Summa summae S. Thomae, Tomus II

Charles René Billuart

Summa summae S. Thomae, Tomus II

Charles René Billuart (1685–1757)

Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae. Tomus II.

First published 1884

Charles-René Billuart, O.P.'s Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae, Tomus II, treats human acts, passions and virtues, sin, law, and grace in the Thomistic manual tradition. Schola presents the complete Latin Tome II from the Paris Vives edition of 1884.


Tractatus I: De actibus humanis

Tractatus II: De passionibus et virtutibus

Tractatus III: De peccatis

Tractatus IV: De legibus

Dissertatio I: De lege in communi

Dissertatio II: De lege aeterna et naturali

Dissertatio III: De lege humana

Dissertatio IV: De potestate legis humanae

Articulus I: Utrum lex humana possit praecipere aut prohibere actus internos?

Articulus II: Quomodo debeat poni opus praeceptum, ut legi satisfat?

Dico 1° : Ad legem implendam, opus praeceptum debet fieri scienter et voluntarie .

Patet, quia lex praecipit actum humanum; praecipit enim hominibus, ideoque ut agant more humano, non more brutorum; actus autem non est humanus, nisi fiat scienter et voluntarie.

Hinc inferes eum qui dormiens aut ebrius recitat Horas, audit missam, etc., non satisfacere legi, sed teneri, post somnum aut ebrietatem, iterum Horas recitare et aliam missam audire.

Dico 2° : Ad legis adimpletionem non requiritur quod opus praeceptum fiat ex habitu virtutis, aut ex charitate .

Ratio primae partis est, 1° quia nemo punitur tamquam legis transgressor, qui rem alienam restituit aut parentes honorat, quamvis id non faciat ex habitu justitiae vel pietatis . 2° Quia operari ex habitu virtutis, est finis legis; ad hoc enim opera praecepta per legem ordinantur, ut homines fiant virtuosi. Finis autem legis non cadit sub lege. Ergo,

Ratio secunda partis est, quia praeceptum charitatis est affirmativum, quod non obligat pro semper .

Hinc inferes 1° legem humanam posse adimpleri per opus ex objecto bonum, quamvis mala circumstantia vitietur; ut si quis jejunet ut parcat sumptibus, seu ex vana gloria.

Inferes 2° legem impleri ab eo qui non habet intentionem satisfaciendi praecepto; ut si quis, ignorans aut non recordatus esse diem festum, audit missam ex devotione, satisfacit praecepto, nec tenetur audire alteram missam, quia lex, ut patet ex dictis, praecipit tantum opus humano modo ponendum, non reflexam obediendi intentionem, praesertim eum sit quid pure internum. Neque enim necesse est ut qui obedit, dicat reflexe et in actu signato : « Volo obedire, » sed sufficit quod opus praeceptum ponat.

Petes 1° utrum, si quis, ponendo opus praeceptum, positive nollet per illud legi satisfacere, illi satisfaceret.

Resp. probabilius affirmative.

Ratio est, quia, cum obligatio legis pendeat ex voluntate legislatoris et non subditi, non potest subditus prorogare hanc obligationem, aut impedire quominus lex impleatur eo opere quo legislator vult impleri. Atqui legislator praecipit dumtaxat opus praeceptum quoad substantiam, v. g., jejunium, auditionem sacri, etc. Ergo, eo praestito, quidquid dicas aut velis, satisfit legi et extinguitur ejus obligatio.

Hinc inferes pro scrupulosis, dum in recitatione Horarum involuntarie distracti, habent eas pro non recitatis, intendentes iterum recitare et satisfacere, quod saepe contingit, eos satisfecisse, nec teneri repetere. Et sic de pluribus aliis similibus casibus.

Si vero ponatur casus quo quis, praestando opus praeceptum, positive nolit per illud nec per aliud subsequens legi satisfacere, is quidem in effectu implet legem, puta de audienda missa, nec aliam audire tenetur; si quidem opus praeceptum secundum substantiam praestitit, et sua volitione contraria non potuit efficere ut praeceptum revera et in effectu impletum non sit. Attamen affectu peccat mortaliter peccato commissionis, nimirum formalis inobedientia et contemptus legis, tum contra legem naturalem et divinam prohibentem nolle justis legibus obedire, tum etiam contra ipsam legem humanam, quae cum praecipiat actum et voluntatem actus, consequenter prohibet affectum et voluntatem omittendi, sicut qui, post legem adimpletam, dolet se eam adimplevisse.

[Petes 2° utrum idem dicendum sit de his quae procedunt a propria voluntate operantis, ut voto et obligatione justitiae libere contracta.

Resp. negative. Ratio est, quod tam obligatio voti quam debiti propria voluntate contracti, sicut a mea voluntate primo provenit, sic a mea voluntate pendet ut permaneat, et sicut ab initio me voluntarie constitui debitorem, ita possum ad nutum in eadem obligatione permanere. At obligatio legis est a voluntate legislatoris, et ideo non potest ultra ejus intentionem extendi; quapropter, cum solum praecipiat quod opus humano modo ponatur, hoc posito, velim nolim, extinguitur legis obligatio. Insuper, si in debito strictae justitiae donatio gratuita computaretur in solutionem aut restitutionem, indebite gravaretur creditor, cum per donationem gratuitam contraheret debitum gratitudinis erga debitorem donantem.]

Articulus III: Utrum leges humanae obligent in conscientia?

Articulus IV: De lege poenali

Articulus V: Quandonam leges humanae obligant sub peccato mortali?

Articulus VI: Quaedam aliae quaestiunculae circa obligationem legum humanarum breviter resolvuntur

Articulus VII: Quinam subjiciantur legibus humanis?

Dissertatio V: De mutatione legum

Tractatus V: De gratia

↑ Top of work