Dico: In Deo sunt aliquae relationes reales.1
Probatur 1º. Fide certum est dari in Deo tres personas realiter distinctas, easque non distingui realiter in absolutis, in quibus sunt consubstantiales. Ergo in relativis seu relationibus. — Subsumo. Atqui non in relationibus rationis; hae enim distinctionem realem facere non possunt. Ergo in relationibus realibus. Ergo dantur in Deo relationes reales. — Majorem probavimus in prima dissert. Subsumptum est per se notum. Unde S. Thomas citatus dicit conclusionem esse de fide.
Dico 2º: Sunt in Deo quatuor relationes reales originis, nempe: paternitas, filiatio, spiratio activa et spiratio passiva, seu processio;2 sic tamen quod spiratio activa non distinguatur realiter a paternitate et filiatione, sed virtualiter tantum.3
Probatur prima pars. Relationes reales originis accipiuntur in Deo secundum processiones ad intra in quibus fundantur. Consequenter tot sunt in Deo relationes reales, quot exigunt processiones ad intra. Atqui sunt duae processiones ad intra, una per intellectum, quae est processio Verbi, altera per voluntatem, quae est processio amoris, et quaelibet exigit duas relationes, scilicet principii ad principiatum, et e converso principiati ad principium.4 Ergo sunt quatuor relationes reales, scilicet paternitas et filiatio, fundatae in processione per intellectum; spiratio activa et spiratio passiva, fundatae in processione per voluntatem.
Prob. secunda pars. Juxta principium communiter receptum,5 omnia in Deo sunt realiter unum et idem, ubi non obviat oppositio relativa. Atqui communis spiratio activa quae est in Patre et Filio, non opponitur paternitati et filiationi, sed disparate se habet ad illas. Ergo non distinguitur realiter ab illis.
Ad quorum intelligentiam observandum est relationes in creatis realiter distingui ex duplici capite: 1º ex oppositione ad suum correlativum; 2º ex sua limitatione, quatenus cum sit creata relatio, ex hoc ipso limitata est ad suam speciem, nec potest habere speciem et perfectionem aliarum relationum; unde non potest una et eadem entitative respicere plures terminos, etiamsi tantum disparatos, obstante ad hoc limitatione creatae realitatis relativae. At vero in divinis non currit haec limitationis ratio, propter amplitudinem infinitatis, sed tantum ratio oppositionis correlativae; et ideo, cum relationes paternitatis et filiationis non opponuntur relative spirationi activae, ab illa non distinguuntur realiter, sed una et eadem entitas, propter suam infinitatem, potest respicere diversos terminos.
Hinc inferes: 1º quamvis sint in Deo quatuor relationes reales, non esse tamen quatuor res relativas, neque quaternitatem, sicut definitum est cap. Damnamus, De Summa Trinitate;6 2º non esse quatuor personas, quia personae constituuntur per relationes oppositas, et non per disparatas; unde spiratio activa non constituit personam aliam a persona Patris et persona Filii.