Summa summae S. Thomae, Tomus II
Charles René Billuart (1685–1757)
Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae. Tomus II.
First published 1884
Charles-René Billuart, O.P.'s Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae, Tomus II, treats human acts, passions and virtues, sin, law, and grace in the Thomistic manual tradition. Schola presents the complete Latin Tome II from the Paris Vives edition of 1884.
Tractatus I: De actibus humanis
Tractatus II: De passionibus et virtutibus
Tractatus III: De peccatis
Tractatus IV: De legibus
Dissertatio I: De lege in communi
Articulus I: Quid sit lex?
Articulus II: Utrum promulgatio sit essentia legis?
Suppono aliquam promulgationem esse necessariam legi ut actu obliget : quia, ut dictum est, lex est regula actuum humanorum, et hi non possunt per illam regulari, nisi innotescat; innotescit autem per promulgationem.
Dixi, aliquam promulgationem, quia diversa est pro diversitate legum. Lex aeterna1 et naturalis promulgatur unicuique per rationis dictamen. Lex divina positiva promulgatur, vel per internam revelationem, ut in prophetis, vel solemniter, ut lex vetus in monte Sinai, lex nova in die Pentecostes. Usus autem obtinuit ut lex humana semper promulgaretur cum aliqua solemnitate, et ita ratio exigit. Cum enim legislator humanus gerat duplicem personam, privatam et publicam, ita debet proponere legem, ut significet se eam proponere ut personam publicam, quod fit adhibita aliqua solemnitate.
Si dicas, ad revocationem legis non requiri promulgationem, resp. revocationem legis non esse legem, sed legis destructionem. Plus autem requiritur ad rem constituendam, quam ad destruendam. Pro responsione ad quaest.
Dico: Probabilius videtur promulgationem non esse de essentia legis, sed esse conditionem dumtaxat insupplebiliter requisitam ut actu obliget, sicut, v. g., propositio objecti est conditio insupplebiliter requisita ut ametur.
Probatur. Ad essentiam legis sufficit quod habeat aptitudinem ad dirigendum et obligandum; essentiae enim rerum per actum primum seu aptitudinem, non per actum secundum definiuntur, ut docent philosophi. Atqui lex ante promulgationem habet aptitudinem ad dirigendum et obligandum; non enim ex promulgatione habet hanc aptitudinem, sed actualem directionem et obligationem tamquam a conditione. Ergo.
Confirmatur. Lex est regula qua inducimur ad agendum, vel retrahimur ab agendo, cum aliqua obligatione. Atqui promulgatio non est regula, neque pars regulae, neque ab illa tamquam a causa procedit vis obligandi, seu obligatio actualis, quippe quae debet esse a superiore ut a causa, sed tantum tamquam a conditione : sicut calefactio non est ab approximatione tamquam a causa, sed ab igne, licet pendeat ab approximatione tamquam a conditione.
Quantum ad D. Thomam, de cujus mente litigatur, docet hie a. 4, quod promulgatio se habeat ad legem sicut applicatio regulae ad regulatum; applicatio autem regulae non est de ejus essentia, sed supponit illam constitutam. Unde, dum ibid. dicit quod, ut lex virtutem obligandi obtineat, debeat promulgari, intelligit de virtute obligandi in actu secundo, non in actu primo.
[Ita Billuart. Ulterius vero progrediens et quaestionem restringens ad legem positivam, sive divinam, sive humanam,
Dico : Promulgatio est de essentia legis.
Probatur. 1° Illud sine quo aliquid esse suum non habet, ad ejus essentiam pertinet. Atqui ante promulgationem lex esse suum non habet. Ergo promulgatio ad essentiam legis pertinet. — Prob. min. Quod est tantum in potentia, esse non habet. Atqui, quamdiu lex non est promulgata, est tantum in potentia. Ergo tunc esse suum non habet. — Minor est evidens; nam quamdiu lex non est promulgata, sive maneat recondita in mente legislatoris, sive legislator exterius manifestaverit suam intentionem ferendi talem legem, non percipitur nisi simplex propositum. Atqui hoc propositum non est lex, sed tantum praeparatio legis, et praeparatio ducit quidem rem ad esse, sed, donec actus ultimus ponatur, relinquit eam in potentia. Ergo, quamdiu lex non est promulgata, est tantum in potentia.
2° Lex non est plene constituta, id est non est vera lex, nisi habeat vim obligandi. Atqui lex vim obligandi obtinet promulgatione, et non aliter. Ergo, donec promulgetur, non est vera lex. — Subsumo. Illud sine quo lex non est vera lex ad ejus essentiam pertinet. Atqui lex non est vera lex ante promulgationem. Ergo promulgatio est de essentia legis.
3° Lex est ordinatio rationis ad bonum commune. Atqui non est talis, nisi communitati intimetur, et haec intimatio est promulgatio ab eo facta qui curam communitatis habet : unde promulgatio in definitione legis continetur. Ergo promulgatio est de essentia legis; nam definitio essentiam ipsam exprimit.
4° Idem probatur authoritate S. Thomae, hic q. 90, a. 4.
