[Gnostici, teste S. Epiphanio, Haeres. 25 et 26, negarunt mundum esse a Deo conditum. Manichaei, ex eodem, Haeres. 22 et seqq., et ex Augustino, Haeres. 46, duos adstruebant deos a se independentes, unum bonum, qui esset author novi Testamenti, lucis, rerum spiritualium et incorruptibilium; alterum malum, qui esset author veteris Testamenti, tenebrarum et rerum visibilium et corruptibilium.
Plato et Hermogenes, apud Tertull., de Praescript., part. I, c. 33, Seleuciani et Hermiani, apud S. Aug., Haeres. 39, dixerunt materiam non fuisse a Deo productam, sed ipsi esse coaeternam, ex qua mundum visibilem produxit.
Dico: Omne ens aliud a Deo, quod est quomodocumque, est effective causatum a Deo1.
Est de fide qua credimus, in symbolis Nicaeno et Constantinopolitano, « in Deum factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium. » Et cap. Firmiter, de summa Trinitate, lib. I Decretal., Ecclesia in concilio Lateran. I confitetur « Deum unum, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, esse unum universorum principium, Creatorem omnium visibilium et invisibilium, spiritualium et corporalium. » Unde concil. Bracarense I, can. 13, sic definit: « Si quis dixerit creationem universae carnis non opificium esse Dei, sed malorum angelorum, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt; anathema sit. »
Idem docetur a concilio Vaticano infra art. III citando.
Prob. 1° ex sacra Scriptura. Genes., I, 1: In principio creavit Deus coelum et terram; ubi sub coelo, omnia coelestia, et sub terra, omnia inferiora continentur. Unde, Exod., XX, 11: Sex diebus fecit Dominus coelum et terram, et omnia quae in eis sunt; Isa., XLIV, 24: Ego Dominus, faciens omnia, extendens coelos solus, stabiliens terram; Ps. CXLV, 6: Qui fecit coelum et terram, et mare, et omnia quae in eis sunt; Ioann., I, 3: Omnia per ipsum facta sunt; Rom., XI, 36: Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia; Act., XVII, 24: Deus, qui fecit mundum et omnia quae in eo sunt.
Prob. 2° ratione. Omne quod quomodocumque est, continetur virtualiter et eminenter in Deo. Ergo omne quod quomodocumque est, est a Deo participatum et causatum. — Patet consequentia; quia, si esset aliquod ens quod non esset a Deo causatum, illud non contineretur virtualiter et eminenter in Deo. — Prob. ant. Deus sic est
ens per essentiam, ut complectatur omnem rationem entis, secundum totam eius latitudinem et extensionem; id enim important rationes actus puri, entis infiniti et infinite perfecti, quae competunt Deo. Ergo omne quod quomodocumque est, continetur virtualiter et eminenter in Deo; alias Deus non contineret omnem plenitudinem entis.
Dices: Essentiae rerum sunt aeternae, et non dependent a Deo: sic ab aeterno et independenter a Deo homo est animal rationale. Ergo.
Resp. Dist. ant. Essentiae rerum sunt aeternae et non dependent a Deo quoad connexionem praedicati et subiecti, conc.; quoad esse actuale, nego: id enim habent a Deo in tempore.
Hinc inferes, materiam, circa quam maxime erraverunt antiqui philosophi, ut exponit Angelicus2, esse etiam a Deo productam; quia, cum Deus, ut dictum est, sit causa entis in quantum ens, est causa omnium quae pertinent ad rationem entis. Materia prima autem pertinet ad rationem entis corporei. Quamvis enim secundum se non sit ens actu, sed tantum per formam substantialem, sine qua specifice non producitur, ex ea tamen et forma fit ens actu; et ideo, proprie loquendo, materia non creatur, sed concreatur.]