Summa summae S. Thomae, Tomus II
Charles René Billuart (1685–1757)
Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae. Tomus II.
First published 1884
Charles-René Billuart, O.P.'s Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae, Tomus II, treats human acts, passions and virtues, sin, law, and grace in the Thomistic manual tradition. Schola presents the complete Latin Tome II from the Paris Vives edition of 1884.
Tractatus I: De actibus humanis
Tractatus II: De passionibus et virtutibus
Tractatus III: De peccatis
Dissertatio I: De natura peccati
Dissertatio II: De distinctione specifica et numerica peccatorum
Dissertatio III: De comparatione peccatorum ad invicem
Dissertatio IV: De subjecto peccati
Dissertatio V: De causis peccatorum
Dissertatio VI: De peccato originali
Dissertatio VII: De effectibus peccati
Articulus I: Utrum ex peccato actuali remaneat in anima macula seu peccatum habituale, et quid sit ?
S. Thomas, q. 86.
Quod nos dicimus peccatum habituale, antiqui dicebant maculam; non enim, ut advertunt authores, reperitur apud antiquos hoc complexum, peccatum habituale, sed tantum macula. Esse autem unum et idem peccatum habituale et maculam, patet; quia esse maculatum et immundum coram Deo, est esse peccatis coinquinatum, Deo injuriosum et offensum, quod est proprius et formalis effectus peccati habitualis.
Dico 1° : Ex peccato actuali sequitur in anima macula quae dicitur peccatum habituale1.
Hunc peccati effectum probant Scripturae, quae peccatum vocant proprio nomine maculam, ut Josue, XXII, 17 : An parum est vobis quod peccastis in Beelphegor, et usque in praesentem diem macula hujus sceleris in vobis permanet ? Similiter Jerem., II, 22, Psal., XIV, 2, et alibi. Item quae peccata vocant sordes, immunditias, inquinamenta, ut Isa., IV, 4 : Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion.
Ratio suffragatur. Macula in spiritualibus dicitur ad instar maculae in corporalibus2. Sicut ergo corpus nitidum dicitur maculari proprie, dum ex contactu alterius corporis nitorem suum perdit, ut dum vestis oleo inficitur; sic anima dicitur metaphorice maculari, dum ex inordinato ad creaturas affectu, qui est quidam ejus tactus, amittit nitorem quem habebat ex refulgentia luminis, tum rationis, cum gratiae. Unaquaeque res enim, sicut ex unione ad nobiliora perficitur, ita admixtione cum inferioribus deturpatur et vilescit : sic argentum ex admixtione auri fit melius, ex admixtione stanni deterioratur et fit impurum.
Dico 2° : Macula remanet in anima post actum peccati3.
Probatur 1° ex locis citatis in prima conclusione, et quia homo, ex Scriptura, post actum peccati, vocatur et remanet peccator. Matth., IX, 10 : Peccatores et publicani venientes discumbebant cum Jesu. Ergo aliquid in eo manet, quo talis denominetur; alioquin denominaretur peccator denominatione tantum extrinseca, quod modo impugnabimus.
2° Ratione. Homo incurrit maculam peccati per recessum a lumine rationis et divinae legis4. Ergo, quamdiu homo manet extra hujusmodi lumen, manet in eo macula peccati. — Subsumo. Atqui, etsi cesset actus peccati quo homo discessit a lumine rationis et divinae legis, non tamen statim redit ad illud in quo fuerat, sed requiritur aliquis motus voluntatis contrarius primo motui; sicut si aliquis sit distans ab aliquo per aliquem motum, non statim, cessante motu, fit ei propinquus, sed oportet quod appropinquet, rediens per motum contrarium. Ergo.
Dico 3° : Macula peccati mortalis est privatio nitoris gratiae, seu, quod idem est, ipsiusmet gratiae, connotans peccatum actuale praecedens a quo causatur.
Probatur prima pars. 1° In eo consistit peccati macula seu peccatum habituale, quod primo per se expellitur per justificationem; est enim justificatio remissio peccatorum. Atqui privatio gratiae sanctificantis est id quod primo expellitur per justificationem. « Non [enim] potest intelligi remissio culpae, si non adesset infusio gratiae, » ut docet Author infra q. 113, a. 2, c, et ut dicit Trid., sess. VI, cap. 7 : Gratia, seu « justitia Dei, est unica causa formalis justificationis nostra. » Ergo.
2° Per id homo constituitur habitualiter peccator et injustus, per cujus oppositum constituitur habitualiter justus. Atqui homo constituitur habitualiter justus per gratiam sanctificantem. Ergo per ejus privationem constituitur habitualiter injustus et peccator.
Probatur secunda pars. 1° Ut illa macula habeat rationem culpae, debet esse moralis et voluntaria. Ergo debet connotare actum voluntatis a quo causatur.
2° Si macula consisteret in privatione gratiae sanctificantis sine respectu ad peccatum actuale a quo causatur, cum privatio hujusmodi gratiae sit unica, indivisibilis et ejusdem speciei in omnibus, non potest explicari quomodo maculae sint plures, diversae et inaequales5.
Dico 4° : Macula peccati venialis est privatio fervoris charitatis ex peccatis actualibus venialibus.
Hanc conclusionem exponit et explicat S. Thomas in IV Sentent., dist. 16, q. 2, a. 2, ad 1, his verbis : « Dicendum quod macula potest esse dupliciter : uno modo, per privationem pulchritudinis; et sic in veniali non manet aliqua macula, quia non tollit gratiam, quae est animae decor : alio modo, per hoc quod pulchritudo, quae est gratiae, impeditur ne exterius appareat, sicut per pulverem pulchritudo faciei foedatur; et talis macula est in veniali, quia impeditur decor gratiae, ne in actibus exterius ostendatur. »
Unde macula peccati venialis non est macula proprie et simpliciter, sed tantum secundum quid; quia non tollit formam per quam inest animae pulchritudo, scilicet gratiam, sed tantum obnubilat et tegit, ut minus splendeat in actibus; sicut facies venusta ex pulvere nonnihil sordescit, non tamen ejus pulchritudo destruitur6.