D. Thomas, q. 7.
[Petes an Deus sit infinitus secundum essentiam et rationem entis.
Nota 1º. Infinitum dicitur quod caret fine seu termino. Unde, si careat terminis essentialibus, erit infinitum in essentia; si careat terminis in certo genere attributi, puta quantitatis aut qualitatis, erit infinitum in isto genere. Hic agit D. Thomas de infinitate Dei quantum ad essentiam seu rationem entis.
Nota 2º. Termini limitativi essentiae sunt vel extrinseci vel intrinseci. Terminus limitativus extrinsecus est causa efficiens, quae, dato quod posset producere effectum infinitum, si sit infinita, potest etiam ipsum producere limitatum. Termini limitativi intrinseci sunt vel metaphysici, scilicet genus et differentia quibus res constituitur in certa et finita specie, vel physici, scilicet forma et materia, sive subjectum receptivum se habens per modum materiae.
Resp. Deus est infinitus secundum essentiam et rationem entis1.
Prob. Deus quantum ad essentiam et rationem entis caret omni limitativo. Ergo. — Prob. ant. Limitari non potest extrinsece per causam efficientem, quia est a se: neque intrinsece per genus et differentiam, aut materiam et formam, quia, ut probavimus supra, est ens simplicissimum expers omnis compositionis, sive ex genere et differentia, sive ex materia et forma, sive ex essentia et existentia; quia, ut diximus, est essentialiter suum esse, ita ut esse seu existere in Deo cum sit ipsa ejus essentia, non sit in ea receptum, neque ulterioris actus receptivum, cum existentia sit omnium actualitatum ultima. Ergo.
Hinc inferes 1º nihil aliud praeter Deum esse infinitum per essentiam2, quia vel componitur ex materia et forma, vel ex genere et differentia, quibus limitatur ad certum praedicamentum, id est in aliquo supremo genere concluditur: quod si sit quaedam forma transcendens omnia praedicamenta, qualis est existentia, cum nihil aliud praeter Deum sit essentialiter suum esse seu existere, talis existentia in creatis est receptibilis in essentia et componit cum illa, sicque per illam limitatur; sicut pariter essentia, ut receptiva existentiae, limitatur per illam, seu saltem per ordinem ad illam.