Summa summae S. Thomae, Tomus II
Charles René Billuart (1685–1757)
Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae. Tomus II.
First published 1884
Charles-René Billuart, O.P.'s Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae, Tomus II, treats human acts, passions and virtues, sin, law, and grace in the Thomistic manual tradition. Schola presents the complete Latin Tome II from the Paris Vives edition of 1884.
Tractatus I: De actibus humanis
Tractatus II: De passionibus et virtutibus
Tractatus III: De peccatis
Tractatus IV: De legibus
Dissertatio I: De lege in communi
Dissertatio II: De lege aeterna et naturali
Dissertatio III: De lege humana
Dissertatio IV: De potestate legis humanae
Articulus I: Utrum lex humana possit praecipere aut prohibere actus internos?
[Nota duplicem esse in Ecclesia potestatem, unam fori interni seu conscientiae, alteram fori externi, quas S. Thomas in IV Sentent., dist. 18, q. 2, a. 2, ad 3, in hoc distinguit, quod in foro interno agatur causa inter Deum et hominem, in foro autem externo agatur causa hominis ad hominem. Prima potissimum versatur circa actus internos, quia per eos homo maxime ordinatur ad Deum, et iis proxime promovetur salus, propter quam primo data est. Altera vero, quatenus est gubernativa communitatis fidelium ut sic, habet etiam materiam sibi proportionatam, scilicet actus externos, ad conversationem et directionem externam spectantes, et ad hunc ordinem refertur Ecclesiae potestas legislativa. Nam, licet Ecclesiae leges ordinentur ad finem supernaturalem et bonum spirituale animarum, non tamen immediate illud operantur, sed mediante honestate actuum exteriorum. Dicitur autem haec potestas legislativa spiritualis, tum ratione originis, qua est immediate a Deo ; tum ratione finis mediati, qui est salus spiritualis animarum ; tum ratione materiae, non quod versetur circa actus mere spirituales et internos, sed quia quidquid exterius praecipit aut prohibet, ut jejunia, festa, etc., natum est conducere hominem ad profectum animae spiritualem; et his omnibus distinguitur a potestate civili. Ideo]
DICO 1° : Probabilius est legem humanam non posse praecipere aut prohibere actus mere internos, qui nullam habent connexionem cum externis, ut sunt, v. g., simplex intellectio, simplex volitio, simplex actus fidei, spei, charitatis, etc.1.
Probatur 1° ex jure. Cap. Tua nos, de simonia, Innoc. III dicit : « Nobis datum est de manifestis tantummodo judicare. » Et cap. Sicut tuis, eod. tit. : « Ecclesia non judicat de occultis. »
Probatur ratione desumpta ex Auctore, locis cit. Lex non potest praecipere aut prohibere id ad quod faciendum vel vitandum non potest cogere, alioquin foret inutilis et inefficax ad effectum consequendum, cum homines, praesertim mali, non moveantur solis verbis neque poenis distantibus alterius vitae, aut invisibilibus et insensibilibus, sed praesentibus et sensibilibus. Atqui lex humana non potest cogere ad faciendos vel vitandos actus mere internos. Ergo. — Prob. min. Homo non potest cogere ad id de quo non potest judicare, coactio enim est per metum poenae, et poena non infligitur nisi ex judicio. Non potest autem homo de mere internis judicare. Ergo.
(Hinc Angelicus, hic q. 91, a. 4, ad 3 : « De his potest homo legem facere de quibus potest judicare. Judicium autem hominis esse non potest de interioribus motibus qui latent, sed solum de exterioribus actibus qui apparent, et tamen ad perfectionem virtutis requiritur quod in utrisque actibus homo rectus existat. Et ideo lex humana non potuit cohibere et ordinare sufficienter interiores actus, sed necessarium fuit quod ad hoc superveniret lex divina. »]
Probatur alia ratione. Potestas legislativa humana est jurisdictionis et per se primo tendens ad externum et commune regimen. Atqui actus mere interni non sunt materia apta ad hujusmodi regimen. Ergo. — Prob. maj. Respublica tam ecclesiastica quam civilis est corpus visi bile et externum. Ergo potestas ejus legislativa est per se primo ad regimen externum.
[Dices : Ecclesia a Christo accipere debuit potestatem praecipiendi quidquid conducit ad finem ad quem fuit instituta. Atqui actus mere interni virtutum maxime conducunt ad salutem aeternam, quae est finis proprius et necessarius Ecclesiae. Ergo Ecclesia a Christo accepit potestatem praecipiendi actus mere internos virtutum.
