Suppono, ut quid communiter receptum contra paucos, essentiam divinam, ut praeintellectam relationibus, existere per propriam et absolutam existentiam; quia, ut praeintellecta relationibus, est actus purissimus, ergo actu existens; est ens increatum, ergo a se existens; est operans intelligendo et volendo, ergo existens. Denique, in ipsa notione divinitatis ipsa existentia includitur; est enim ens a se existens, juxta illud Exod. III, 14: Ego sum qui sum.
Dico: Relationes seu personae divinae non habent existentias proprias relativas, sed existunt una absoluta existentia essentiae.1
Prob. 1º. Absoluta non multiplicantur in divinis, quia non sunt sibi relative opposita; omnia autem sunt unum in Deo, ubi non obviat relativa oppositio, ut jam dictum est. Unde, licet sint tres personae, non est tamen triplex intelligere, triplex velle, triplex posse. Atqui existentia relationis seu personae, quam abusive vocant relativam, est quid absolutum. Ergo. — Prob. min. 1º Existentia relationis non consistit in ordine ad terminum, sed in ordine ad subjectum in quo est; nihil enim est aliud existentia relationis in creatis quam in esse, in divinis vero esse per se. Ergo est aliquid absolutum, et non relativum. 2º Existentia non convenit relationi secundum conceptum ad, sed secundum conceptum in: tum quia conceptus ad abstrahit ab existentia, ut dicam art. seq.; tum quia quod tribuit existentiam debet exercere circa illam aliquam causalitatem; purus autem terminus habet solum terminare, non aliquid active causare. Ergo.
Prob. 2º. Relationes seu personae divinae existunt per existentiam absolutam essentiae. Ergo existentiae relativae superfluunt, imo et implicant. — Ant. et conseq. sunt probandae. — Prob. ant. Existentia in Deo identificatur essentialiter cum essentia; est enim ens per se existens; essentia communicatur relationibus seu personis, consequenter et ejus existentia. Atqui non potest existentia alicui communicari, nisi reddat ipsum existens; sicut sapientia vel albedo non potest homini communicari, nisi reddat sapientem vel album; effectus enim formalis formae est ipsa forma communicata. Ergo relationes seu personae divinae existunt per existentiam absolutam essentiae. — Prob. conseq. quoad primam partem. Quod semel existit, non indiget alia existentia; per primam enim est extra nihil et extra omnes causas. Ergo superfluunt existentiae relativae. — Prob. eadem conseq. quoad secundam partem. 1º Implicat quod id quod semel est extra nihil et extra omnes causas (quod est effectus formalis existentiae), iterum ponatur extra nihil et extra omnes causas. 2º Implicat esse duas ultimas actualitates, seu duos terminos ultimos ejusdem ordinis et rationis, quia tunc neuter foret ultimus. Atqui existentia est ultima actualitas et ultimus terminus rei. Ergo.