De mente Magistri in hoc loco fuit litigatum. Quidam dicunt cum nostro Billuart: S. Thomas dicit quod promulgatio se habeat ad legem sicut applicatio regulae ad regulatum. Applicatio autem regulae non est de ejus essentia, sed supponit illam jam constitutam. Ergo S. Doctor non ponit promulgationem in essentia legis, sed pronuntiat tantum eam esse conditionem sine qua non ut lex obliget. — Si recte perpendantur verba Angelici, ejus mentem contrariam esseclare perspicietur. Loco citato quaestionem sequentem solvit : « Utrum promulgatio sit de ratione legis? » In capite objectionum propositio negativa legitur: « Videtur quod promulgatio non sit de ratione legis ; » unde quisquis methodum authoris intellexit, statim concludere debet eum propositionem contradietoriam propugnatorum promulgantur, » quod propositioni nostrae aequivalet, sic procedit in corpore articuli: « Lex imponitur aliis per modum regulae et mensurae. Regula autem et mensura imponitur per hoc quod applicatur his quae regulantur et mensurantur. Unde ad hoc quod lex virtutem obligandi obtineat, quod est proprium legis, oportet quod applicetur hominibus qui secundum eam regulari debent. Talis autem applicatio fit per hoc quod in notitiam eorum deducitur ex ipsa promulgatione. Unde promulgatio ipsa necessaria est ad hoc quod lex habeat suam virtutem. Et sic ex quatuor praedictis potest colligi definitio legis, quae nihil aliud est quam quaedam rationis ordinatio ad bonum commune ab eo qui curam communitatis habet promulgata. » Definitio haec est conclusio totius articuli, et postquam legem descripsit in se et quantum ad subditos, quorum actiones non potest regulare et mensurare, nisi eos attingat per promulgationem, S. Thomas hanc promulgationem ponit in definitione legis. Atqui promulgationi hunc locum non assignasset, si eam ut essentialem legi non habuisset. Ergo ut talem eam habuit.
Confirmatur axiomate juris supra relato, dist. 4, cap. 3 : « Leges instituuntur cum promulgantur, » ubi promulgatio legis traditur ut ipsius institutio. Ergo ex promulgatione lex accipit quod sit vera lex. Ergo promulgatio est de essentia legis. Et hoc insinuatum est a Justiniano dicente, c. de Legib., in leg. : « Leges sacratissimae intelligi ab omnibus debent, ut universi, praescripto earum manifestius intellecto, prohibita declinent et faciant praecepta. »
Dices: Lex obligat, non solum eos quibus jam innotuit, sed et eos qui illam ignorant, ut patet in legibus irritantibus contractus, quae suum producunt effectum etiam erga eos quibus sunt prorsus incognitae. Ergo promulgatio non est necessaria ut lex obliget. Ergo consequenter non est de essentia legis.
Resp. Nego conseq. Aliud est enim legis divulgatio, aliud ejus promulgatio, ut notant Salmanticenses, cap. 1, n. 74. Ad divulgationem requiritur ut lex cuilibet subdito personaliter innotescat, ad promulgationem vero sufficit ut communitati generaliter fuerit notificata, ita ut quilibet privatus facile possit eam cognoscere. Porro virtutem intrinsecam obligandi lex non accipit ex divulgatione, sed ex promulgatione, ita ut statim ac communitati fuit intimata, omnes subditos saltem in foro externo obstringat, cum omnes juridice censeantur eam non ignorare. Distinguumdum est inter leges irritantes, quibus subditi, etiam inscii, in utroque foro redduntur inhabiles ad actus determinatos, propter motivum boni publici, et leges quae actus quosdam illicitos efficiunt et conscientiam ligant.
Posterioris generis leges sunt verae leges, cum fuerunt communitati intimatae et erga omnes vim suam obligatoriam habent. Si vero fuerint insufficienter divulgatae, ita ut aliquibus non innotuerint, quamvis etiam erga hujusmodi subditos cunctis dotibus vera legis gaudeant, non tamen eos in foro interno ligant, quia isti versantur in ignorantia invincibili, quae a peccato formali excusat, et respective ad eos tales leges haberi debent ut non promulgatae. Et in hoc sensu intelleximus principium : « Lex dubia, lex nulla, » in dissertatione nostra de Probabilismo moderato.
Petes utrum lex sufficienter promulgata obliget omnes etiam illam invincibiliter ignorantes.
Resp. probabilius affirmative : quia 1° lex in promulgatione non dirigitur ad solos praesentes, sed etiam ad absentes. Ergo eos etiam comprehendit. 2° Quia, si privatus fide dignus denuntiet absenti legem sufficienter promulgatam, ille tenebitur legem observare, et peccabit illam transgrediendo. Atqui haec obligatio non oritur ex illo privato denuntiante. Ergo ex lege promulgata. Ergo ante denuntiationem obligabat.
Attamen omnes concedunt ignorantes invincibiliter excusari a culpa et a poena, transgrediendo legem; sed, si esset lex non solum prohibens, sed etiam irritans aliquem actum, actus etiam in ignorante invincibiliter esset invalidus, ut, v. g., matrimonium clandestinum in locis in quibus est sufficienter promulgatum Tridentinum.