[Aurea est corona, aureola parva corona superaddita maiori coronae1, iuxta illud Exod., XXV, 24 et 25: Facies illi... coronam interrasilem, id est exsculptam, altam quatuor digitis, et super illam alteram coronam aureolam. Aurea itaque significat praemium essentiale beatorum; aureola praemium accidentale et diminutum, et definitur, « gaudium accidentale de excellenti victoria. » Duplicem namque victoriam reportant iusti in hac vita: unam communem, vi charitatis, et huic respondet aurea, seu praemium essentiale; alteram specialem, vi alicuius alterius virtutis, scilicet vel fortitudinis, vel virginitatis, vel zeli instruendi et docendi viam salutis, contra triplicem hostem, mundum scilicet, carnem et daemonem. Mundum vincunt martyres contemptu mortis, quod est omnium malorum quae potest inferre mundus maximum; carnem vincunt virgines, illius illecebris resistendo; daemonem vincunt quotquot viam salutis docent, dum suis salutaribus monitis et instructionibus illum e cordibus hominum in quibus regnabat expellunt. Et huic triplici praecellenti victoriae respondet triplex aureola, scilicet martyrum, virginum et doctorum.
Martyr cui competit aureola, is est qui vel mortem vel plagas mortiferas passus est in testimonium fidei vel alterius virtutis. Virgo cui debetur aureola, est persona alterutrius sexus servans firmo proposito integritatem carnis omnis voluntariae libidinis expertem. Quod si consensu mentali in voluptates carnis, sive licitas, sive illicitas, hoc propositum interrumpat et postea resumat, non amittit aureolam; secus, si opere externo, quia reparabilis est virginitas mentis voluntarie amissa, non vero carnis. Doctor cui competit aureola, est non solum qui doctorali laurea est insignitus, sed quicumque, sive vir sive mulier, salutarem fidei et morum doctrinam spargit, sive scripto, sive verbo, sive privatim, sive publice, secundum illud Dan., XII, 3: Qui ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.
Petes utrum aureola etiam corpori debeatur.
Resp. quod aureola proprie est in mente2; est enim gaudium de operibus illis quibus aureola debetur. Sed, sicut ex gaudio essentialis praemii, quod est aurea, redundat quidam decor in corpore, qui est gloria corporis, ut dictum est de dotibus corporis, ita ex gaudio aureolae resultat aliquis decor in corpore, ut sic aureola principaliter sit in mente, sed per quandam redundantiam refulgeat etiam in carne. Probabile reputat Soto, in IV Sent., dist. 49, q. 5, a. 2, claritatem gloriae efformare in capite virginum coronulam albam, in capite martyrum purpuream, in capite doctorum subviridem. — Vide, si lubet, apud S. Thomam, q. 96, a. 11, 12 et 13.]