D. Thomas, q. 4.
[Petes 1º an Deus sit perfectus.
Notandum, perfectum1, secundum id a quo nomen imponitur, idem esse ac totaliter factum, seu reductum totaliter a potentia ad actum; secundum vero id ad quod significandum nomen est translatum, perfectum est cui nihil deest secundum modum suae perfectionis. De perfecto hoc posteriori sensu accepto hic agitur. Unde
Resp. affirmative.
Prob.2 Deus est primum principium omnium rerum, non materiale, sed efficiens. Atqui hoc oportet esse perfectissimum. Ergo. — Prob. min. Sicut materia, in quantum hujusmodi, est in potentia, ita agens, in quantum hujusmodi, est in actu. Ergo quod est omnium rerum principium, non materiale, sed efficiens, nullo modo est in potentia, sed in actu. Atqui quod nullo modo est in potentia, sed in actu, est summe perfectum; quia, sicut potentia importat imperfectionem, ita actus importat perfectionem. Ergo. — Id adhuc magis constabit ex sequenti resolutione et ex dicendis de infinitate Dei.
Petes 2º an omnium rerum perfectiones sint in Deo.
Resp. affirmative3.
Prob. 1º ex Scriptura. Ps. ⅩⅭⅢ, 9, dicitur: Qui plantavit aurem, non audiet, aut qui finxit oculum, non considerat? Eccli., ⅩⅩⅣ, 25: In me gratia omnis viae et veritatis, in me omnis spes vitae et veritatis. Ad Rom., Ⅺ, 36: Ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Et alibi.
Prob. 2º ratione4. Quidquid perfectionis est in effectu, debet esse in causa effectiva ejus, vel secundum eamdem rationem, si sit causa univoca, ut homo hominem generat; vel eminentiori modo, si sit causa aequivoca et superioris ordinis, sic calor formalis productus a sole est eminenter virtualiter in sole, nemo enim dat quod non habet vel formaliter vel eminenter. Atqui Deus est causa prima effectiva omnium rerum. Ergo.
Prob. 3º. Deus habet omnem essendi plenitudinem. Ergo habet omnium rerum perfectiones. — Patet consequentia, quia omnis perfectio est perfectio essendi, seu omnis perfectio attenditur penes aliquod esse: sic justitia dat esse justum, bonitas esse bonum; sicque qui habet essendi plenitudinem, habet omnium perfectiones. — Prob. ant. Deus est ipsum esse per se subsistens essentialiter et a se, habet omnem essendi plenitudinem, cum nihil sit a quo possit limitari. Ergo.
Hinc infertur nullam creaturam posse Deo similem esse secundum totam perfectionem existendi, quia nulla creatura potest per se existere, sed essentialiter est ens participatum. Attamen, quia et ipsa habet existentiam, quamvis participatam, ideo creaturae sunt similes Deo, non secundum eamdem rationem specificam aut genericam, sed secundum aliqualem analogiam, «quo modo, ait Angelicus5, illa quae sunt a Deo assimilantur ei in quantum sunt entia, ut primo et universali principio totius esse.»]