Summa summae S. Thomae, Tomus II

Charles René Billuart

Summa summae S. Thomae, Tomus II

Charles René Billuart (1685–1757)

Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae. Tomus II.

First published 1884

Charles-René Billuart, O.P.'s Summa summae S. Thomae sive compendium theologiae, Tomus II, treats human acts, passions and virtues, sin, law, and grace in the Thomistic manual tradition. Schola presents the complete Latin Tome II from the Paris Vives edition of 1884.


Tractatus I: De actibus humanis

Tractatus II: De passionibus et virtutibus

Tractatus III: De peccatis

Dissertatio I: De natura peccati

Dissertatio II: De distinctione specifica et numerica peccatorum

Dissertatio III: De comparatione peccatorum ad invicem

Dissertatio IV: De subjecto peccati

Articulus I: Quodnam sit peccati subjectum ?

Dico 1° : Voluntas est subjectum peccati formaliter sumpti; quia actus immanens est in ea potentia a qua elicitur. Atqui peccatum est actus immanens; est enim appetere vel cognoscere, et quatenus est voluntarius elicitur a voluntate. Ergo

Dico 2° : Non sola voluntas, sed etiam appetitus sensitivus et ratio sunt subjectum peccati formaliter sumpti, non tamen membra aut sensus externi.

Probatur prima pars. Si appetitus sensitivus non posset esse subjectum peccati formalis, ideo esset quia non est intrinsece liber, sed tantum denominative extrinsece.

Atqui falsum est assumptum. Ergo. — Major est adversariorum. — Prob. min. Appetitus sensitivus in homine, ex conjunctione immediata cum voluntate et subordinatione ad illam, participat aliqualem libertatem, licet imperfectam. Ergo. — Prob. ant. 1° ex Authore, hic a. 3, ad 1, et in II Sentent., dist. 21, q. 1, a. 2, ad 5, ubi dicit « Concupiscibilis habet quamdam libertatem..., secundum quod potest obedire imperio rationis. »

2° Cogitativa ex conjunctione cum intellectu participat vim discurrendi circa singularia, ut docet Author 1° p., q. 18, a. 4, o. Ergo similiter appetitus sensitivus ex conjunctione cum voluntate participat aliqualem libertatem.

3° Hic est modus divinae providentiae, rerum ordines ita inter se connectere, ut, secundum effatum ex S. Dionysio depromptum, supremum infimi attingat infimum supremi : sic nobilissima corpora, nempe coelestia, incorruptibilitatem spirituum participant; sic elementorum praestantius, ignis, motum viventium imitatur, et sic de caeteris. Quidni ergo appetitus sensitivus in homine ex immediata conjunctione cum voluntate aliquid ejus libertatis et amplitudinis participet?

Idem dicendum de ratione. Quatenus enim praecedit voluntatem, est radicaliter libera, siquidem ex ejus judicio indifferenti originetur libertas; quatenus autem sequitur voluntatem, ejus libertatem participat et exprimit. Unde Author, hic a. 5, ad 2 : «Voluntas, inquit, quodam modo movet et praecedit rationem, et ratio quodam modo voluntatem : unde et motus voluntatis dici potest rationalis, et actus rationis potest dici voluntarius. Et secundum hoc in ratione invenitur peccatum, vel prout est defectus ejus voluntarius, vel prout actus rationis est principium actus voluntatis.»

Probatur secunda pars : Membra seu sensus externi non sunt intrinsece liberi, sed tantum denominative extrinsece a voluntate, a qua despotice moventur, sicut servus qui agitur et non agit; unde, respectu peccati formaliter sumpti, non sunt principia activa, sed organa tantum et instrumenta. Ergo.

Articulus II: Utrum peccatum saltem veniale possit esse in et a solo appetitu sensitivo, absque omni actuali influxu voluntatis; omnesque motus sensualitatis sint peccata?

Dissertatio V: De causis peccatorum

Dissertatio VI: De peccato originali

Dissertatio VII: De effectibus peccati

Dissertatio VIII: De peccato mortali et veniali

Tractatus IV: De legibus

Tractatus V: De gratia

↑ Top of work