Summa summae S. Thomae, Tomus II
Charles René Billuart (1685–1757)
Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae. Tomus II.
First published 1884
Charles-René Billuart, O.P.'s Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae, Tomus II, treats human acts, passions and virtues, sin, law, and grace in the Thomistic manual tradition. Schola presents the complete Latin Tome II from the Paris Vives edition of 1884.
Tractatus I: De actibus humanis
Tractatus II: De passionibus et virtutibus
Tractatus III: De peccatis
Tractatus IV: De legibus
Dissertatio I: De lege in communi
Articulus I: Quid sit lex?
Articulus II: Utrum promulgatio sit essentia legis?
Articulus III: Quinam possunt ferre leges?
Dico 1°: Potestas legislativa competit communitati vel illi qui curam communitatis gerit1.
Probatur. Illius est condere legem, cujus est prospicere bono communi; quia, ut dictum est, leges feruntur propter bonum commune. Atqui est communitatis, vel illius qui curam communitatis habet, prospicere bono communi; sicut enim bonum particulare est finis proportionatus agenti particulari, ita bonum commune est finis proportionatus communitati, vel ejus vices gerenti. Ergo.
Verum, quia haec potestas gubernativa et legislativa non potest facile exerceri a tota multitudine, difficile namque foret omnes et singulos simul convenire toties quoties providendum est de necessariis bono communi et de legibus ferendis, ideo solet multitudo transferre suum jus, seu potestatem gubernativam, vel in aliquos de populo ex omni conditione, et dicitur democratia; vel in paucos optimates, et dicitur aristocratia; vel in unum tantum, sive pro se solo, sive pro successoribus jure haereditario, et dicitur monarchia.
Hanc potestatem legislativam in Christianos, maxime justos, denegant Ecclesia Lutherani et Calvinistae, in hoc secuti Valdenses, Wiclefum et Joannem Hus damnatos in concilio Constantiensi. Contra quos
Dico 2º : Datur in Ecclesia Christi potestas legislativa.
Probatur 1° traditione. Ipsi Apostoli, Act., XV, 28 et 29,
tulerunt legem de abstinendo a suffocato et ab immolatis simulacrorum. Et ibid., 41, dicitur de Paulo : Perambulabat..., praecipiens custodire praecepta Apostolorum. Ex quo intelligitur hanc legem Apostolorum non fuisse directivam tantum, ut fingunt haeretici, sed etiam praeceptivam. Ab Apostolis usque nunc, Ecclesia per SS. Pontifices et concilia condidit leges quas venerati sunt omnes fideles.
2° ratione. Ecclesia Christi est respublica bene ordinata ; non enim ei defuit in aliquo Christus. Atqui in omni republica bene ordinata debet esse pro circumstantiis et necessitatibus emergentibus potestas legislativa: alias corruet. Ergo.
Haec autem potestas residet in summo Pontifice et conciliis generalibus legitime congregatis, pro tota Ecclesia ; in legatis, pro provinciis suae legationis; in episcopis, de consilio capituli, pro sua dioecesi; in conciliis nationalibus et provincialibus, pro natione vel provincia; in comitiis generalibus ordinum religiosorum, pro toto ordine.
[Obj. 1° : Vel Christus sufficienter providit suae Ecclesiae, vel non. Secundum diei nequit. Si primum, ergo superfluunt leges humanae.
Resp. Christum sufficienter providisse suae Ecclesiae condendo leges essentiales et relinquendo Ecclesiae ipsi potestatem condendi eas quae e prioribus oriri debent, prout judicaret bono communi expedire pro circumstantiarum, personarum et locorum exigentia. Patet enim hanc potestatem necessariam esse Ecclesiae, ut populum christianum convenienter possit regere.
Obj. 2º ab haereticis et maxime a Protestantibus : Ecclesia est collegium quoddam in imperio et sub potestate vel superioritate territoriali existens. Atqui collegium quodcumque non habet jus condendi leges, sed subest legibus imperii; repugnat enim esse in eadem republica duos summos legislatores. Ergo.
Resp. Nego maj. 1º Ecclesia est societas, civitas et regnum perfectum, ut in sacris litteris et a Patribus describitur. Haec societas non coarctatur limitibus unius imperii civilis, sed universum orbem complectitur, quia Christus venit in mundum ut omnes homines salvos faceret, I Tim., II, 4. Unde Ecclesiam suam ubique diffusam unam esse voluit, et hanc consociationem iisdem vinculis necti atque jugari in his quae sive ad fidem sive ad mores pertinent. Voluit insuper eam esse perpetuam, ac duraturam esse promisit usque ad consummationem saeculi, Matth., XXVIII, 20. Quae omnia non patiuntur angustias et instabilitatem imperiorum temporalium. 2º Collegia institui non possunt sine venia principis, qui potest ea supprimere, si eorum res et fines ad genus rerum illi commissarum pertineant. Atqui Ecclesia fuit instituta, non solum absque venia principum, sed ipsis contradicentibus et eam destruere conantibus, et res quas curat ad genus rerum principi commissarum non pertinent. Ergo sub authoritate principis non constituitur. 3° Equidem non possunt coexistere in eadem republica duo summi legislatores, supposito quod utraque potestas in eodem genere versaretur et ejusdem rei procurationem haberet. Sed utriusque potestatis civilis et ecclesiastica genus omnino differt, quia differunt omnino res utrique commissae. Haec nimirum res sacras atque divinas curat, ac spiritualibus et aeternis fidelium commodis invigilat; illa, civilem societatem gubernans, terrestribus et temporalibus civium commodis studet. Utraque ergo in rebus suis est summa, utraque partes suas habens. Unde falso asseritur statum in statu constitui, si Ecclesia in suo ordine potestatem legislativam sibi vindicet. Hinc aiebat Hieronymus, Ep. 77, ad Ocean., n. 2 : « Aliae sunt leges Caesarum, aliae Christi; aliud Papinianus, aliud Paulus noster praecipit. » Et Gelasius papa, in can. Duo sunt, dist. 96 : « Duo sunt quibus principaliter hic mundus regitur, authoritas sacra pontificum et regalis potestas. »]
Dico 3° : Potestas legislativa non pendet a probitate vitae. Unde ea pollet omnis princeps, tam saecularis quam ecclesiasticus, sive bonus sit, sive malus.
Probatur. Christus ipse, Matth., XXII, 21, jussit tributum solvi Caesari, principi ethnico. Ibid., XXIII, 2 et 3, jubet obedire Scribis et Pharisaeis secundum legem praecipientibus, quamvis malis et improbis. Apostolus, ad Rom., XIII, 4 et 5, docet principes, etiam infideles, esse Dei ministros, ipsisque parendum esse, non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam. Idem, ad Tit., III, 1, et 1 Petr., II, 13-15. Unde jure damnatae sunt sequentes propositiones in concilio Constantiensi, prima sess., 8 : « Nullus est dominus civilis, nullus est praelatus, nullus est episcopus, dum est in peccato mortali. » Est 13 Wicleffi. Altera, sess. XV : Nemo gerit vicem Christi vel Petri, nisi sequatur eum in moribus. » Est 12 Joannis Hus.
Petes quotuplicis generis sint leges.
Resp. esse quadruplicis generis3. Alia est aeterna; alia naturalis; alia divina positiva, et haec duplex, vetus et nova ; alia humana, et haec iterum duplex, ecclesiastica et civilis.