motio generalis qua aliquando attingant suum objectum, non tamen ut attingant semper et indefectibiliter. Quod ergo hic et nunc isti detur potius quam alteri, est ex speciali gratia.

Quapropter, si ista motio generalis consideretur respective ad naturam secundum se aut ut instructam virtutibus infusis, dicenda est motio generalis, et non auxilium speciale gratuitum ; quia ad providentiam generalem pertinet movere unumquodque agens secundum modum suum, et cum in homine sit inclinatio, attenuata licet et defectibilis, non tamen totaliter corrupta, ad bonum, illi debetur motio qua aliquando moveatur ad actum bonum sibi convenientem, et non semper ad malum. Unde quod moveatur aliquando ad bonum, non est auxilium pure gratuitum, quia quodammodo debetur ; neque speciale, quia non est ex speciali benevolentia et providentia, sed secundum leges communis providentiae qua naturas defectibiles quandoque movet ad bonum suae naturae, quandoque permittit deficere. Idem dic de voluntate informata charitate, respectu boni supernaturalis. Sed, si ista motio consideretur respective ad hominem cui datur prae alio, tunc respectu hujus hominis potest et debet dici speciale auxilium gratiae; quia, quamvis natura, ut dictum est, exigit quandoque moveri in bonum, non tamen hic homo prae altero exigit ut hic et nunc potius quam alter moveatur in bonum. Unde, quod moveatur in bonum a quo alter deficit et a quo ipse deficere poterat, est ex auxilio speciali gratiae, id est, gratis collato.

(Hanc observationem, quae cuique mature attendenti pervia est, expendit et tradit S. Thomas, q. 24 de Veritate, a. 14, c, his verbis : « Quamvis hujusmodi bona [scilicet naturae suae proportionata] homo possit facere sine gratia gratum faciente, non tamen potest ea facere sine Deo, cum nulla res possit in naturalem operationem exire nisi virtute divina; quia causa secunda non agit nisi per virtutem causae primae. Et hoc verum est tam in naturalibus agentibus, quam in voluntariis. Tamen hoc alio modo habet necessitatem in utrisque. Operationis enim naturalis Deus est causa, in quantum dat et conservat id quod est principium motus naturalis, sicut gravitatem in terra, quae est principium motus deorsum : » Licet hic Angelicus generalem motionem non memoret, eam tamen semper supponit et alibi exprimit.

Hanc autem generalem motionem non sufficere homini ut agat bonum sibi connaturale, sed eum indigere speciali motione et directione, explicat sic prosequendo : « Sed voluntas hominis non est determinata ad aliquam unam operationem, sed se habet indifferenter ad multas [id est, bonas et malas], et sic quodammodo est in potentia, nisi mota per aliquid activum, vel quod ei exterius repraesentatur, sicut est bonum apprehensum, vel quod in ea interius operetur, sicut est ipse Deus, ut Augustinus dicit in lib. de Gratia et libero Arbitrio, cap. 21, ostendens multipliciter Deum operari in cordibus hominum. Omnes autem exteriores motus [idem dicit de interioribus] a divina providentia moderantur secundum quod ipse judicat aliquem esse excitandum ad bonum his vel illis actionibus. Unde, si gratiam Dei velimus dicere, non aliquod habituale donum, sed ipsam misericordiam Dei, per quam interius motum mentis operatur et exteriora ordinat ad hominis salutem; sic nec ullum bonum homo potest facere sine gratia Dei. » Ergo, juxta S. Thomam, homo, propter indifferentiam humani arbitrii, ut bonum potius quam malum agat indiget divina providentia, quae, secundum quod judicat convenire, moderatur motus ad bonum, et misericordia Dei, per quam interius motum mentis operatur et exteriora ordinat ad bonum. Nemo autem dicere potest hoc auxilium esse huic homini pro altero debitum. Ergo est gratuitum, quia non datur ex merito, sed ex misericordia. Est et speciale, quia non omnibus datur, quantumvis respective ad naturam secundum se sit debitum et generale.

Haec observatio omnino necessaria est ad enodandas difficultates, alioquin intricasissimas, hujus dissertationis. Tollit namque ambiguitates et aequivocationes propter quas multi cespitant et deluduntur, conciliatque opiniones Thomistarum apparenter contrarias, ut patebit ex dicendis.

Articulus II: Utrum homo sine gratia possit aliquod verum cognoscere?

Articulus III: Utrum homo lapsus possit facere vel velle aliquod bonum absque gratia?

Articulus IV: De necessitate gratiae ad amorem Dei naturalem super omnia tam affectivum quam effectivum, et ad vitanda peccata

Articulus V: Utrum homo possit se praeparare ad gratiam sine gratia?

Articulus VI: Utrum homini justificato necessaria sit gratia actualis ad singulos pietatis actus?

Articulus VII: Utrum homo in gratia constitutus indigeat speciali auxilio gratiae ad finaliter perseverandum?

Dissertatio IV: De essentia et divisione gratiae

Dissertatio V: De justificatione peccatoris

Dissertatio VI: De merito justi

↑ Top of work