[Dico: Deus est prima causa exemplaris omnium rerum1; quia Deus habet rationes seu ideas et exemplaria omnium rerum quas producit secundum determinatas species. Non enim Deus, cum sit agens intelligens, agit caeco modo aut fortuito. Hae autem ideae seu exemplaria nihil aliud sunt realiter, quam divina essentia, ut est diversimode participabilis a creaturis, ut docet S. Thomas2.
Dico 2°: Deus est causa finalis omnium rerum3.
Est de fide. Sic definitum est a concilio Vaticano, const. de Fide cath., can. 5: « Si quis... mundum ad Dei gloriam conditum esse negaverit; anathema sit. »
Prob. 1° ex sacra Scriptura. Prov., XVI, 4: Universa propter semetipsum operatus est Dominus.
Prob. 2° ratione. Illud est causa finalis rerum omnium, quod primum et universale agens intendit omnibus communicare, et quod omnia intendunt, prout possunt, consequi. Atqui divina bonitas est id quod Deus intendit omnibus communicare et quod omnia consequi intendunt, appetitu sive rationali, sive sensibili, sive naturali. Ergo.
— Prob. min. Deus, ut primum et universale agens atque infinite perfectum, non agit propter finem acquirendum, bonorum enim nostrorum non indiget; sed agit propter perfectionem suam, quae est eius bonitas, communicandam, et quaelibet res creata intendit suum bonum et suam perfectionem, quae est similitudo et participatio divinae bonitatis. Ergo.
Itaque Deus vult et agit propter bonitatem suam, non quia illam desiderat, quod enim desideratur nondum habetur; sed quia illam perfecte amat, amor enim est etiam de praesenti. Ex hoc autem quod perfecte amet suam bonitatem, vult illam aliis communicari.]