Dico: Beatitudo obiectiva hominis consistit in solo bono increato, scilicet Deo1, iuxta illud Psal. LXXII, 25 et 26: Quid mihi est in coelo, et a te quid volui super terram?... Pars mea Deus in aeternum. Item illud Psal. XVI, 15: Satiabor, cum apparuerit gloria tua.
Prob. 1°. Solum bonum increatum potest satiare appetitum hominis2. Ergo. — Prob. ant. Appetitus rationalis, seu voluntas, non potest satiari nisi per suum obiectum adaequatum. Obiectum autem adaequatum voluntatis non est hoc vel illud bonum, sed omne bonum; sicut obiectum intellectus, ad quem sequitur voluntas, non est hoc vel illud verum, sed omne verum. Atqui solus Deus est omne bonum, cuius omnia bona creata sunt participationes. Unde illud Exod., XXXIII, 19: Ostendam omne bonum tibi. Ergo.
Prob. 2° discurrendo per omnia bona creata3. Beatitudo hominis non consistit in ullo bono creato. Ergo in solo bono increato. — Prob. ant. Bona creata sunt triplicis generis, scilicet bona externa seu fortunae, bona corporis et bona animae. Atqui nullum ex his constituere potest beatitudinem obiectivam hominis. Ergo.
Non bona fortunae, quae sunt divitiae, honor, fama et potestas4: 1° Quia non permanent, sed facile elabuntur. 2° Non excludunt omnia mala, sed sunt bonis et malis communia. 3° Non plene satiant; quo enim plus abundant, eo plus desiderium incendunt, iuxta illud tritum: « Quo plus sunt potae, plus sitiuntur aquae. » 4° Non sufficiunt; ea enim habentibus plura alia necessaria deesse possunt, ut sapientia, sanitas, etc. 5° Ex eis potest malum alicui provenire, ut experientia patet. Haec autem omnia verae beatitudini repugnant. 6° Tandem ab exterioribus causis proveniunt; beatitudo vero hominis acquiritur per principia interiora, scilicet intellectum et voluntatem.
Non bona corporis5; quia tam esse corporis quam alia quae pendent a corpore, ut sanitas, pulchritudo, robur, voluptas, et alia huiusmodi, sunt instabilia; sunt bonis et malis, imo brutis communia; quin etiam bruta in horum pluribus praecellunt homini, ut cervi in velocitate, leones in robore, etc. Militant etiam aliae rationes quas protulimus contra bona fortunae.
Non bona animae6: 1° Non ipsa anima in se considerata; sic enim est in potentia, puta ad scientiam et ad virtutem. Cum autem potentia sit propter actum, sicut propter complementum, impossibile est quod id quod est secundum se in potentia existens, habeat rationem ultimi finis. Non alia quae pertinent ad animam, ut sunt potentiae, actus, vel habitus etiam virtutum; quia haec sunt accidentia et bona finita ordinabilia ad Deum tamquam ultimum finem. Et quantum ad virtutes, pertinent quidem ad felicitatem, sed ut via ad terminum; via autem distinguitur a termino. Item, felicitas est praemium virtutis. Ergo virtus non est ipsa felicitas. Tandem virtus non satiat appetitum, sed rectificat tantum.