Resp. Dist. maj. Ecclesia a Christo accipere debuit quidquid immediate conducit ad finem suum proximum, conc.; quidquid conducit ad finem suum ultimum, et ea etiam de quibus non potest judicare et quorum executionem nullo modo potest urgere, nego. Etenim finis proximus legis ecclesiasticae non est vita aeterna, sed pax et ordo christianae reipublicae, quibus obtentis, coluntur virtutes, acquiruntur merita et sic mediate promovetur salus aeterna. His bonis, cum sint externa, Ecclesia providere potest immediate per leges suas, praecipiendo quaecumque ea procurare nata sunt, prohibendo quae ea possunt impedire, et inobedientes cogendo per poenas spirituales et etiam temporales. Quantum vero ad actus mere internos, etiamsi Ecclesia eos praeceptis suis provocare debeat, imperare non potest, quia media efficacia tales effectus obtinendi ipsi non suppetunt. Unde S. Thomas dicit, IIa 2°, q. 104, a. 5, ad 3 : « In his quae pertinent ad interiorem motum voluntatis, homo non tenetur homini obedire, sed solum Deo. Tenetur autem homo homini obedire in his quae exterius per corpus sunt agenda. »
Instabis : Concilium Trident., in prooemio sess. VI, « distric-tius inhibet ne deinceps audeat quisquam aliter credere, praedicare aut docere, quam praesenti decreto statuitur ac declaratur » de justificatione; Clemens XI in constitutione Vineam Domini sabaoth definit quemque teneri sensum damnatum quinque propositionum Jansenii, non ore dumtaxat, sed et corde ac interius rejicere. Pius IX, in conclusione bullae Ineffabilis Deus, pronuntiat eos qui praesumpserint aliter ac ab eo definitum est de Immaculata
Conceptione B. M. V. corde sentire,... ab unitate Ecclesiae defecisse. » Atqui credere, corde aliquid rejicere et corde sentire sunt actus mere interni. Ergo.
Resp. Nego consequens. Nam, quantum ad hos actus internos, cum jam a lege divina sint prohibiti vel praecepti, nomine Christi id declarat Ecclesia. Quantum vero ad professionem externam, authoritate quidem Christi, sed et proprio nomine prohibet vel praecipit sub poenis statutis.]
DICO 2° : Lex humana potest praecipere aut prohibere actus internos qui necessario requiruntur, ut externi constituantur in genere vel certa specie moris.
Probatur, Qui habet jus praecipiendi aliquid, habet jus praecipiendi omne id sine quo non potest esse, alioquin esset potentia chimaerica. Atqui lex humana habet jus praecipiendi plures actus exteriores qui requirunt actus interiores ad sui integritatem moralem in certa specie. Sic, v. g., lex Ecclesiae praecipit recitationem Horarum ut orationem ad quam necessario requiritur attentio interna; praecipit confessionem peccatorum ut sacramentalem, quae non est sine dolore interno, communionem paschalem ut animae refectionem, quae non habetur per communionem sacrilegam. Sic similiter lex civilis praecipit juramentum, quod non stat sine intentione jurandi; contractum, qui non subsistit sine voluntate se obligandi. Ergo.
Hinc Alexander VII merito damnavit hanc propositionem, n. 14 : « Qui facit confessionem voluntarie nullam, satisfacit praecepto Ecclesiae. » Et Innocentius XI istam, n. 55 : « Praecepto communionis annuae satisfit per sacrilegam Domini manducationem. »
Dico 3° : Probabilius est legem humanam posse praecipere aut prohibere actum internum qui conjungitur cum exteriore, ut causa illius, per accidens tantum.
Probatur 1° Clementina prima de statu monach., lib. III, tit. 10. Excommunicatur monachus conferens se ad curiam animo accusandi praelatum. Atqui animus accusandi praelatum conjungitur, ut causa, per accidens tantum accessui ad curiam; posset enim iste accessus ex alia causa procedere.
Probatur 2°. Actus interior qui est causa, etsi per accidens, exterioris, procedit ad extra, fitque per se manifestus ratione sui effectus, quocum unum actum in genere moris, unumque peccatum constituit, licet per accidens sit occultus, quia ignoratur ejus influxus in actum; sicut actus exterior qui fit sine testibus, per se manifestus est, quia fit ad extra, licet per accidens sit occultus, quia ignoratur esse factum ad extra. Ergo, sicut iste potest subjici legi propter existentiam quam habet ad extra, ita ille ob causalitatem quam habet ad extra.
[Contrarium tenent S. Ligorius, lib. I, n. 100, et plures alii.
Prob. 1°. Illud ab Ecclesia non potest praecipi, sine quo finis legis obtinetur. Atqui finis legis obtinetur quin actus interior per accidens tantum exteriori conjunctus praecipiatur. Ergo. — Prob. min. Finis legis obtinetur per id quod ratione sui ad hunc finem conducit. Atqui actus interior per accidens tantum actui exteriori conjunctus, non pertinet ad rationem actus qui ad finem legis conducit, cum veram connexionem cum eo non habeat et inter utrumque sit tantum mera concomitantia. Ergo,
2° Cum actus interior per accidens actui exteriori praecepto conjunctus nullam connexionem naturalem cum eo habeat, non ratione alterius actus et indirecte potest praecipi, sed ratione sui praeciperetur, id est in quantum est interior. Atqui hoc est contra primam conclusionem supra demonstratam. Ergo.
Fatendum est hanc opinionem magna probabilitate non carere, et magis his quae superius dicta sunt consentaneam esse.
Petes an actus exteriores omnino occulti possint per legem humanam prohiberi.
Resp. affirmative. Ratio est, quia tales actus, licet per accidens eorum existentia probari non possit, ab intrinseco sunt sensibiles et manifesti, et ut tales sub lege cadunt. Id docet S. Thomas, Quodlib. 4, a. 14.)